장음표시 사용
381쪽
ORATIONES.tra corporis atque animae solutionem, nihil di de laomine indulsit. Nam de reliquis, con- sius, lacer, ac in partes totidem quot membra attulit discerptus etiam post fata triumphabit libertatem vero sartam atque tectam, ultra spiritum cum sanguine producet. Hoc philosophus ac miles interest. cui pro audacia temeritas, pro virtute spes praemii, pro excelso atque inuicto, Ope animo iracundia est. Quae ferarum fortitudo est , non hominum. Multo minus sapientis qui non tam aduersu Sil hostem arma sumit, quam pro patria nec Ducem sequitur, sed causim. Haec illius viiii ldisciplina, qui ad honestatem cuncta resere bat, nec ad palum more Romanorum mili- tem tironem, sed in vita exercebat quae cum alibi ubique, tum in bello sum habet maximum. Quid enim refert, Dii atque homines, a colum manu teneas an hastam, si timere noni dedidicisti nudus an armatus cum hostibus i confligas, si inertem atque imbellem attulistili animum qui non chalybe, non ferro, sed. contemptu mortis muniendus est. Hanc di- uinam armaturam, non in Alexandri castris aut Philippi, non in Xerxis aut Darii, sed in schola Socratis invenies. Hanc Homericus Vulcanus, clypei coelestis artifex ac machia nator, non excogitarat nec Homerus ipse. a qui cum Martem suum adamantino thorace
induisset, paulo post foedissime plorantem,
382쪽
3so DANIELI HEIN s II postquam foede vapulasset, autor tanti nominis inducit. Ille vero eiulat, lamentatur, in coelum sese confert,& parenti vulnus suum delicatus pusio ostendit qui tam tenero misellus ac exili esset corpore, ut collapsus humi, nouem terrae jugera aequaret.Casu autem o calamitatem l Venus abest quae festiua manu , salsam bellatori maximo lachrymulam abstergeret armorum recordationem, paeto illo ultu suo, e plorantis animo deleret. Dicas, non bello, sed Cynaeceo aut popina quadam optimum prodireDeum, qui cum mori, scilicet, non posset, ne contemnere dolorem quidem poterat, quem in partu saepe muliercula contemnit. QiSanto autem foedius est flere, quam non esses cum alterum imbelliae, alterum necessitatis sit.
Qi; in cu declinare atq; euadere non postat, subdit sibi atque in ordinem vir fortis redigit ac cogit sanguinem ubiq; cum oportet, ne in ipsa quidem morte lachrymas emittit cadit aliquando, nunquam cedit. Hujus viri disciplinam si sectari tum Athenienses, quam
autorem ejus tollere ac damnare maluissent,
orbi imperare poterant Miser atque infelices Graeci, quid de proeliis rebusque vestris Pythiam consulitis 3 quid ad naves confugitis quid in armis omne praesidium habetis in foro autem quid obambulati. omnes auras de aduentu hostium aut apparatu studiose pariter
383쪽
pariterin timide captatis Ad Silenum vestrum te Socratem consulite. Dicet vobis, animam non m ori corpus sua sponte periturum. Hoc subduci bello quidem posse, terrae ac corruptioni non posse Vitam esse, non quae in hoc spirituri mole, sed quae iii memoria posteritatis, in existimatione saeculorum omnium ac temporum consistit. Hujus desiderio erectas ac illustres accendi animas, hanc interdiu, hanc in somnis cogitare. otiae ut coelum illud unde oriunturi ede. sinit, ita in aeternitate ipsa terminatur Alteram, calorem quendam esse, qui momento perit atque extinguitur, qui in media nonnunquam voluptate, non abrumpitur sed de sinit. Mortem ipsam per se neque in bonis neque in malis numerandam honestam vero, etiam dolore omni atque cruciatu redimendam. Nunc dum sapientiam negli itis, cum imperio amis una eam itis, teli late es ra alios armatis. Hac opinione imbuti magni illi Romuli nepotes, imperium Oceano famam atque existimationem astra terminarunt qui non tam ariete aut ballista, portas urbium ac muros, quam contemptu mortis perruperunt. Ex hac, Thraseae Heluiditque magna robustaeque animae,aHictis rebus, prodierunt quae in seruitute, libertatem, in tyrannide honestatem vitae ad extremum usque halitum retinuerunt. Hac se Ca
384쪽
