Danielis Heinsii orationvm

발행: 1642년

분량: 777페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

ORATIONES. 299 cum oraculum pronunciasse fertur, tum interituram , cum pecunias tractares amore

earum tangi ac flagrare inciperet: idem mihi, non Apollini , neque ex praestitibus illius Dei Verum qui, ut quidem mediocrium est captus, aliquem praecipuarum literarum v- sum, non consecutus sum, dedi tamen operam , t aliquatenus, quod a Poeta dictum est, prodirem, visum semper fuit, tum interituras disciplinas, cum serdere hae literae inciperent. Ac de me ut aliquid nunc dicam, cum in urbem hanc academiam , totius sine controuersia Europa celeberrimam venissem primum , aliqua cognitione juris iii quam ut relictis rebus omnibus incumbe rem, ab optimo parente huc missus eram sitis perfunctorie imbutus, ac de obstupenda viri maximi Iosephi caligeri scientia ac cruditione, multa partim audiuisiem, partim scripta ejus, quamuis pauca sane, diligenter satis perlegissem, neque nocte, neque die animo conssistere me memini , priusquam summum illum virum salutassem Lin quo disciplina omnes, omnes scientia ac arteS, tanquam in delubro quodam .sanctissamo oraculo continebantur in quo omnes iterae, linguarum omnium cognitio, si icta ac pro pemodum euersa, post paulo abitura, ali- ouantum substitit, ac nunc, quod ita Deo vi-lum est, supremum nobis vale dixit. Qibi,

cum.

322쪽

3co DANIELIS HEINs II cum in hac rerum omnium peritia ,su, splendore tanto generis ac majestate, singulari morum praeditus humanitate esset, neque nullam de propositori voluntate nostra spem jam concepist et serio monere coepit, frustra esse omnia de quibus cogitarem, nisi prius accurata ejus linguae accederet peritia. Itaque ipse cum affecta jam aetate esset, nihil quo amorem ejus nobis commendaret praetermittere Interdum ipse versibus quos scriberet praeire interdum aliquid ex Martiale aut alio autore, quod terque Graece redde-yemus, proponere ut contentione ista acriores stimulos 3 quasi faces gloriae ac fomites, amore laudis inflammato talem enim aene sciebat subderet. Saepe memini me sin

gulari gaudio ac incredibili perfusum , sepe

lachrymantem domum concessisse. Saepe insomnem transegisse noctem, meditantem qua potiri die probare illi vellem saepe , cum deesset lumen , stylo notasse aut calamo ad limam, quae conceperam Memina, sempcrque meminero, cum ab eo quodam tempore Latina quaedam in sermo

Mem Doricum conuertere, ac conuersa ex

hibere jussus essem , ego autem aliud egis sim, negligentiam ab eo meam grauiter Otari qua res tum effecit, ut inedia dierum aliquot d ccctus animo ac moestus, poenam a

me ipse algerem. Domi merim scriptores

Omnes

323쪽

gentia, peruolutabam Oblectabat me subiu- de asperum ac grande illud, ionnunquana paulo minus more Atticorum quam incongruum Thucydidis dicendi genus quod interpretem requirit,&non nisi eruditum facile admittit. Rapiebat omni melle dulcior Herodoti narratio Eloquentiam Demostiaenes, sapientiam Aristoteles, utramque, sed cum inagna simul voluptate Xenophon suppedi, tabat cujus diectionem Gratia formasse iis

manibus videntur, quibus, ut Poeta volunt, Veneri ministrant.Nullus denique orator aut poeta aut historicus extabat, quem non paruo tempore ac maxima cum Oblectatione, quamuis adolescens admodum, percurrerem.

Sed praecipue Platonem diligenter, diuinum Aristotelem legebam : non verborum tantum causa, quod nonnulli solent, sedit eruditam illam, suauissimam, inprimis vero

huic nostrae dissimillimam , philosophandi

rationem pertractarem. cum opus esset, non ex Barbarorum faece, sed ex ipsis fontibus haurirem. Videbar enim mihi, non tam in Batauia, quam ipsa,ita me Dii ament, Graecia, cum magnis illis viris, quorum sapientia ac eruditione haud minus quam virtute sua Populus Romanus incrementum ceperat, quotidie versari. Pugnabam cum Homero, iusticabar cum Hesiodo, cum Anacreonte, amabam

