Veterum auctorum qui 9. saeculo de praedestinatione et gratia, scripserunt opera et fragmenta plurima nunc primùm in lucem edita cura et studio Gilberti Mauguin ... Cum eiusdem Chronicâ & historicâ synopsi, geminâ dissertatione & pacificâ operis Coro

발행: 1650년

분량: 997페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

941쪽

delis exoramisericor

iis S. Remigij & Ecclesiae Lugdunensis,

D tui in Christo, intercito originalis tramite vetustatis, transit in D nouunt hominem renascendo. Nec iam in propagine habetur carra natis patris, sed in germine Saluatoris: Qui ideo filius hominis D est factus, ut nos filii Dei esse possimus: ut susceptus Christo,n Christumque suscipiens, non idem iit post lauacrum , qui ante' baptismum fuit, scd corpus tegencrati, corpus fiat Crucifici.D Haec commmmo dextera est excelsi. J Et alio loco et Non enim D aliud agit participatio Corporis & Sanguinis Christi, quam, ut v. n.

D in id quod sumimus, transeamus: Et in quo commortui & con- 'γ sepulti&comesuscitati sumus, ipsum per omnia, dcipiritu , dc D carne gestemus. Item alibi: Nihil eninoedemptor noster non D ad nostram salutem, aut egit aut pertu ut virtus, quae ineratra capiti, inesset & corpori. Nam primum ipsa illa substantiae non sitae in deitate susceptio, qua Verbum caro factum est,isbabit. t Ioan. i. D in nobis, quem hominum misericordiae seae, nisi infidelem, reli- v. r D quit exsortem p Et qui non communis natura cum Christo est, sin assumentem recipit, & eo spiritu est regeneratus, ouo ille primogenitus. J Audiamus haec verba fidelissimorum, de beatissimorum Patrum, & adiuuanto Domino diligenter intelligamus atque teneamus ; agnoscentes veraciter , quod illa humanae naturae in in Chi isto lusceptio infideles huius misericordiae reliquit exsortes .Et eis solis praestitit,ut habeant comunem naturam cumChristo, qui assumentem recipiunt, & eo spiritu sunt regenerati, quo est ille progenitus. Cessetque ista superuacuitas, qua dicitur &definitur, quod nullus hominum fuit, est, vel erit, cuius naturam ille non fusiveris. J Quia sicut Apostolus docet, magnum estpieta- i. Tini. iis Sacramentum, quod manifestatum est in earne, iustificatum est si

in Spiritu , &c. usque assumptum est in gloria. Haec de prima quaestione dicta sint.

CAPUT XIV.

An Christus passus

nibus qui

ante eius aduentum mortui sunt

a. secunda vero, qua in illis capitulis definitum est: Quod

nullus hominum fuit, est elerit, pro quo Christus passus non fuerit. J Quid aliud respondere possumus, nisi ut primum ipsos, qui hoc definierunt, sedulo interrogemus, & admoneamus,ut vigilanter & fideliter pensare studeant, ne forte minus confideram do quod dicendum erat, contra fidem, &conscientiam isam talia dixerint , & scripserint. Nam ut taceamus de his, qui nunc sunt, vel adhue usque ad finem saeculi futuri sunt, in quibus utique&Antichristus erit, certe de illa innumerabili multitudiis impiorum , qui fuerunt ab initio mundi usque ad aduentum Christi,& in Ha impietate mortui, in aeternis pinnis sunt conmDisitigre Dy

942쪽

De tenenda veritate Scripturae. 1 ty

demnati; Nec ipsos, quilis c dixerunt, credere putamus, quod pro eis in sux impietate mortuis, &qterno iam iudicio condem natis Dominus passus esse credendus sit. Si enim pro eis passus esse creditur; Cur non etiam pro diabolo, de Angelis eius limili ter eassus esse credatur F Quia sicut de eisdem refugis & immunia dis trilitibus scriptum est, Deus Angelii peccantibus non pe- , . percit , sed rudentibus inferi detractos sub caligine tradidit in iudicium cruciandos reservari. Et idcirco verissime creduntur inreuocabili diuino iudicio ad poenas, dc interitum perpetuum praedestinati. Ita&illi homines impis in sua impietate mortui, eodem inteuocabili diuino iudicio iam erant foenis perpetuis conisdemnati.

