Veterum auctorum qui 9. saeculo de praedestinatione et gratia, scripserunt opera et fragmenta plurima nunc primùm in lucem edita cura et studio Gilberti Mauguin ... Cum eiusdem Chronicâ & historicâ synopsi, geminâ dissertatione & pacificâ operis Coro

발행: 1650년

분량: 997페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

821쪽

LIB. DE TRIBvs EPIST. Ios

dam natum, & perditum, in operibus mortuis liberum esse potest, in vivis non potest et unde ante omnia necessaria est homini omni sanguinis Cnristi redemptio,per quam&emundetur ab operibus mortuis , vivificetur ad seruiendum Deo viventi. QDd commendans Apostolus dicit, magis Sanguis Cisisti, quiri h ' per Stiritum sane tum semetipsum obtulit immaculatum Deo , e-mumauit consilentiam nostram ab operibus mortuis adseruiendum Deo viventi: Vere enim mortua sunt omnia opera infidelium, non solum quando aperth vitiis & peccatis seruiunt, sed etiam quando naturali bono , in quantum omnipotens creator tribui , instigati, vel naturali lege commoniti, quae quotidie in cordiis MM, T. bus eorum clamat: Quod tibi non vis , alij ne feceris: Et omnia quacunque vultis,utfaciant vobis homines, O vos eadem facite illis: quaedam bona opera & velut quasdain virtutes habere, atque exercere videntur: quia fidem Dci, de Christi eius, vel ignorantes, vel odio habentes, aut etiam persequentes , quod ex illa fide

non operantur, omnino nec bonum opus, nec vera virtus esse potest, quae non procedit ex radice veritatis, & bonitatis. Dum enim illa ipsa quae secundum homines videntur esse bona opera, nequaquam vera fide ad Dominum referuntur, quem ignorant, nec propter eum agunt, sed aut propter quandam honestatein, qua inter homines magni videantur, vel propter cupiditatem alicuius commodi temporalis, ipsa impietate infidelitatis, ipsa inflatione elationis, ipsa peruersitate cupiditatis, ita immunda, &inquinata sunt omnia , ut apud Deum non virtutes , sed vitia Tit, i, iudicentur, Unde Apostolus ait Inquinaris autem , si delibui nihil est mundum esed inquinata sunt eorum, O mensic eonscientia.

Et iterum: Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est: Vsine Heb. ii De impossibile estplacere Deo.

v. s.

CAPUT XXIII.

De operi bus infidelium Carioni

FI deles autem Christi sanguine redempti , & per lauacrum re generationis & renouationis mundati, instaurata in se, & quotidie instauranda arbitrii libertate , eadem gratia ( per quam semel inluminati sunt i semper cooperante , & auxiliante operantur opera bona , non ex seipsis, neque ex viribus propriis; sed ex illo, cuius spiritu aguntur . . Mia, ut Apostolus dicit Rom. i-Spiritu Dei aguntur hi subsunt Dei. Qui etiam, ut mani v. i. . ni festissime ostenderet, & commendaret, & Meles operari opus, bonum, & ut hoc ipsum operari possint, Deum in illis operari, et breuiter utrumque declarauit dicens eisdem fidelibus: Cum ii di is more S tremore vestram ipsorum utem operamini: Deus est enim

Nota.