324쪽

amabam, plorabam cum Euripide, cum Aristophane ridebam, cum Pindaro in coelum assurgebam. Iam autem in Theocrito, Bione ac Moscho verbis nullis dici, nulla exprimi oratione potest , quantum rustice procacem illam Musam, cum simplicitates suauitate linguae maxima conjunctam, deperirem. DO-

nec tandem, moreRomanorum, ad priuatum

in scribendo sum atque ad imitationem quicquid ibi legerem conferre, ac uberrimatum rerum tum verborum fruge, pascere ac imbuere sermonem meum coepi. Itaque cum nouam vel orationem, vel poema aliquod, in quo recentes adhuc notae e Graecorum lemone apparerent ac vestigia, scripsissem, ad heroem nostrum quotquot dies visitabam. Ibi vero intimis vel assici vel pertentari sensibus diuinum senem, in nostris illis studiis excussa senectute ac cura omni uuenescere vidisses. In oculis, in vultu, ingestibus, in toto corpore, illuures quasdam gaudii ac hilaritatis notas vidisses ut non nostra legere aut audire , sed quae ipse olim concepisset, iterum repetere aut secum ruminare videretur. Neque minus interim clarissimum doctissimumque Vulcanium, quotide docentem audiebam qui cum senio defectus viribusque cxhaustus, tanquam miles rude jam donatus, abstinere publico coactus est, deficientes pariter cum eo Musas Atticas suscepi, Audito

325쪽

Auditores , atque his ulnis, his amplexibus

inuolui Quicnitri minus poteram, qualia cantiquas meas domina ac vetere amore S,

quas ad omnem , quanta quidem cadere in ingenii hanc tenuitatem potest, eruditionem, duces extitisse mihi ac magistras recordabar, nunc publice profiteor , aliquamdiu fugientes sisterem ac sustinerem Sciebam, iquid in dicendo, quod quam sit exiguum ac prope nihil, nemo me melius intelligit, siquid in philosophia, si quid in cognitione rerum variarum, quibus lasciuire ac efferre se nostrarum literarum studioli solent, prosecissem, solis his in lidum deberi. Neque sane me rumusculi quorundatam, aut susurri, aut judicia mouebant quippe qui existimassem semper, tanti esse quenque, quantum aut ingenii aut scientia ad publicum docendi munus domo secum attulisset reliquis professionem, hos professioni sua dignitatem dare. Si in his prae-jertim non consistant, sed capacem gloriae ac laudis animum, his imbutum prius literis ac

cognitione earum accurata, ultra fines, quos

plebei quidam sibi pariter, aliis constituunt, exuberantem, in latissimos scientiaruingurgites, Meruditionis vastae quendam quasi Oceanum , praecipitarent ac diffunderent. quod sine hoc subsidio, aut vehementer fallimur, aut nemo unquam assecutus est. Cogitabam magnos illos hac aetate ac diuinos homines

326쪽

3o DANIELI HEIN s II homines, Turnebos, Camerarios, Auratos,

neque paucos alios qui cum solas prope has literas professi essent, nullas ignorabant. Neque desunt hac aetate viri summi de amici nostri, qui cum ab his fontibus ac elementis, ad existimationem hominum peruenerint Tamam, Regibus prae caeteris gratissimi, rhedam nunc pro pulpito conscendunt. Cogitabam quosdam, qui ab aulis atque a principum negotiis, tanquam ad fastigium sublimius, ad

eruditionem sese hanc conserrent. In animo ac propemodum in oculis adhuc nostris, no-ximus vir, Paulus versabatur Buzanuallius, Henrici IV, Galliarum ejus nominis monarchete, nunquam sine horrore quodam Grelligione nominandi, ad Illustres Ordines rator qui cum Hagar viveret, aut ipse ad Scaligerum non raro entitabat,aut hoc Hagana veniente, Graecum aviquem scriptorem percurrentem cupidissime audiebat. Vt de viro summo Ludovico Castaneo nihil dicam qui ipse Regis olim Galliarum ad Pontificem legatus, cum ad literarum elegantiam ac nimi tranquillitatem Republica se contulisset,

eundem magnum senem nostrum annos amplius triginta domi apud se detinuit, ut uberi-

OremGraecae ac Romana erudiuionis sic peritiam hauriret.Vt omittam Petrum Bembum,

magnum illud purpurae decus qui cum solus prope a tempestate scriberet Latine,&, quod

327쪽

ORATIONE 5 3 sproprium tum Italorum erat, puram ac ingenuam, nec calamistris xllis aut pigmentis infuscatam atque inustam excluderet oratio-em, Graece ut sciret, in Siciliam trajecit sed

Philelphum accepimus qui in barbarie in in ipsis literarum sordibus, aetate illa vixit, Cum neque Musarum qui quam scopuois

Nec dicZeistudiosus erat perarat, eum ergo, Auditores, pe accepimus, cum maximo Graecarum literarum studio flagraret, Athenas Atticas proscctum, tantum ut agnorum hominum vestigia calcaret, si qua angi atque assiari contagione eorum pollet: nec prae termisiss e quicquam , quo vel um-ram siliem Graecae eruditionis aliquam Scndamenta quaedam compararet. Vobis ve-