Sicut erg5 pro illis impiis, dc damnatis Angelis nullatenus D minus Iesus Christus dicendus est passus: Ita pro istis impiis dc

damnatis hominibus absit ommno, ut passus esse credatur: Q hoc nimis est contrarium diuinae veritati, nimis aduersum Catholi eae fidei, quae indubitanter credit, de docet, quod Dominus noster suam passionem de mortem,atque ad inferos descensionem illis solis iam defunctis, de quamuis apud inferos, tamen in locis tranquillitatis dc lucis constitutis exhibuit, qui in fide futuri ad uentus eius ac redemptionis, de in hoc saeculo vix erant, de illuc per mortem transierant, ubi etiam tempus implendae, ac perficiendae eiusdem redemptionis suae per passionem de descensionem ad eos Domini pio desiderio experiabat.De quibus & B.Ioannes Baptista imminente iam sua pastione 3c morte, quia dc ipse unus erat ex talibus,sollicite eundem Dominum interrogabat per Discipulos, dicens et Tu es P i venturus es, an alium expectamus ' De v. s. talibus namque piis & beatis defunctis, quales fuerunt ab initio mundi usque ad aduentum Domini sancti Patriarchae, de Propheistae , dc caeteri antiqui iusti, qui ita crediderunt de pr*nuntiauerunt venturum, de humanum genus suo sanguine redempturum , sicut nunc eum omnis Ecclesia iam venisse credit dc confitetur, etiam in libro Ecclesiastico ipsa Dei sapientia, qui est utique Dominus nostet Iesus Christus promittit, dicens et Penetrabo in inferiorestidea, pariet terra, ct inspiciam omnci dormientes,.inluminabo omnes'. s. sperantei in Deo: Itemque alio loco de eiusdem descensione ad inferos, de eorum liberatione a quibus expectabatur illic, Scriptura dicit Ora et mortuorum suorum olim dormientium in puluere terrae Et descendam ad eos ostendere illis Plutare suum. Vnde dc per Oseae prophetiam ipsi morti 3c inferno ita minabatur, dicens: De manu mortis liberabo eos, Inde morte redimam eos et Ero mori tua ,δ morat morsui tumero

descensuadinsetosa

943쪽

Christus passus pr omnibus baptietatis.

11 o S. Remigii Ecclesiae Lugdunensis,

Quod totum quo. :ioao fides uereae Cataiolice liuelligendum sit, exponit mirifice B. G RE G o Raeus, ita dicens : Quod ante passionem dixit, in resurrectione sua Dominus impleuit. Si exata .ratus Dero a terra, omnia traham ad me. Omnia enim traxit, qui lim xx de electis suis apud inferos nullum reliquit. Omma abstulit uti que electa. Neque etenim infideles quotque& pro suis criminibus aeternis tappliciis deditos, ad veniam Dominus resurgendo reparauit: sed illos ex inferni claustris rapuit, quos suos in fide &actibus recognouit. Unde recte etiam per Oseam dicit: Ero mors tua, o mora: Ero morsus tuus inferne. Id namque quod occidimus, d. agimus ut penitus non fit. Ex eo enim quod mordemus partem abstrahimus, partemque relinquimus. Quia ergo in electis suis

funditus occidit mortem, mors mortis extitit: Quia vero ex inferno partem abstulit, & partem reliquit, non occidit funditus, sed momordit infernum. Ait ergo ; Ero mors tua, o mori: Ac si ais a vperte dicat, quia in electis meis te funditus perimo. Ero mors smus inferne, quia sublatis eis te ex parte transfigo. l Haec fidelis simus doctor iuxta fidei Catholicae regulam firmissime tenenda,& sequenda proposuit. Unde cesset hic noua & inaudita definitatio , imo noua & inaudita praesumptio, ut nullus hominum,etiam impiorum, & apud inferos inreuocabiliter damnatorum fuerit, pro quo Christus passus non sit: cum pro solis illis deiunctis, ut iam dictum est,passionem sustinuerit, qui cum dum in corpore viuerent, fideliter venturum,& mundum sua palsione redempturum crediderunt. Hoc itaque est Catholicum ; Hoe fidei Ecclesiae ab initio commendatum ; Hoc diuin1 & paterna auctoritate firmatum et Et ideo abijciatur procul fallax & inane com

mentum.