Gratia Chiisti semper aug

822쪽

B. Leo Ser. . in Epiph. P. Coelest. al Gal. M.

equi operatur in vobis , ct velle,'perficere pro bona voluntate. d,, Beatus Leo ita exponit: Dicente enim Diseipulis suis Domino, ,, sine me nihil potestis facere, dubium non est hominem bona agen si tem ex Deo habere , & effectum boni operis, de initium volun- tatis. Vnde& Apostolus copiosissimus, & fidelium cohortator, si cum timore, inquit, ct tremore vestram falutem operamini et Deus A est enim aut operatur in vobis,-velle, is operari pro bona volum tate. Et haec lanctis causa est tremendi, atque metuendi, ne ipsis, , operibus pietatis elati deserantur ope gratiae, & remaneat in in-H firmitate naturae. J Ita namque operante in suis fidelibus Deo impletur illud quod Dominus ait: Qui autem facit beritatem,tienit ad lucem, ut manifestennir eius opera, quia in De uni ficta; de expersona eorundem fidelium ei per PriUhetam dicitur: Domine dabis pacem nobis: omnia enim opera nostra operatus es in nobis. Haec ita esse sentienda, atque tenenda de liber arbitrij insta ratione,& de munere atque auxilio diuinae gratiae, ita beatus Papara breuiter docet, & inculcat dicens: Non est dubium ab D ipsius gratia omnia hominis merita praeueniri,per quem fit, ut aliquid boni & velle incipiamus, & facere. Quo utique auxilio dc munere Dei non aufertur liberum arbitrium, sed liberatur: ut de '' tenebroso lucidum, de prauo tectum, de languido sanum,de im- prudente sit prouidum. Tanta enim est erga omnes homines bo- ' nitas Dei, ut nostra velit esse merita, quae lunt ipsius dona; Et pro ' his quae largitus est,aeterna praemia sit donaturus. Agit quippe in V nobis, ut quod vult,& velimus, Scaglimus: nec otiosa in nobis esse ' patitur, quae exercenda, non negligenda donauit,ut dc noscoo- peratores simus gratiae Dei. Item de eadem re ex conciliis vel definitionibus Patrum haec D proponenda credidimus. ' Primum. Adiutorium Dei etiam renatis, ac sanatis semper est implorandum, ut ad finem bonorum peruenire , vel in bono pota sint opere perdurare. ' Secundum. Arbitrium voluntatis in primo homine infirmatum,h' nisi per gratiam Baptismi non potest reparari:quod amissum, ni-3' si a quo potuit dari, non potest reddi : Vnde veritas dicithi filius liberauerit, tune vos vere liberi eritis. Tertium. Natura humana, etiamsi in illa integritate, in qua est D condita permaneret, nullomodo seipsam creatore suo non adiu-yi uante seruaret. Unde cum sine Dei gratia salutem non posset cu- D stodire, quam accepit: quomodo sine Dei gratia poterit repararem quod perdidit. 53 Quartum. Ideo Christus non gratis mortuus est, ut & Iex perat illum impleretur, qui dixit: legem Madimplere.

v. i.

823쪽

LIB. DE TRIBUS EPIs T. IOT

Et natura per Adam perdita per illum repararetur qui dixit, I - , nisse se querere et 'hi. ira etaod perierat. J ce

CAPUT XXIIII.

PDst haec interposita quadam narratione , quae ad praesentem responsionem nostram non videtur necessaria, subiungit scriptot epistolae de Conuentu Concilij Episcoporu pro examinanis dis & definiendis quaestionibus, siue obiectionibus,quas ille iniserabilis Monachus proposuisse vel docuisse dicitur: De quibus quid nostri pusilitati videatur iam supra satis ostensum est Et qualiter idem Monachus eorumdem Episcoporu iudicio, quia eorum adquiescere sententiae noluit, fuerit condemnatus , ita dicens.

Myropter, inquit, ad Episcoporum eum praesentiam, qu tunc reisso mandato pro negotiis regiis apud Carisiacu accersita erant, in prata sentiam etiam Domini frumentionis, qui illuc conuenerat, producere studui tibi multis audientibus nihil dignum ratione vel dixit,vel interrogatus restandit: Sia,ut arreptilius, cum quid rationabiliter responderet non habuit, in contumelias singulorum prorupit et Et propter

impudentissimam insolentiam 'amper regulam saneti Benedicti anfonachoruAbbatibus Heauris Asinachis dignus flagello adiudicatus. Et quia contraCanonica institutionem,ciuilia, est Ecclesiastica negotia perivabare puduit indefessus,est se noluit recognoscere,veI aliquo modo humiliare profusus ab Episcopis, est secundum Ecclesiastica

iura damnatus. RESPONSIO.

In quibus verbis imprimis illud videtur absurdum, quod praefa- fatum miserabilem Monachum in iudicio Episcoporu productuin prius Abbates Monasteriorum,qui prq sentes aderant, ad cides,&flagella iudicasse referutur, & deinde Episcopi iuxta Ecclesiastica