DANIELI HEIN SI Ito muniebat qui dum duo de hoc niuerso dimicarent, ac insatiabili ambitione omnia miscerent , solus libertatem sequi maluit quam partem qui Pompeio jam extincto, cum superior euadere non posset, libertati superesse multo minus potuit. Omnia in unius potestatem jam concesserant urbes, oppida, castra propugnacula, homines omne aditus ac via , iuuii omnes ac maria, obsessa erant Caesar diuisum cum coelo imperium habebat. Solus adhuc Cato restabat non appendix victoriae, sed pretium. Quem familia ac domus, cui se dicarat, splendor ac na estas, vitae anteactae dictorumque ac Deciorum conscientia, Orbe expugnato, conclamata libertate, me armis ac praesidiis in tutum collocarant. Aderat jam imperator, terra victor pariter ac mari, qui successu suo ac fortuna plenus, nihil praeter unum jam Catonem cogitabat. Cujus caput sordidum, ut
in reatu, ac afflictum, contueri, quam Pompeii amputatum, maluerat cum alterum de noviro , alterum de sapientia parari crederet
triumphum.Iam, canitiem maturam illam atque venerandam, illum vultum, in quo saeculi calamitatem tanquam literis ac ductibus quibusdam , consignatam quasi ac conscriptam legeres,illam barbam, qua secta dignitatemti: timare , illam linguam , quae victorem pariter damnauerat ac victum, illud pectus,
385쪽
ic quod post ciuile bellum ipsi virtus, tanquam in delubrum quoddam ac sacrarium, confugerat, in quo grauitas , ullitia seue itasque , domicilium posuerant ac sedem, lium virum, a quo semper inferior Ortuna recesserat, voluptas autem nihil unquam extorsistet, supplicem, miserabilem, abiectum, ad genua, ad pedes, adfuturum sibi expectabat. Advenisse iam existimabat diem, una
decreta Stoicorum magniloquentiam, nilii praeter voces&inanem quendam es e strepitum, non prolixis de ex umbra disputationibus ac argumentis, sed victore gentium ac
populorum gladio uinceret. Neque dubitandum, quin spe venia aut vitae, aliquid antremissurus esset damnari quoque ab uno causam amplius non posse, quam successus γ ictoria absoluerent. Ille animo inuictus cum ades e lios fem intelligeret, timere coepit ne vivendum sibi esset. Igitur, ut illi qui
exire foras vehementius contendunt, neque tostunt tamen , postes saepenumero ac cardines vi maxima convellunt cita ille, cum di uinam Socratis de animae aeternitate disputationem cupide ac diligenter perlegi delirupto primum mox nacerato corpore ingentem inuictumque spiritum per vulnus fortiter emisit, aut ejecit. Hostem suum expectabant omnes Cato ut subuerteretur, Caesard Fortuna conspirarant. Ille utrique par, do
386쪽
lorem quoque prouocauit. cum mori placide per medicum non posset, nouam fortitudinis materiam inuenit Corpus quod pupugerat , discerpsit partes, iratu ac morosus, Fortunae in oculos impe it Magno quidem animo, quod mortem sertiter contempsit injussu vero Dei quod excessit, nec Socratice , nec recte. quippe qui, quemadmodum in castris, duce summo vel inuito vel ignaro , statione non egrediendum, sic vita, nisi vita imperator id injungat, minime excedendum esse, semper docuit. Qitare nec timendam nec accersendam esse mortem nam timere quidem, nec philosophi nec viri esse cujus rei plurima exempla ipse Socrates reliquit Quippe ad Delium cum militaret, equo lapsum Xenophontem sustulis lapsum in humeros suscepit, gessit,
conseruauit. Fugientibus autem cunctis, ipse passu lento, manu oculisque in hostem conuersis , retro pedetentim incedebat Proditus ac derelictus, uniuersos sustinere cum non posset, solus sine ullo mortis metu, adhuc singulos vincebat. Jam cum milites plerique corpus animamque drachmis aliquot venalem habeant, duces principesque, ummum rei bene gesta precium, honorem ac gloriam existiment me ista quidem sibi vindicauit ne ex virtute quicquam , praeter
ipsam dc salutem patriae, petendum esse,
387쪽
exemplo suo cuiquam perluaderet unde cum ad Potidaeam, summam manu rem gessisset, simul viditoriae mercedem texistimationem Alcibiadi reliquit sibi vero, nihil praeter facti conscientiam seruauit quo ad Olescentem , tanquam manu , ad virtutem duxit. Nam ut venatores, cum jam praeda sunt potiti,4 in sanguine se volutantis ferae, cultro viscera aperuerunt, catulo recenter
hac militia imbutos, adhuc ses os , adhuc
anhelantes conuocant , ac belluam ostentant, cujus vel cruorem, vel interdum ipsam,