De caeteris vero hominibus , qui ab eius passione usque nunc fuerunt, aut sunt, aut usque in finem saeculi futuri sunt, Catholica

sestenet, dc Scripturq sanctae veritas docet, quod pro omqibus credentibus, & per gratiam baptismi ex aqua & sancto Spiritu

regeneratis,&Ecclesiae incorporatis vere Dominus de Saluatorno iter sit passus : Neque enim vere aliter bapti Eari potuerunt, nisi in morte eius et Nec vere a peccatis suis ablui, nisi in tam guine eius, Docente beato paulo Apostolo: Quia quicunque in R*m.

Christo baptitati sumus, in morte ipsus baptieati sumus. Et at- f. testante beato Ioanne in Apocalypsit Ees dilexit nos e F lauit nosa peccatis nostris in fanguine suo. De his etiam , id est fidelibus

suis in morte sua bapti Eatis, & in sanguine suo peccatorum ablutioneni consecutis dicit ipse Dominus & Saluator et Sicut nouit me pater , es ego agnosco patrem, O animam meam pono pro ovibui

944쪽

De tenenda veritate Scripturae. x et I

v. tr. to, ita exaltari oporte lium hominis ut omnis qui eradit in eum De d. CC

non pereat, sed habeat vitam. De istis dicit Apostolus i Chri a P ' Ephq dilexit Ecclesiam,es ipsum tradidit pro ea, ut illam fanctificaret, mendans eam lauacro aqua in verbo. Et quia sicut idem Apo-i Thec stolus testatur: Non omnium est ides: Et non omnes obediunt Euanis 3. r.5. gelio: Dicit iterum ipse Dotianus, filius hominis non venit mini M, .io mari, sed ministrare ,. re animam suam redemptionem pro v. x . multis. Vnde etiam cum Sacramentum Corporis & Sanguinis tui M. . . Discipulis traderet, ait; Accipite O comedite: Hoc est enim cor- v. ets. pus meum, enod pro vobis traditur. Et iterum: me est Sangui v. g. meus noui Testamenti , qui pro vobis , Spro multis emunditur in reis missionem peccatorum. i. Tim. Hos multos Apostolus dicit , omnes, ubi ait: missenim Deus,

a. v. s. Mus ct Mediator Dei est hominum homo Christus Iesus, qui dedit femetimum redemptionem pro omnibus. Et hos omnes iterum dicit multos Et quemadmodum statutum est hominibui semel . ,=.ti niori , pecthoc autem iudicium ,sices Christus semel oblatus ectia v. xl. multorum exhaurienda peccata, exe. Iuxta quem locutionis monota , duin etiam in Epistola ad Romanos dicit r Igitur sicut per unius v. it. hominis delictum in omnes homines in condemnationem e Sic per . t uenisi iustitiam in omnes homines in iustificarienem vitae e Sicut ' enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi: ita per obedientiam unius hominis , iusti constituentur multi. Manifeste enim quos in priori sententia dixit omnes & omnes, hos in sequenti multos, & multos. Sed in condemnatione , quae per unum hominem ingressa est in omne genus humanum, ita recte intelliguntur muta, ut vere accipiantur omnes: quia nemo hominum ab illa alienus est,nisi per Christi gratiam liberetur et in iustificatione autem vitae ita recte accipiuntur omnes , ut ipsi omnes, multi intelligantur: Quia per obedientiam Christi, aue,a i est ebedieni usque ad mortem, mortem autem crucis, Non vi. s. ' omnes utique indifferenter, sed multi iustificantur. Hanc itaque iustificationem per obedientiam mortis Christi, & effusionemptetiosi sanguinis eius, etiam illi adipiscuntur, cum ad lauacrum regenerationis veniunt, quia eam poste i suo vitio in se irritam faciundi, Testante Apostolo ac dicente magis putatis deis