iura damnasse; Cum homo ante reddebatur haereticus iuxta anti quam Ecclesiae obseruantiam, atque auctoritatem, ad Episcopale tantummodo iudicium pertineret,sive damnandus, siue absoluendus. Nec prius ab inferioris loci hominibus, Ac postmodum ab Eupiscopis debuerit condemnari Sed & de ipsis pagellis,& cedibus, quibus secundum regulam sanet i Benedicti dicitur adiudicatus, quibus & omnino fertur atrocissime & absque ulla misericordia pene usque ad morte dilaceratus, quq moderatio,& mensura iuxta pietatem Ecclesiasticam ,&Sacerdotalem, sive Monachalem verecundiam seruati debuerit, ipsi potius apud se iudicent. Quod autem in Episcoporum contumelias dicitur prorupisse, vere hoc di impium est, &insanum, &omnino iusta ultione damnandum: Licet melius ab aliis quam ab ipsis. De illis vero sententiis, quas Nante1 praedicasse,&tunc in Synodo proposuisse, nec ullatenus mutare voluisse firmatur, igno-

Absurditas

in damna natione

Goreescia Nota ludicium Eccl.

824쪽

Lugd. de doctrina

quaest. de praedest. De 3.qMst.

de volunt. Dei.

via pacis.

morte

Chiisti. vix pacis. De s. qutst.

scat nobis unusquisque Iector, ignoscat etiam Reuerendus illae Epistolae scriptor : Quia sicut iam superius , & ex diuitia , &ex paterna aut horitate satis ostendimus , videtur nobis sine dubio, quod illa, quae de diuina praedestinatione dixit, iuxta regulam Catholicae ridet vera sint, di a veridicis patribus manifestissime confirmata, nec ab ullo penitus nostruin, qui Cathclicus haberi vult, respuenda siue damnanda . Et ideo in hac re d lemus non illum miserabilem, sed Ecclesiasticam veritatem esse damnatam. In illa autem Apostoli sententia, qua de Deo ait, i. Tun. qui vult omnes hominesse uossieri, Ur ad agnitionem veritatis ve- nire, putamus eum sentum beatissimi patris Augustini, ab omni semper Ecclesia venerabiliter recepti, & usque in finem saeculi recipiendi, secutum fuisse, qui de tanta quaestione tractans , de conlatis inter se duobus testimoniis, Apostolico videlicet , &Prophetico , qualiter iuxta sanam fidei intelligentiam utrumque verum esse accipiendum sit; &in plerisque aliis librorum suorum locis, & maxime in libello qui Enchyridion dicitur euidentissime declarat: Et quid ei de re tanta: probabilius videatur, manifestat. Cuius omnino veridicum sensum non oportuit sub perlona alicu ius hominis, a Catholicis Dei sacerdotibus condemnari: Ne iam non iste, qui errare putatur, sed ille potius, cuius aut horitatem sequitur,haereticus esse iudicetur. Et licet alii quidam saniacti, & venerabiles patres simpliciter illa Apostoli verba acce pisse inueniantur, virorumque tamen sententia fuerat honoranda: Nec ut iam superios dictum est, una pro altera damnanda : Quia de illa ex divina auctoritate vera esse monstratur, Et ista quadam pia ratione non abhorrere a veritate fideliter creditur. Iam illud de Dominic inguinis pretio, quod pro his tantum qui credere voluerint d.itum fit manifestum est, sicut supra satis ostendimus eorumdem beatorum patrum sententiae Quam iste ut putamus , & legendo didiscerat, & damnare metuebat. Vnde, &si inuenti sunt alij aeque patres, qui illud gloriosum pretium etiam pro nunquam credituris, & in sua impietate perituris datum esse non abnuant, melius ut credimus utrique honorarentur,

nec pro aliis alij damnarentur: Quia & illud manifest8 diuina auctoritate firmatum est; Et istud, si pie sentitur, non est abnuem dum. Quod vero dixisse firmatur, ad male tantummodo agendum liberum nos habere arbitrium ; ad bene vero agendum non habete, si vete ita sensit & dixit, hoc vere non est ex diuina auctoritate sumptum, neque ex sanctorum patrum dogmatibus tr istum , sed aperte ex proprio errore prolatum. Quia liberum nobis arbitrium quod peccato fuerat subiugatum, non ablatum est,

sed liberatum, dc ipsum nobis per Dei gratim ex crum tur si bene

825쪽

LI AER DE TRIBvS EPISTOLIS. Ios

agendum, ut in ipsi eiusdem gratiae cooperatores simus. De quare, si iste tam absurde, & insipienter errauit, manifesta est Apo Galat. stoli sententia dicentis: Fratres Orsi praeoccupatui Derii homo in . v. i. aliquo delicto, vos, spiritualis estis huiusmodi in uile in spiritu senitatis, considerans te ipsum , nectis temeris. Et ill i quidem propter intemperantiam, & importunitatem, atque infrunitatem linguae suae, & inquietam mobilitatem instabilitatis suae, merito forsitan accidit, quod in Salomone legitur: Et qui incon

. .' sideratus est ad loquendum seruiet mala. Et iterum et sim imponithio i stulto sitimium iras mitigat. Et alio loco et Eoce derisorem ,

c. v. o. exibit cum eo iurgium, cessabumque causea, ct contumeliae.

