Acta et decreta secundae synodi provinciae Ultrajectensis, in sacello ecclesiae parochialis sanctae Gertrudis, Ultrajecti, celebratae die 13. Septembris 1763

발행: 1764년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

I V. Filium Dei, secundam in Trinitate personam, corpus &animam assumpsisse in castissimo Virginis Mariae sinu, operante Spiritu Sancto : ac post hanc carnis assumptionem Deum esse simul& hominem Dominum nostrum Iesum-Christum, ab aeterno Deum verum de Deo vero , lumen de lumine i ; hominem vero in tempore ; qua unione inessabili in una eademque persona, quae est persona Filii aeterni & consubstantialis Dei, naturam divinam & humanam hypostatice conjunxit.

Iesum-Christum Dominum nostrum nec esse purum hominem , nec hominem li solo & vero Deo Filium D li ae Deum ipsum factum in tempore ; sed esse Filium aeternum aeterni Patris, genitum , non factum , consulsantialem Patri, per quem & non propter quem aut cujus intuitu omnia facta sunt 1 : qui cum habeat naturam Dei ac perfectam cum Patre aequalitatem , si um exinanivit formam servi accipiens 3 , ut nos redimeret as omni iniquitate , O mundaret Abi Populum acceptabilem , sectatorem bonorum operum 4 .

Humanitatem Christi Verbo in omnibus essicacissimi regi, dirigi ac determinari. Et cum habeat Christus Filius Dei eandem naturam cum Patre & Spiritu sancto, eandem habet aeternitatem , eandem scientiam infinitam, eandem omnipotentiam, eandem operationem ; ita ut cum miracula patravit, sua vir,

ci Symb. Constantinop. x Symb. ConstantinoP.

172쪽

stute ea operata fuerit, non prece tantum & postulatione obtinuerit. Cum gratiam infundit, non eam tantum infundat tanquam causa moralis & meritoria, sed etiam tanquam causaphvsica & essiciens. V I I. Omnem Adami posteritatem in eo peccasse , & homines hoc peccato originali non solum sanctitate & justitia orbari, sed etiam vero ac proprie dicto peccato inquinatos esse & factos filios ira i & vindictae. Unde illud gravissimum jugum impostum super filios Adam a , nempe , ignorantia, concupiscentia, aerumnae, morbi, morS ipsa, quae non magis poenae sunt ac supplicia, quam evidentissima hujus peccati originalis testimonia.

VIII. Iesum-Christum ex propriis & ex indebitis , tam pro peccato originali quam pro omnibus aliis a filiis Adam superadditis, doloribus ac morte sua vere & superabunde satisfecisse. Quae cum sint passiones & dolores Dei ipsius incarnati, infiniti sunt valoris & pretii; cundemque Deum incarnatum Redemptorem esse non tantum hominum qui post ejus incarnationem nati sunt, sed & eorum qui ejus adventum praecesserunt: uno Verbo , pro omnibus hominibus sanguinem fudisse. I X. Neque per legem naturalem, neque etiam per legem Mosaicam, ullum unquam hominum justificatum fuisse, aut etiamnum posse justificari; sed tantum per fidem in Iesum Christum, unicum Mediatorem Dei & hominum ; cujus sanguine & me-

173쪽

46ritis omnes Iusti tam veteris qukm novi Τestamenti remissionem peccatorum , Veram filiorum adoptionem & gratiam, adimplenda divina mandata requisitam , acceperunt.

Hanc gratiam absoluto necessariam sive ad inchoandum bonum , sive ad proficiendum & usque in finem in justitia perseverandum , esse omnino gratuitam, nec ullis humanis obtruneri posse meritis: eandemque gratiam non tantum in Adhortationibus , exemplis, & excitationibus externis aut internis positam esse , sed in inspiratione dilectionis qua cognita sancto amore faciamus I . Deus es enim qui, absque libertatis limmanae detrimento, operatur in nobis velle o perficere pro bona νoluntate et . Similiter praedestinationem Sanctorum ad gloriam , cujus exemplar eximium est: ipsemet Christi capitis nostri praedestinatio , prorsus osse gratuitam, & ante praeVisa merita : doctrinam certissimam quam Sancti Patres ad sdem catholicam pertinere testantur 3 . XI. Esse legem aeternam & incommutabilem quae est i amet voluntas disina Ordinem naturalem consereari jubens , Perturbari vetan 4 , quamque Deus indelebili caractere in mentibus hominum inscripsit: quidquid libere si contrk hanc morum regulam invariabilem, sive per ignorantiam, sive per inas vertentiam & oblivionem , sive per conscientiam erroneam , subjacere peccato. Tandem concupiscentiam, quae est a peccato & in peccatum inclinat, etsi non sit peccatum, nisi ei