Meb.io teriora mereri supplicia, qui filium Dei conculcauerit, es sanguinem Testamenti, in quo faninsatus est, pollutum duxerit, Ostia ritui gratiae contumeliam fecerit. Et iterum: Impossibile est enim righ c , ,-fememini in uminati; gustaverunt etiam donum caeleste , ese participes sunt facti Spiritussunm, fustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtus que saeculi venturi, e prolapsisunt, renorum GR. rurius ad paenitentiam.

945쪽

De . Ca pitulo. Christus passus pro

omnibus regener tuo

Saetifieisi

Missae coram tra haereticos oblatu

utrum priuCathecum menis, siue viventibus, siue desunctis nec DOparuulis n5bant iratis

de origine

Animae l. 3. m. 1 h

ydem ibid.

1xx s. Remigii & Ecclesiae Lugdunensis,

chirapropter de omnibus credentibus in Christu in , dc in Chri sto regeneratis, recte & veraciter creditur, quod pro eis Domi rivis Christus sit passus. Hoc namque tota series Scripturae sanctae veteris, ac noui Testamenti, si diligenter inspiciatur, & fideliter consideretur, ninnifesth atque indubitanter attestatur. Quod etiam niagnifice de nimis granditer uniuersalis&celeberrima ab ipso Domino,&Apostolis traditae Ecclesiae commendat auctoritas: Quae oblationem Corporis es, Sanguinis Christi, id est, My sterium passionis & mortis eius,tantummodo pro Ecclesia Cath Iica toto orbe diffusa, videlicet, pro omnium fidelium societate atque unitate; & pro illis solis defunctis, qui nos pracesserunt eum signo ei, dormiunt in somno pacis fideliter offert, unde & confidenter ac veraciter in ipsa mytteriorum frequentatione pro fid libus supplicans ad Deum dicit; Respice Domin ver hanc familiam tuam , pro qua Dominus noster Iesus Christus non Abitauis

manibus tradi nocentium, O crucis Dbire tormentum. Et hunc rimium Dominicae oblationis tantae pietatis, CC religionis attentione custodit, ut cium illa mysteria offeruntur, nullum omnino infidelem, nullum etiam Cathecumenum , nullum nisi gratia baptismatis regeneratum interesse patiatur, tanquam vere ostendes

atq; contestans pro illis Dominum in ara crucis oblatum,passum ac mortuum, & pretiosum eius sanguinem filum, pro quibus in altari Ecclesiae illa sacrosancta, &coelestis oblatio in mysterio assionis eius, ac mortis offertur. Unde & quosdam , qui illam ac ratissimam oblationem vel pro Cathecumenis, vel quibusque innocentibus paruulis viventibus, siue defuneris faciendam dixerunt , velut haereticos Ecclesia detestata est. Sicut B. Avovs TINus in libro quem ad Vincentium victo-M rem scripsit, manifestissime ostendit, dicens: Noli credere , nec ,, dicere, nec docere sacrificium Christianorum pro his , qui non a bapti nati de corpore exierint, offerendum, si vis esse Catholicus: M quia nec illud quod de Machabaeorum libris commemorasti sa- , crificium Iudeaeorum,pro his qui non circuncisi de corpore exie-M rant, ostendit oblatum. In qua tua sententiatam noua, & contras, Ecclesiae totius auctoritatem disciplinamq; prolata verbo etiam M insolentissimo usus es, dicens: Pro his itaque oblationes assiduas,& offerenda iugiter Sanctorum sacrificia Sacerdotum censeo. IMIn libro quoque quem scribit ad Petrum Presbyterum contra ,, scripta eiusdem vincentii Victoris, ita eum redarguit et Tantum D enim salutis, & scelicitatis non baptinat is paruulis tribuit, quan-- tium nec Pelagiana haeresis potuit. JEt post paululum de eisdeinas non bepti ratis paruulis :Ne quisquam, inquit, pro eis obtulit,