CAPUT XXU.

Prou. Amen nullius hominis improbitate, & infrunitate ita moueri debemus, ut contemnamus,vel impugnemus,aut etiam danare audeamus diuinam veritatem, siue patrum nostrorum venerabit. Cor. lem auctoritatem, memores Apostoli dicentis et Non enim possu-13. v. s. mus aliquid aduersus veritarem, pro veritate, Atque ita potius

agendum, ut & patres in filiis, & fili j in patribus honorentur: Prou. Iuxta Salomonem dicentem: Coron num ,sio suorum, Og h. De quibus etiam alibi praecipituri In . . , multitudine presbterorum prudentium sta , c apientia illorum ex

Eces. g. corde coniungere , ut omnem narrationem Dei possis audire. Et ite v. s. rum: Ne despicias narrationem presbterorum sapiemium, O in prouerbiis illorum conuersarae Non te praetereat narratio seniorum

ipsi enim didiceruntΛ patribu is: quoniam ab ipsis disset in-

teli itam, es in tempore necessitatis dabis responsum. De his nam-Deui. que & alibi praecipitur et Interroga patrem tuum , annunciabit 3 - v. I. maiores tuos, radicem tibi. Et iterum: Ne transgrediaris ter.

. minoiantiquoi , quoi posuerunt patres tui.

Quapropter illud prorsus omnes non solum dolent, sed etiam horrent et quia inaudito inreligiositatis, & crudelitatis exemplo, tamdiu ille miserabilis flagris, de caedibus trucidatus est, donec(sicut narrauerunt nobis, qui praesentes aderant accenso coram se igni libellum, in quo sententias Scripturarum , siue sanctorum patrum, sibi collegerat, quas in concilio offerret, coactus est iam pene emorietis suis manibus in flammam proiicere, atque incendio concremare: Cum omnes retro haeretici verbis, & dita putationibus victi, atque conuicti sunt. Et sic prauitas, quae vivebatur hominis, fuerit coercenda, ut nulla diuinis rebus inferis retur iniuria. M1xime cum illi senses, qui ipso continebantur libello , excepto uno qui extremus ponitur, non essent sui, sed

Ecclesiastici: nec ignibus damtiandi, sed pia, & pacific1 fuerint inquisitione tractandi: Sed & illa eiusdem miserandi hominis tamo iij

CAP. xv. Inauditum crudelitatis exeplum, Nota Nec ratre mus suit Goreelah.

826쪽

Ionga, & inhuniamin ergastulum per tot annos dam:iatio, aliqu1 ut credimus, compassionis benignitate, dc consolatione dii erat temperanda, vel etiam remouenda , ut frater pro quo Christus mortuus est, per charitatem, & spiritum mansuetudinis potuislucraretur, qu 1m abundantiori tristitia absorberetur. Quod illuc, ut Dominus nouit, inquantum ipse inspicere dignatur, suggerimus charitate, quam nobis Beatus Ioannes Apostolus commendat dicens: In hoc cognouimus charitatem Dei, quod illi pro nobis animam'am posuit, est nos debemus pro 'ambui animas

ponere.

CAPUT XXVI.

Post damnationem huius miserandi hominis subiungit scri ptor Epistolae ad singulas illius propositiones suas, & quorundam, qui cum eo similiter sentiunt, responsiones, quas hic necesse est in ordinem ponere, & quid nobis de his videatur breuiter designare. Quod licet suera multipliciter iam factum sit; Tamen neque nunc praetereunam putamus, ne quid dissicultatis,& obscuritatis ex huiusmodi responsionibus cuiquam generetur. Quae videlicet relponsiones in ipsa Epistola ita incipiunt.