ὶ , J Ad Philipp. 2. 13. 3 S. Aug. l. de dono persem n. 48. &cia 4ὶ S. Aug. l. I9. de Civit. Dei. c. II.

174쪽

Consentiatur) ac omnes ejus motus, per se malos esse ac ino dinatos : proinde totam vitam christianam in eo sistere ut cupiditatem eradicemus, & toto pectore nitamur in adimplendo caritatis praecepto, quo tenemur diligere Deum ex tot1 mente ex toto corde, ex totis viribus, & omnes nostras actiones ad eum, tanquam ad sinem ultimum, referre.

Regulam fidei esse verbum Dei revelatum, in sacris Scripturis exaratum , aut continua successione Traditionis ad nos usque perductum ; cujus verbi Dei revelati interpres infalli-hilis de custos incorrupta est sancta, Catholica & Apostolica Ecclesia. Quibus expositis damnat sancta Synodus Harduini O Remma erit, Iesultarum, doctrinam omnibus his catholicis dogmatibus oppositam , nec-non 8c alios eorum errores , haereses, blasphemias, novasque & falsas sacrarum Scripturarum interpretationes , quae omnia hic enumerare longius esset, quaeque in propatulo posita, fortiter refutantur in Pastorali Documento

Illustrissimi Episcopi Suessionensis, dato die prima Augusti anno I 19 , & in alio Documento Illustrissimi Archiepiscopi

Lugdunensis, dato die vigesima quarta Decembris anno I 762, quae adoptamus ; hortamurque omnes in hac Ecclesia curam animarum habentes, & cceteros Clericos, ut haec praeclara Ε - clesiae monumenta, nec non primam partem Censurae Sacrae Facultatis Parisiensis anni 1 61 accuratius evolvant, nihilque negligant, ut Fideles quibus praesunt, muniantur ab innumeris

erroribus qui in detestandis & impiis Harduini O Berruerit libris perfunduntur: qui libri plures ex antiquis haeresibus plus minusve renovant, quales sunt Sabellii, Arti, Νestorii, M Tii Disiligod by Cooste

175쪽

nothelitarum , Pelagii, & his ultimis temporibus Socinian rum ; quique ad nihil aliud tendunt qucim ut callidis artibus praecipua fidei mysteria destruant, totamque Christianam Re

ligionem funditus evertant.

REQUISITIO

D. Procuratoris sanctae Synodi , circa errores Iesultarum Pichonii, &c. de dispositionibus ad Sacramenta requisitis.

REvERENDISSIMI PATRES AC VIGILANTISSIMI PASTORES.

FAM sacrae Synodo innumeros Harduini & Berroerii errores denuntiavimus , sed&alii sunt non minus perniciosi a vobis damnandi, quos temerarie proferre non erubuit Pichonitis, alter Iesii ita, in libro cui titulus : PE pris de Isu Christ O de Pulfe fur la frequente Communion , in quo evcrsis omnibus regulis in administratione Sacramentorum Poenitentiae & Eucharistiae servandis , laxiorem doctrinam substituit, delictorum consessionem ludi uri versatilem facit, Communionem tanquamessicax ac praesens peccati, cujuscunque sit naturae & gravitatis, rem dium indicat: quam detestabilem doctrinam insectatus damnavit illustrisi simus Archiepiscopus Turonensis , quem secuti pariter damnarunt plusi quam viginti alii Galliae Episcopi , quorum vestigiis insistere peculiari

ratione tenemur.