Ma oblaturui est lac ium, quod iste etiam pr' non baptitatis Disiligod by Coos le

946쪽

Apoe

De tenenda veritate Scripturae. 2 et 3

censuit offerendum. JEt post Pauca, de eo uem vincentio: Aut omnino, inquit, hae robit, aut timui pro omnibus paruulis, qui toto olbe terrarum sine Christi baptismo moriuntur , etiam eorum nominibus tacitis, quoniam nesciuntur , in Ecclesia Christi

non incorporatis, corpus Christi offerendo , corpus Christi esse censebit. J Post haec lubiungit ad iam dictum Petrum Presbyterum loquens: Absit a te frater, ut haec tibi placeant. Absit ut ista vel didicisse te gaudeas,vel docere praesumas. Ex his verbis sancti Doctoris manifestissime docemur, ut pro his tantum, qui baptismo Christi regenerati incorporantur Ecclesiae, quae est Corpus Christi, Corpus Christi debeat ostetri. Et quisquis pro eis qui minime sunt regenerati , nec Corpus Clitisti inecti, dicit illud sacrificium offerendum, censet eos e se Corpus Christi, qui nunquam incorporati sunt membris Christi. Unde pie hoc obstruat sancta mater Ecclesia, quae pro Catheis

cumenis, siue paruulis, siue maioris aetatis, nisi postquam suetarint regenerati in Christo, non offert sacrificium Christi,& tunc primum cum regenerantur in oblatione Dominica , etiam specialiter eorum memoriam frequentare incipit, dicens: Hanc , tur oblationem semirutis nostra, sed-cuncta famime tuae, quam Iibi offerimus pro his quoque quos regeneratre dignatus es ex aqua or iratu fancto, quase mui Domine , t placatus accipias, Acc. Graistia namque redemptionis Christi, de ante baptismum nullatenus accipitur, neque his, qui sine baptismo de corpore exeunt, ullatenus dari potest. Sicut & tota ooseruat Ecclesia Et beatus Gregorius ad consulta Augustini respondens, breuiter ostendit, dicens et Sancti mysterii gratia, sicut viventibus atque discernentibus cum magna discretione prouidenda est: Ita his quibus mors imminet sine ulla dilatione offerenda, nedum adhuc tempus ad praebendum redemptionis mysterium quaeritur , interueniente paululum mor inueniri non valeat, qui redimatur. Pro illis tamen omnibus qui ex aqua & spiritu regenerati, ac per hoc Ecelesiae incorporati, cum pietate dormitionem acceperunt, solemniter & generaliter uniuersalis seruat & prorsus Ieruare debet Ecclesia , ut inter illa sacrosanctae immolationis mysteria suo loco atque ordine siue nominatim , siue tacitis nominibus fideliter commemorentur et Vere namque ad plenitudinem , & unitatem Ecclesiae pertinent , nec ab illa vel morte separati possunt. De quibus in Domino mortuis, & cum D mino viventibus beatus Ioannes in Apocalypsi scribit e Beati mortui qui in Domino moriuntur: Amodo dicit spiritus , ut re De g. Ca

Idem ibid.

c. is

s. GRE EO Rivs Regiis stri lib. I et

v. ii quiescati a laboribus sibi et Opera mim ipseram sequuntiar illai. Di by Coos le

947쪽

De . Cainpitulo. oratio pro defunctis fidelibus.