Dicunt, firmiter credunt, qui fanius apud nos sapere videntum, quia Dominus omnes homines vult salvos fieri, secundum Apostolum, qui neminem vult perire, licet non omnes fa uentur: nam 'lux in tenebris lucet, licet eam tenebrae non comprehendant. Et Christus pro omnibus passus est fecundum eundem Apostolum fribentem ad Timotheum, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus, licet non omnes passionis eius m flerio redimantur: via usio iusti sanguinis Christi iam diuerauit ad pretium muniadi, Ny vmiuersitas captiuorum in eum crederet, nullus Iub mortis imperio remaneret. Et quia non omnes tam ditissimo pretio rediis muntur. ad infidelium respicit partem , non ad pretium faculi coopimum REsPoNs Io,

In quibus verbis videtur sibi ille qui scripsit Epistolam, duas quaestiones simul, id est, de quid Deus omnes homines velit salios feri, Ac Mod Dominus Iestis Christus pro omnibus omnino hominibus etiam in sua infidelitate petituris mortuussit, duobus testimoniis ex Apostolo sumptis plenissime absoluisse ; atque finisse. Nam quod Deus omnes hominesseduos veli producit Aposto-

tinem apertissime se eodem Deo di Dominq Dcentem:

827쪽

x. Tim. Qui vult omnes homine aluosseri. Et istis verbis Apostoli adia . . . iungit ex verbis Propheticis velut alterius testimonii sensum quod diem neminem velit perii equi utique apud EZechielem Prophetam loquitur : Quia nolo mortem morientis , dicit Dominus, sed tit conuertatur, O vivat. Qigin sensum illorum Apostoli vero X. Tim. borum, quibus ali , qui vult omnes homine aeuosfieri , etiam nos superius commemorauimus,& fideliter posse accipi diximus, Si tamen & illesenses beati Augustini, quem ille iuxta alterius diui nae Scripturae auctoritatem diligenter inquirit; & multis ac vetaracibus modis exponit, pariter recipiatur: Nec propter istum ille damnetur, sed potius propter veracem & piam patrum auctoritatem fideliter obediatur. Quia omnino, est quos vere vult Deus fatuosfieri, fine dubio salvos facit, qui, ut scriptura PL i 3- testatur, omnia quaecumque voluit fecit. Et si caeteros ita vult sal uos fieri, ut tamen non eos silvos ficiat, sed omnino perire permittat , utrumque hic euidenter apparet: Et erga creaturam suam scilicet, bonitas creatoris, F erga eiusdem creaturae iniquitatatem seueritas iudicis.

CAPUT XXVII.

Q Uod autem Dominum nostrum etiam pro impiis in sua im pietate perituris esse mortuum uno similiter Apostoli testi

,. Tim, monio confirmare videtur, quo ait, redemis' ptionem pro omnibus, profecto non recoluit, nec diligenter con siderauit, ita haec Apostoli verba esse accipienda, ut consonent M th, Domini verbis, quibus se in Evangelio ad hoc venisse dicit, ' animam suam dismet redemptionem pro multis: Et de pretio sui san-M,ih. guinis similiter ait, qui pro vobis, O pro multis effunditur in remissac. v. Anem peccatorum. Et ideo ita vere accipiendum est, quod Apo- . . stolus ait: qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus, ut istii, Tun, intelligantur mulit: scut & alibi idem Apostolus dicit: sen .s . O Christus semel oblatui est ad multorum exhaurienda peccata. v. it. Qui etiam alio loco quos dixit omnes, eosdem contino exposuit Rom. intelligendos esse mulios: Cum enim dixisset de Domino, quod F - - v. preetitum iustitiam in omnes homines iniustificationem vita, statim labiunxit: quias per obedientiam unius hominis, ipsius videlicet Domini Iesu Christi iusti constituentur multi: Qui aut omnino manifestum est, ita per eum efficiuntur iusti, ut ipsi qui

in suo genere omnes sunt, ex conmaratione alterius generis eorum, qui propter infidelitatem suam non iustificantur, potius multi sint. Quod & si ali qui patrum pro omnibus omnino hominibus Dominum passum intellexerunt, honoretur, & iste velut pius

Pacis via. CAP. xxvir De morte

christi.

omne multi. Pius se

828쪽

Lux lueet

sensus , dummodo ille prior, qui est certissimus, det diuinae verita testiniatus nulli praesemptione contemnatur, vel quod est grauius damnetur. Nam & illud testimonium velut ad confirmationem huius rei ex Euangelio sumptum: id est, lux lucet in tenebris,Mtenebrae Ioan. i.