Similes vel cosdem errores inimicus homo in agro Dominico Ecci sar Batavae jam diti seminavit per Catechismum cui titulus : Onde I sisor de eersu Communis, dat is de pestibkebrolos 3 an de Ionge Rinderen, gemaecIte Eoor een Priaper van de Geterse Iesu , Oe. pluries quidem ttim in Provinciis Catholicis vicinis , tum in hac nostra Patria impressum &editum. Quinque hujus operis editiones novimus , quorum ultima typis expressa est Amstelodami apud Ioannem Stichur in de Kalvesbaal, anno 1693. Etiamsi jam a pluribus annis Clerus noster venenum istius Cat chismi patefecerit, publicis Scriptis resutaverit, atque a Fidelium m nibus cripuerit; etiam si Romae fuerit condemnatus per Decretum II

176쪽

I49 Ianuari; i o3 ; attamen nullomodo dubitandum est quin sit adhue in plurimorum Fidelium manibus ; ejusque laxiora ac perniciosa principia

tanquam norma seu regula morum in praxi habeantur. Quam dudum enim lugemus per Sacerdotes qui Episcopos suos non agnoscunt, irritam dari falsis Poenitentibus pacem , & ad sacrosancti Corporis Christi participationem , etiamsi lancia nonnisi Sanctis debeanatur, quosque corruptissimos admitti. Unde Sancti Caroli documenta tam sancta tamque hoe tempore necessaria monita sapientissima ex viseeri-ribus antiquissimae disciplinae & sanioris doctrinae arcanis, aut potitis ex ipsa Sacramenti Poenitentiae natura deprompta renovari Ecclesiae nostrae decor postulare videtur.

De erroribus Iesultarum Pictonii, Oc. 'tirca dispositiones ad. Sacramenta suscipienda. D. FRANCISCUS DE ΗΑ ΑΝ, ad Sanctos Apostolos Petrum & Paulum Rotterodami Pastor vigilantissimus, votum tertiae Congregationis exponens , dixit:

REVERENDISSIMI PATRES AC VIGILANTISSIMI PASTORES. A Synodo Provinciam accepimus discutiendi errores laxasque Opi. niones , quae continentur in operibus quorum tituli sunt; ondem s vctor de eresse Commuriis, das is, Gesebia mullos van de Iove Mnderen , gemaerite door een Pruster van de Societσι Iesu , Oe. Id est : Cu- techismus pro prima Communione , Scc. ab uno Presbitem Societatis Iesu, &e.& PE pris de Iesu Chris O de Pselis fur la frequente Communion, par AP. Hehon de la Compagnia de Iesus. Id est i Mens Christi O Eeelesiae de frequenti Communione , auctore P. Pichon, ὸ Societate Iesu. In primo libello , primum typis impreta Lovanti anno I738. & est, mum Amstelodami anno x 69s, quem ad usum ab initio adhibuerunt, omnesque etiam adhibent Patres Iesuitae hic degentes, ut ad primam Communionem praeparent pueros , perniciosa dogmata in ipso contenta populo propinant, licet multoties Clerus, & Antistites hujus

177쪽

Iso Ecclusae palam conquesti sint i , & ipsemet libellus Romae r 7 Ianuarii tro 3 damnatus st. In hoc libello, inquam, duo generatim notaVimus: I'. Pramimiam plerorumque Consessariorum in concedenda Promiscue Poenitentibus absolutione facilitatem , quam falsis pietatis coloribus praetexunt : χ'. Crudelem benignitatem , qua ad Corporis Christi participationem admittuntur multi, qtiamvis amore sui non minusvrdeantur pleni esse, ac si adhuc mens idolorum absiderent a . Hi duo plorabiles abusus, de quibus olim querebatur Clerus Gallicanus , traduntur quasi essent Spiritus Chrisi O Eeelesia in secundo libello nostro examini proposto. Hic primo Parisiis anno 17 3 , & deinde multis aliis in locis, ac speciatim Leodii anno i 7 7 cum consuetis licentiis praelo datus est. Callide & subtiliter in hoc opere omne antiquorum & novorum Ca sui starum virus colligitur, circa dispositiones ad Sacramenta suscipienda

necessarias.