, Nobilissimii summa spe Auditores, nullam mare est trajiciendum, nulli sumptus

faciendi Patet vobis ecce hic locus. Hae columnae, hi parietes Athenas vobis dabunt. n scena autem Roscium habebitis. Audivistis ergo hact enus in Graecis me balbutientem. udietis posthac, quibus commodum vide-itur , Clarissimum Iohannem Meursium, ollegam nostrum Damicum honorandum: ui me puero propemodum, non tantum in

his plurimum quo est ingenio profecerat, sed

S erudita quaedam scripta publicarat Cauete dedecus existimetis , aut in dionum vobis, ege seria proficereri tanquam scopulum

eorum

328쪽

3o DANIELIS EI Q SI Icorum consuetudinem cauete ac morem, qui

acerba studia ac immatura, in Rempublicam, in forum, in Ecclesiam protrudunt. Graecas literas inprimis , omnium ingenuarum artium, scientiarum omnium altrices unicas ac Vindices, amate. Quiarum si vos poenitet ac

taedet, nihil restat, nisi ut jam ad tibicines, aut pollinctorem, hercules, mittamus qui amoenitati omni , omni elegantiae ac venustati, quae his selis nititur ac constat, me ac vobis pariter spectantibus, hic funus faciat,ac caeteras cum ea disciplinas efferat ac condat. Quanquam ne hoc quidem est necesse Imminet jam nobis, nisi vanus augur sum atque utinam profecto sim, Adolescentes alta quaedam ac profunda nox qua eruditionem omnem ac praesertim Graecam, quam tantopere negligitis, densissima caligine inuoluet. Non est vobis tanti Plato, non est Aristoteles, non ipsa sapientia, non denique Hippocrates, non Sanct i Patres, ut illorum linguam addiscatis. Pluris vobis sunt interpretes, ignaui homines ac saepe imperiti, omnis ignorantiae autores. Sive hoc fatum, seu vicissitudo rerum Tatalis quaedam ci necessitas vel poena nobis debita ac coelitus immissa, ad barbariem redimus. Nam ut nautae, cum in prora constiterunt, tempestatem primi vident, primi aliis de nunciant ita ego nescio quid quasi nubem post serenitatem hanc d video & jam de-

329쪽

ORATIONE

3Q7 iuncio, quod disciplinas omnes, omnes W- es, ac inprimis literas Meloquentiam , sub lucet,&ex omnium conspectu tollet. Me ve- o interim de antiquis Rebusi'. qua nulla aut utilior, aut grauior, aut dignior professio ex- ogitari pote it, disserentem audietis. Quod riusquam fiat, sestiuissimum hunc Lucii Au-,ari Senecae, philosephorum omnium quos Roma vidit unquam maximi, in vitam Claudii libellum, quanta fide atque industria id fieri a nobis poterit, interpretabor vobis. ores, ritus .antiquitates annotabo. Si tuis locus sit corruptus , quales sunt non auci, dabo operam ut emendetur si qui iunt desectus aut hiatus, eos indicabo quae spectare ad ciuilem, qualia nonnulla sunt, icientiam putabimus, in iis subsistemus, ut,

si quae notanda erunt, obiter notemus Caetera qua de Autore an scriptione libri fuerant dicenda, ut diei hujus tempus est , in rastinum, cum bono Deo, differentur.

Dusertationem da ipso liberi L. Anna Senecae, in Nnem jecimin.

330쪽

Ad librum De Magistratibus Romanti. Habita eum libellam De Magi alii ut Romanis interpretari inciperet.

ORATIO XX.

Eipublicae bene constituendae ratio, Auditores humanissimi, magnum sane opus ac dissicile, si eodem tradi modo posset, quo scientia traduntur, quae in contemplatione ut consistunt , ita inna mentis nostrae functione finem consequuntur paucis vel praerceptis vel distinctiunculis, quod hodie curatum a quibusdam, ab anti litis ea res perferecta esset Rhetoricam qui didicit, quo pacto sibi sit dicendum, non ignorat qui in ea arte, quae a falsis vera, necessaria ab iis quae cum e Iiratis specie probantur, distinguere aecum cura separare inter diiserendum docet, operae nonnihil posuit, certam noriarum ac mussim habet, quam perpetuo sequatur. Ea quae de motu ac qui et quae de corporum principiis, de coelo , de iis quae in parte acris Riblimiore aut existunt aut apparent tantum, de cor istitutione antianae ac forma ab antiquis disputantur vera sint an falsa jam non quaero; sed qui ea ex opinione alicujus quem sequendam sibi putat semel hausit, singula quaecunque in amplissimo natura hoc theatro occurrunt, ad superiora quaedam didicit reser . te. Est sublimior his omnibus scientia, quam Ptiis

SEARCH

MENU NAVIGATION