eam non comprehenuerunt, non nobis videtur huic congruum asser- v. s.

tioni: Quia lux illa praesentia maiestatis suae in tenebris lucens, id est, in infidelium cordibus, maiestate conditoris suam praesentiam exhibens, operatur aliquid in eis, & ii non, ut videant ipsam, tamen ut videant aliquid per ipsam, id est, ut intelligant inter iusta & iniusta, inter bonum & malum, inter agendum & non agendum, titsint inexcusebiles in die quo iudicabit Deus occulta ho- Rom. i.

minum. Quae tamen tax non a facie illis resplendet, quia non ad eam attendunt, sed velut a tergo eis relucet: quia sicut Propheta dicit, verterunt a eam tergum , O non faciem. In hac autem Ierem

re, qua sanguis Domini Iesu Christi etiam pro impiis in sua ima

pietatc perituris fusus esse asseri ur, quid utilitatis in eis egerit, nihil omnino inuenitur, nisi ut iuxta disputationem antiqui, delissimi doctoris, Cuius etiam doctrina, & industria totae Galliae ab infestatione quondam Arrianae impietatis Deo auxiliante ante defensae sunt: hoc eis non in remedium, sed sicut iam supra diximus, in exitium conuertatur. Ait namque vir ille doctissimus, de magna eloquentiae facultate fultus, cum exponeret verba Euangelij, in quibus Iudaei obstinata impietate aduersus Dominum di-D xisse legia tur et Sanguis eius super nos , Urseversios nostros et Hoc Math.

D sibi Iudaicus, hoc optat populus Chri stianus pari verbo , dispari a' voto. Est enim super nos, est& super illos: si super fidelem, pro- D tegit , si super inimicum ponitur, premit: sic tamen quod illos a sibi adiungit quos tegit: Illos non tangit quos grauat. J Sed d illam beati Leonis sententiam licet ex parte aliis verbis, & alio for- sitan sensu positam, quasi hoc vir ille senserit, quod etiam pro impiis in sua impietate perituris Dominus Christus mortuus sit, manifesta veritas non ita intelligendam ostendit. Ait namque il- D te: Effusio pro multis sanguinis iusti tam potens ad priuilegium,s, tam diues fuit ad pretium, ut si omnes in eum crederent, nullum si tyrannica vincula retinerent. J Vere enim pretiosus sanguis ille,& potens extitit ad priuilegium, ut omnes posset redimerer Et diues ad pretium , ut nullum tyrannica, id est diabolica vincula retinerent, nisi qui ab eius fide alienus existeret. Et ideo in tanta quaestione non sunt proponenda incongrua,non sunt asserenda suis perflua. Ut in simplicitate&sinceritate Dei instruantur, &non in vanitate sensus nostri, hi qui nos audiunt inludantur.

829쪽

Lin. DE TRIBU s EPIs T. H3 CAPUT XXVIII. SVbiungitur in eadem Epistola de lege prima tertia qui stione,

id est, praedestitistione diuina sermo prolixus, qui non totus simul, sed per partes ponendus & tractandus nobis videtur, ita se

Dicunt, inquit, quia, qui omnes homines vult salvos fieri, &neminem vult perire, di qui pro omnibus passus est, neminem pra- destinauit ad interitum , vel ignem aeternum: sed ex massa peccati quosdam sicutprasciuit, predestinauit, id est . Vatia praeparauit ad vitam Oregnum , ct illis vitam ac regnum praedes inanit, id est, gratia praeparauit aeternum: Euangelio teste qui dicit: venite benedicti , id est de prima maledictione, gratia erepti, electi, Cr pi destinati, percipite regnum, quod vobis paratum est, id est, quod vobis praedestinatum est ab origine mundi. Qiuosdam autem, sicut praesciuit, non ad mortem neque ad ignem praede inauit,sed in massa peccati,'perditionis iuste deseruit, aqua eos praedestinatione flua, id est, gratia preparauione, occulto ,sed non iniusto iudicio nequata quam eripuit. mascut beatus ea pom Augustinus, praedestinatio est gratiae praeparatio et Gratia autem eu vitae donatio, id est ipsius praedestinationis effectus. Et beatus Prosper in hac resancti Augustini expositor, cum ceteris orthodoxis concordans patribus dieit: Non est praedesti iratio, nisi quod ad donum pertinet gratiae, aut ad retributionem iustitiae. j