Huius enim operis Auctor, ut omnibus, etiam maximis peccatoribus, iam quae ducit ad vitam, aperiat facilem, latam & spatiosam , omissis& ad nihilum redactis dispositionibus ad Sacramenta Poenitentiae dc Eucharistiae cum fiuchi suscipienda necessario requisitis , tolam Religionem ad solam utriusque perceptionem reducit. Nihil enim postulare ubdetur ad reconciliationem peccatoris in Poenitentiae Sacramento , nisi nudam declarationem peccatorum, quibus conscientia stimulatur ; sine morum emendatione aut emendationis spe, sne sinccra & interna cordis conversione, sine novae vitae proposito inchoatione; imo cum d speratione cessationis a peccato. Si sorte aliquem exigit dolorem de peccatis, is est iste dolor qui sinceram & intimam peccandi voluntatem non excludit, sed tantum actitatum , & quae non in ea cordis parte, quae soli Deo est cognita resideat, sed in sola superficie voluntatis.

Absolutio, quae profecto se dispositis praepropere & intempestive datur , juxta Auctorem, in poenitentem infiindit sanctitatem, sed eam tantum quam solam imperatam vocat 3 : quae, etsi eam quasi perfunctorie

Resp. ad Mem. breve: eausa Sebas . p. 24. & 33. Decl. Sebas . ibid. P. 24. justae quere he Ecclesiae Batavorum Romano-Catholicae 17 1. 23 Epist. Conventiis gen. Cleri Gall. ad Ill. Galliae Epist. data anno I 6s6. qua S.Caroli Instructiones commendantur.

178쪽

UIconiunctam dicat eum summά detestatione peccati commiss O eommi randi , O eum eo mentis ast ectu quo Chrsus creaturis omnibus anteponatur i , tota tamen sistit, sicut alibi insinuat Auctor, in dispositione quildam habituali & sterili, quae tantum odium Dei exeludit a , non autem imperium amoris sui ipsius in corde regnantis 3 : qui amor, licet ementi te justificatos in omnia scelerum genera praecipites agat 4 , nec illos pariatur in bono flatiliri s b, non impcdit quominus iterum ad Commu

nionem accedant.

Haec falsa sanctitas sola videtur Auctori necessaria, ut omnes qui absolutione sacerdotali donati stim, Sacramcntum Eucharistiae digne percipiant , & quod pejus est, nihil amplitis exigit, non dico, ut una vice, sed etiam ut saeph, imo, ut quotidie sacrae mensae participetur 6 rquin ad hane frequentem & quotidianam participationem omnes omnino Christianos invitat, eamque in praceptum expressum O formati , ut

Vocat, transfert. Rursus contendit ex praecepto Christi Sc Ecclesiae, neminem esse repellendum 1 quotidiana Communione, etiamsi assectum habeat ad peccatum veniale , quod definit voluntatem deliberatam in custis perfoe-

Ulterius progreditur : hane Dequentem aut quotidianam Eucharistiae sumptionem tradit, quasi unicum sit salutis medium infirmitati humanae accommodatum 9 , tanquam perfectiorem paenitentiam Io , velut i eam Religionem ineludentem ir , &c. Nova haec dogmata audacissimus ille Auctor, non ut privatas sententias, sed ut Ecclesiae Catholicae doctrinam praedicat ; & quamvis quandoque fateri cogatur ea a quibusdam Catholicis impugnari 11 , nillilominiis satanae tradit Zc anathemati quaecunaque doctrinae suae ad-

4 in P. 378.

179쪽

I 2 versantur, sive dogmata , sive libros, sive Auctores sibi invisos i .