Et Beatus Paulus Apostolus sub noui ine Vio..iantium viventes ,

sub nomine autem dormientium deiunctos fi les volens intelgi, ad Thessalonicenses dicit t. niam non quit nos Deus in iram, sed in adquisitionem f. tis per Dominum nostrum Ieseum , qui mortuus est pro nobis: Vt se viailemus, siue dormiamussimul cum icto vivamus. Et iterum Nemo enim nostrum sibi vi uit, est nemo sibi moritur: se enim vivimus , Domino uiuimtis siue morimur , Domino morimur et siue ergo vivisui ,siue mori munDomini sumus. In hoc enim Christus mortuus est, ct resim rexit, ut O mortuorum, et vivorum dominetur. Hinc est quod in illa beati actione misterii, ex auctoritate utique diuina, & traditione Apostolica , ianistis Patribus oratio pro defunctis fidelibus specialiter polita est, quae ita te habet: Memento etiam Domine famulorumsimularumque tuarum, qui nos pracsserunt cumsigno Dei, est dormiunt insomno pacis, &c. d totum ita ab initio in Ecclesia , & ab Ecclesia uniformiter ac legitime obseruatum esse commendat diligenti tari sime Beatissimus Pater AvousT1Nus in libro de cura pro,s mortuis gerenda, ita dicens: Non sunt praetermittendae sup ,, plicationes pro spiritibus mortuorum , quas faciendas pro om-,, nibus in Christiana ,& Catholica societate defunctis, etiam ta- , , citis nomibus eorum , sub generali commemoratione susce-,, pit Ecclesia et ut quibus ad ista desunt parentes , aut filis , aues, quicunque cognati, vel mici, ab viis eis exhibeatur pia matreas communi. J,, Et post aliqua: Maecum ita sint, inquit , non existimemus ad a, mortuos pro quibus curam gerimus peruenire, nisi quod oro eis,, siue altaris, siue orationum, siue eleemosynarum sacrificii solem-,, niter supplicamus: Q ramuis non pro quibus fiunt omnibus pro-,, sinit sed eis tantum, pro quibus dum vivunt comparatur ut pro-,, sint. Sed quia non discernimas qui sint, oportet ea pro regenCra..,, tis omnibus facere et ut nullus eorum pr*teranitiatur, ad quos haec., beneficia possint & debeant peruenire. Melius enim supererunto, ista eis, quibus nec obsunt nec prosunt, quant eis deerunt quibus prosunt. IEx his igitur omnibus diligenter ac fideliter consideratis certissime & clarissime ostenditur pro omnibus fidelibus Christi,qui fuerunt, aut sunt, vel erunt,facta esset,assione in Christi. Pro fid tibus Christi offerti sacraficium Christi . pro Corpore Christi immolari Corpus Christi. D his vero .qui adhuc in infidelitate atq; pietate cietinentur, manifestum est ex hiic regula fidei, quod

quicunq; ex ipsis per Dei geuiam fuerint 1d fidem conuersi, di in

a Thec

948쪽

De tenenda veritate scripturae.

Cliti store generati, etiam pro ipsis confitendum sit factum esse, De iv c quod pro omnibus fidelibus factum constat. De caeteris vero, pitulo. qui in ipsa infidelitate atque impietate sua perseuerantes sunt pe rituri , si de Scripturae sanctae auctoritate, quod etiam pro tali bus Dominus pastus sit, certissimis&clarissimis testimoniis no bis demonstrare potuerint boni viri, qui talia definierunt, di

gnum omnino est, ut credamus & nos. Si vero non potuerint, cessent contendere pro eo, quod non legunt. Pudeat eos definire, quod nesciunt: Timeant statuere quod nullum sanctorum Pata Nota trum concilium, nullum Apostolicae sedis Pontificum, nullum Ecclesiasticorum dogmatum decretum hactenus inueniant sta

titisse. Quod & si quid I Sanctis & venerabilibus Ecclesiae docto

ribus vel scriptiam , vel dictum unde huiuscemodi sensus occasio sumi posse videatur , inueniunt: salua eorum debita reuerentia, cohibeant se potius, & submittant se humiliter diuinae auctoritati; Et rem tam obscuram , tamque inusitatam diuinae reseruent humiliter maiestati. Hoc namque & Paschalis agni sacra illa epulatio mystice nobis commendat cum dicitur; Si quid residuum s c id fuerit, igni comburetis , sicut Beatus Gregorius exponit dicens: Quod ex agno remanet igni comburimus, quando hoc quod de mysterio Incarnationis eius intelligere, vel penetrare non post sumus, potestati Spiritus sancti humilitcr reseruamus, ut non superbe quis audeat vel contemnere, vel denuntiare quod intellia git, sed hoc igni tradat, eum sancto Spiritui reservat. .