In quibus verbis quod dicitur, quia qui omnes vul aluos fieri, de neminem vult perire, & qui pro omnibus passus est, neminem pridestinauerit ad interitum, vel i8nem aeternum , apertissime contrarium est fidei: Qua vere, & fideliter creditur, di definitur quod omnipotens Deus omnia opera sua, quae erat ipse facturus, quae utique nunquam esse possunt nisi iusta, & tecta, licut in Psal Ps. l. mo canitur et Iustus Dominus in omnibus viissuis,c sanctus, in I . v. omnibus operibu uis, ante omnia saecula, & verissime praescierit futura, & immobiliter praedestinauerit, id est, statuerit, depraefinierit facienda . Iusta quippe impiorum & iniquorum in aeterna Rom. . morte, atque in aeterno igni damnatio, opus est proculdubio iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius. Et idcirco Is.. .f. semper apud eum extitit, 3 vere praescitum, & iuste praedesti

ab I t. natum, qui attestante Propheta: 'cit que futura sunt. Nam si

de praedest. saneh. cap.

stinatione ad interi

830쪽

ii S. REMIGII ET ECCL. LUGDv N.

hoc in aeterna eius praeicientia, & praedestinatione non fuisset, nunquam eius opus esset, nunquam temporaliter fieri potuisset. Quia omne opus situm ille praesciendo, &praedestinando praeuenit: Et ideo nihil est in eius operibus futurum , quod ipse non praescierit, & praedestinauerit te esse facturum. Deinde contra rium est etiam doctrinae, & definitionibus sanctorum patrum. Qui in utramque partem, tam videlicet electorum, quam reproborum. ( a& illorum glorificatio, & istorum condemnatio iustum Dei opus est diuinam praedestinationem ponere non dubitant , sicuti iam sis pra satis 1 nobis ostensum est. Et ideo

multum necesse est, ut agnoscant, qui ita sentiunt, manifestam fidei veritatem , & fundatissimam beatorum patrum auctorita tem et Et quod eis nullatenus expedit , non spernant , neque abiiciant illos, de quibus Dominus ait: hvos audii, me audit, Et qui vosspernit m pernit. Lu i . Quod si ideo eis videtur absurdum, quia omnipotens Deus re- λήκprobos praedestinauerit ad interitum , & ad ignem aeternum, quoniam velut incredibile videtur, ut qui omnes vult saluari, de qui pro omnibus mortuus creditur, aliquem eorum praedestinauerit ad damnationem : recogitent attentius, quia etsi illa verba. Apostoli simpliciter intelligantur quibus de Deo dicit, qui vult

omnes homines fatuos feri, duobus modis hoc Deum agere cer tissimum est: Dum alios ita vult luos fieri, ut eos ipse omnino faciat saluos, sicut omnes electos: Alios vero ita velit salvos fietari, ut eos omnino non saluet, sed in aeternum perire permittat, sicut utique omnes reprobos, quos iuxta hunc sensum, & ut benignus creator saluari volvit , d ut iustus Iudex aeternae perditioni tradidit. Sicut ergo & bonitatem suam in eis ostendit, quia eos saluari voluit, & tamen bonitas eius non impedivit seuuritatem eius, qu1 eos iuste damnauit: Ita eadem bonitas eius nullatenus impedivit praedestinationem eius iustitiae, Dum quos ille saluos fieri voluit, & iniquos futuros semper praesciuit, & in iniquitate sua permansuros, iuste ad interitum praedestinauit. Ita & si pro . omnibus etiam in sua impietate perituris Christus mortuus est, sic eis exhibuit bonitatem passionis suae, ut tamen liuiusmodi impios in sua impietate permansuros iusto suo iudicio condemnauerit. Sicut ipse ait, Qui non credit, iam iudicatus est Ioan.;.nitas vus, quia etiam pro talibus passus creditur, non evacua- v. ig. uit erga eos praedestinationem eius, Qua eos semper , & praestiuit in sua impietate permansuros, &praedcstinauit iuste pe

rituro S.

Quicquid ergo post ista in his verbis dexterna praedestinatio-

SEARCH

MENU NAVIGATION