Tali systemate tota Religio, totaque divinae sapientiae oeconomia in sanctificatione peccatoris Sc Sacramentorum institutione , prorsus dis. iiciuntur. Iustitia christiana ad simulachrum justitiae reducitur, quod vix aequiparari potest justitia: quae ex lege erat, qua in carne sanctificabatur

homo per Sacramenta , quae utpote infirma O egena , sola non poterant auferre Peccata , neque perfectos facere , neque emundare constentiam ab

operibus morauis 2 . Tali systemate homo adultus immunis asseritur a necessitate praeparationis ad justificationem, aut saltem ab ea quae cordis mutationem , fidem, spem, & Dei dilectionem tanquam omnis justitiae sentis comprehendit : dispositionesque ad Sacramenta digne suscipienda praevidnecessariae , dantur tanquam effectus Sacramentorum; nec sanctior praeparatio ad Communionem exigitur , quam praecedens Communio 3 . Quae ut clarius intelligantur, multa vobis exponenda circa dispositiones ad veram justitiam in Sacramentis assequendam , & circa ejusdem

justitiae naturam & caracteres, necessarium ducimus. Eterna & incommutabili lege tenetur homo hunc certum ordinem

servare, ut non diligat quod non est diligendum , ut amplius diligat quod amplius est diligendum, ut aeque diligat quod est aeque diligendum , ut super omnia diligat quod est super omnia diligendum , id est, sanctum & iustum Deum , ut summum hominis bonum & finem ejus ultimum. Sic dispositus homo innocens , erat sanctus , justus & acceptus Deo ; sed hanc sanctitatem & justitiam per transgressionem divini mandati amisit, non solum sibi, verum etiam suae propagini. Nemo enim est quin nascatur non solum orbatus ea sanctitate & justitia in qua constitutus fuerat Adam, sed etiam natura filius irae ; quique per peccatum Originale , quod inest unicuique proprium, non incurrerit iram& indignationem , cum morte corporis & animae, quae est poena peccati s . At ut homo lapsus in primum statum restituatur , necesse est ut non tum peccatum originale deleatur, & quaecumqtie adulti ad m,

180쪽

II 3

se int ignoscantur, sed etiam ut destruatur lethalis affectus peccati, quo

Creatori creatura, bona transitoria aeternis , mendacium veritati, justitiae iniquitas anteponitur. Creat enim Deus in eis , quos pro ter nimiam

caritatem suam eonvis eae in Christo I , cor novum & Spiritum no-Vlim , ut ad ea quae credenda in lege ac revelatione divina proponuntur, intellectus captivetur , ut discussa mentis caligine , per Spiritum Sanc tum corda accendantur , seque suavi justitiae jugo sponte subjiciant. Si per naturam, si per legem haec iustitia, ergo gratis Christus modituus est; sed quid dicit Scriptura λ Nee Miud nomen est sub caelo datum hominibus in quo oporteat nos salvos fieri χ . Uerus enim ille Redemptor noster est, unus Salvator noster : omnia secit, omnia passus est, ut hominem lapsum repararet. Igitur per gratiam Christi confertur justitia, id est, remissio peccatorum , & omnes christianae virtutes , uno verbo , interioris hominis renovatio per caritatem diffusam a Spiritu Sancto in cordibus nostris , qua innocentes , immaculati, puri, innoxii ac Deo dilem essicimur. Sunt tamen media quaedam, quae ad justificationem disponunt ; homo nempe per exteriorem Religionis cultum , per potestatem Sacerdotibus datam, per Sacramenta quae Christus instituit aedificando Ecclesiam suam , ad sanctitatem veramque justitiam, quae omnibus seniper necessaria suis, perducitur. Deus enim omnipotcns & misericors , quamvis sola sit justificationis per merita dilectissimi Unigeniti sui causa essiciens,

voluit tamen Sacramenta esse causam instrumentalem , dc quas canales

sine quibus nulli contigit justificatio 3 P.

Omnis Vera iustitia, sive incipiat, sive coepta augeatur , sue aucta consummetur, sive amissa reparetur, Sacramentorum essicaciae tribuenda est; quia per haec placuit Deo gratiam homini communicari. Porro si temerarium sit & insanum media negligere , per quae in cordibus nostris Spiritus Sancti gratia diffunditur, 'quanto magis , si omissa cordis conversione , media ad iustificationem obtinendam credamus issicere. Non minus certum est quod Deus , dum voluit homines per Sacra menta justificari, voluit etiam Sacramenta non operari in adultis nisi

praeparatis ac rite dispositis. is Disponuntur autem ad ipsam justitiam in

SEARCH

MENU NAVIGATION