CAPUT XV.

IAm de tertia quaestione, qua definitum est; uiasicut in e

les non redimuntur 'sterio sanguinis Christi It a nee Meleae reis dempti sunt . qui non habuerint eam fidem quae per dilectionem operatur. J Quid necesse est aliquid diceres Cum ex his, quae suapi iam dicta sunt, manifestissime ostendatur , dc omnibus infi delibus nullam esse redemptionem in Christo, de omnes fideles, qui fideliter accedunt ad Iadem, de gratiam regenerationis , ibi

accipiant veram redemptionem , ubi accipiunt veram regenerationem. Quia nec vere possunt regenerari, nisi eos, de a potesta te diaboli , 8c, seruitute peccati vere constet redimi. Nec vere possunt redimi, nisi lauacro indulgentiae expiati, dc a reatu de

licti, de a dominatu principis mundi essiciantur absoluti. Nisi, quod hoc in ista definitione absurdissimum est, quod Dominus Iesus Christus etiam pro impiis insua impietate pereuntibus dicattirpa M: Et si is quisquefideliter baptismo eius regeneratus rasteria passianis eius a firmetur non esse redemptus. Ive quaest.3.

949쪽

11 g S. Remigii & Ecclesiae Lugdunensis

Dei v. Ca- Nec istud aliquis coiitra hanc veritatem Euangelicam & A pi Riv. postolicam cibis ciendum putet , qaod inter caeteras maledictiones populi Iudaici , in Deuteronomio continetur ad eundem inta neutecredulum populum dictum: Et erit vita tua prausens ame oculos tuos,=non credes vita tuae. Vel illud quod in Isaia de eodem in

fideli populo, ex persona ipsius Domini Iesu Christi de passione& cruce eius dictum solet intelligi. Exoandi maras meas tota die ad populam non credensem, Ur contradicentem: Nus ambulat

via non bona , post cetitationes suas: Vt quasi ita quis velit accipere , quod illi incredulo populo dictum est; Et erit vita tua pen- d. v. cc

dens ante oculos tuos , O non credes vita tua. Tanquam ipsi increta

lac infideli populo in sua incredulitate, &infidelitate permanenti, Dominus Ielus Christus, qui ante eorum oculos in cruce pependit, dic.itur vita ; cum utique eis non dedc t vitam: Et dicantur i. si non credituri vitae sus: quasi Dominus etiam Vorum, qui non credunt. nec unquam eius h de vivificantur, possit dici vita. Et illud de Esaia testimonium sic conetur intelligere ut dicat , quod Dominus propterea dixerit: Expandi manus meas tota d.v.Mia die ad populum non credentem di contradicentem : Qiue si propter eundem populam in sua incredulitate & contradictione perdurantem, & e us causa crueis sustinuerit pallionem. vi quasi ex hoc a firmare videatur, quod Dominus etiam pro impiis in sua impletate pereuntibus in Scripturis passus esse dicatur: Quia diuinae Scripturae nullatentas possunt inter se esse contrariae: sed quod in earum planioribus locis manifestius declaratur , hoc etiam in obscurioribus occultatur, ut ex his, quae in illis clara sunt inluminentur obscura, non edi his, quae obscurassint, clara

obscurentur.