multum gestientibus relinquunt ita vir di-nus ille, inflammatam gloriae cupiditate adolescentis mentem, cum virtute nondum os set, praemio illius inflammavit, supremum Graeciae totius militem, institutione hac de prudentia perfecit O ingentem atque inui-ectum animum, qui cum hostem superasset, de ambitione triumphare maluit quod vix uniuersa Graecia Graeciam quid dico i nullus Imperator potuit Romanus. Qui cum triumphali veste, Jovis instar, quem stellata toga referebat, supra captiuorum agmina incederet, eodem curru secum seruulum habebat, qui V EssE HOMINEM SE MEMI MI tacite monebat. Adeo, nisi aliena uteretur memoria, periculum erat, ne hoc guoraret O humanam vanitatem l dementiam anilem, in tanta gente ne se- 3 Iea-
388쪽
tendam quidem' Vllulae histii in scena,
Agamemnonem se esse, aut Priamum , aut
Jovem, cum id aliis persuasit, ipse quoque credita Quid enim Toga picta, armillae,
corona , .essiis Quirites fercula, diuitiarum pompa, ex parte erae, X parte simulatae gentes, insanae vulgi acclamationes , aliud , quam puerilis atque inanis apparatus sunt qui nec meliorem quenquam nec beatiorem redderet: ut toto vitae tempore id fieret, mortis tamen ad arbitriumponendus es et quae jus suum non remittit, neque Deum quenquam esse credit esse autem hominem facillime euincit. Haec personam exuit, haec laruam detrahit,
ac quanti quisque sit fatetur quod de vidit
optime desintellexit Socrates. Quare si tam bene cum humanis rebus ageretur, Vt inpublica hac omnium dementia , ullus saltenet vel precario daretur sapienti locus , in hoc
curru, e quo praedam ac thesiuros orbis uniuersi, aurum argentum, ebur ac conchylia in quicquid pretio aut opere admirandum victae gentes habuiss ent, imperator Ostendebat unum adhuc pace populi Romani, defuit homuncio deformis, facie agresti hebeti aspectu ac taurino, cultu nullo, ac propemodum pudendo, qui haec omnia contemneret. Qui in toga lamilacera ac semitriti, nunc in hanc nunc in illam partem
389쪽
O N E 367 oculos conuertens, suauiter obambularet: cuncta, quae aedificant, quae arant homines ac naul ant, quorum causa currunt, aestuant ac sudant, ut minora se despiceret ac lepidqIideret. Qui honores omnes, omne digni lateS, Ope omnes ac possessiones, toto vitae tempore , irretortis oculis praeteriisset: omnes autem vitae illecebras ac sordes, omnes libidinum igniculos ac faces, onania cupiditatis semina ac flammas, restinxisset. Huic laurum, huic Sapientia imponeret coronam: hunc victorem generis humani voce publica pronunciaret. Qui si Caesares, Pompeios,
Scipiones at quae nomina, quos viros. iii hoc ludo occupatos serio videret, suum illud
Argentum laurum, nobili quepurpura, Decent tragoedos, vitam honesiam non δε-
Quantum captiuorum agmen verus ubique imperator asiniceret Non Sicambros aliquot aut Gothos, Persas aut Medos, Ethiopas aut Indos, sed mortales prope singulos OmneS.quorum alios dura, alios laxa, quoiadam stricta, plerosq; argentea aut aurea, Om nes aliqua constringeret catena. Alium auaritia, alium luxus, alium amor, alium specio
sum quidem sed molestum, si quod squam,
390쪽
3c DANra Lis HEINs II ambitionis vinculum quae plerisque , equidem maximis summisque iris , specie
virtutis placet aut blanditur. Denique incederent - militi longo ordine gentes,mam varia linguu, habitu tam sis
In fronte autem pompae, non Cleopatram, praestactam meretriculam atque animos am
quamuis ne hoc quidem Caesar posset sed
Fortunam, Fortunam dico ipsam, arrogantem ac serocem generis humani dominam, Principum Regumque spoliis onustam ostentaret cujus ille regnum animi constantia euertit, manu exarmauit. Quem obscoena pelle ac lasciua, veste varia ac laxa, vultu lubrico ac molli, oculis natantibus ac fractis, comptis ac madentibus capillis, sequeretur: copa quaedam generis humani ac lena. Cujus impetum nec magnus Alexander, neque milites Graecorum, ut fatentur ipsi, sustinere potuerunt. Voluptatem vocant homines. Quae magistros quoque sapientiae seduxit.vet supremum maximumque in ea vitae bonum collocarent. Qigodilustris, popinis, e scortorum prope halitu ac gremio e vino, estgina, ad sudorem, ad honestas actiones , ad contemptum voluptatis ac doloris, ad tranquillitatem animi ac bonam mentem, primus Socrates tradu Iit,4 in locum suum collocauit.