Itaque iuxta manifestam, quam superius ostendimus de passione, & redemptione Christi Euangelicam, & Apostolicam veritarem, etiam illud, quod in Dei iteronomio inter caetera maledi-- ct i illi populo infideli dictum est: Et erit titia tua pendens ante Deuti

oculos taeos, Ur non credes v tae tuae, ita fideliter accipiamus dictum , ut agnoscamus maximum maledictum fuisse illius populi, ut merito m. litiae tuae excaecati , venientem ad se Dominum Chrastum tantis signis & miraculis cognoscere non potuerint. Sicut de eorum tanta caecitate ante fuerat Prophetatum. Excaeca Isa. c. eor populi huius , et aures eludet aua , est oculos eius claude, es C. Et hanc caecitatem iusto iudicio Dei permansisse in illis usquedum Dominum comprehenderent, condemnarent, & morti adiud catum crucifigerent: sed postea illo resurgente.&ad coelos ascendente, misi Spiritu Gnrio, &praedicantibus Apostolis perrum irationem Avim gratiae, subito ad eorum praedicationem Disiligod by GO le

950쪽

De tenenda veritate Scripturae et hy

Act. . compunctos dixit te: Os vires qui acieimus. Et continuo ac- J- cepto salutis consilio baptigatos, ac vitae suae, quam in huceante oculos suos positam agnoscere non potuerant, nec credide-Habie. rant, reconciliatos. Et ideo mirabiliter per beatum Moyseni v x. v. d. trumque Prophetatum, utrumque significatum est, ut &inpas sione Domini haberent, ante oculos, sed nec crederent, nec agnoscerent. Et haec tamen vita esset etiam ipsoruin tam infide

lium , & tam excaecatorum et quia eos poste, fide tua vivificauit:. - 'i' scriptum est: si sinuem exsistituit. Ita in p1Isione sua Dominus & vita erat ipsorum, & non erat vita ipsorum. Vita namque erat ipsorum, quia erat eos vivificaturus. Non erat vita ipsorum, quia necdum eos vivificabat, quando mortui vitam crucifigebant. Vnde ut ista caecitas ab illis auferretur, & fidei illuminatio eis donaretur , in ipsa crucis passione patrem preca-Lue. xsoatur dicens: Pater ignosce illis, non enim sciunt qui aciunt. Si v. 3 . militer & illud quod in Esaia ex ipsius Domini perlona intelligi-Ita. cf. turdictum: Expandi manus meas tota die ad populum non creden- v. a. tem, O contradicentem , Eodem sensu accipiendum est: quod perpessus fit ac sustinuerit illii populum semper sibi non credentem&Ioan. contradicente: ita ut clamaret Crucifige,crucifige eum: Et discente '. v. Pilato Regem vestrii crucifigam, responderunt: non habemui regem, nisi famem: Donec in cruce exaltatus expaster et manus, tanquam virtute passionis suae omnia tracturus ad se, etiam ipsum R,M post tum non credentem, est contradicentem: in reliquiis videlicet, D. r. i. qua ex illo per electionem gratia falia facta sunt. Hoc ita futurum ipse prs dixerat, quando ad eos ante pallionem suam, tanquam Ioan. t. tapopulum non credentem-contradicentem dicebat: Cum malim v. es. ueritissilium hominis, tunc cognoscetis, quia ego sum. Non credendo namque ,& contradicendo ad hoc peruenerunt , ut exaltam rent filium hominis in ligno crucis: Et tune virtute passionis, &gratia orationis eius illuminati cosnouerunt eum, quem ante1 a. Cor. non cognoscentes crucifixerant: Si enim cognouissent, nunquam . . s. Dominum gloria crucifixissent. Hunc nobis verum & Catholicum sensum beatissimus martyr

in libro, quod idola dij non sint, diligenter insinuat, dicens de eisdem Iudiis. Non intelligendo primum Christi ad. .euentum, qui in passione praecessit occultus , unum tantum cre-dunt, qui erit in potestate manifestus. Quod autem hoc Iudaeo- cerum populus intelligere non potuit, delictorum meritum fuit. Sic reerant sapientie & intelligentit caecitate multati: ut qui vit1 indi. cegni essent, haberent vitam ante oculos , nec viderent. l Similiter . N Beatus Augustinus in explanationibus Ioannis Euangelisti do- ta

cet dicens: Ecce Dominus Iesus Christus venit pr*dicauit; sed re

Dei v. Ch

a. Avcv T. in Ioannis

SEARCH

MENU NAVIGATION