Danielis Heinsii orationvm

발행: 1642년

분량: 777페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

iamus. In quibus par libertas sapientis ac felicitas. Aippe sicut artifex materiam non mutat, sed cum formam addat, ad hanc omnia accommodat ac flectit ita quae ex lege Deli necessitate veniunt aeterna, iis instrumenta sua sapiens aptabit. Sicut nauta mare in quo nauigandum sibi videt, terram agricola quam colit, ne mutari quidem optat,sed ex arte sua petit quod opponat tempestatii ex animo cita in hoc uniuerse sapiens versatur Pater ereptus illi est aut mater , filius extinctus est aut filia, seges spem mentitur, ab amico nihil tale meritus exhaeredatur. Nunquid ista si evenerint, non euenisse possunt. aut mutari postquam uenerunt Quid ad ista ergo Sicut optimi familiarum patres, supellectilem in domo, non paratam modo sed Gordine dispositam conseruant, Vt tantur, si occasio sic ferat ita instrumenta sua sapiens in animo disponit, ut, quod ante dice- bamus, promere indidem, si videatur, possit. Ecce tibi igitur opinionem veram quam Opponit Quicquid fieri necessi fuit, fieri se vult, ut factum videt Deum enim immortalem sequitur, non ducit quod ut non inui tu faciat, ad libertatem ac tranquillitatem suam interesse nouit. Si quem alium accedat, cui haec molesta esse videt, Optime virorum,

inquiet, quid vis tibi 3 Patris luges obitum

ac matris Fratrem isororem, aut cogna S tum

432쪽

io DANIELI HEI. NI Itum, si vis, adde, ac amicum. Cum haec omnia enumerasti numquid aliud quam hominem dixisti qui si fato, si natura morem gessit, secit id quod debuit, quod faciendum fuit. Si mortalem non vis mori, senem diutius vis superesse, quin tu Deum Naturam quoque accusas, quod non rosas hyeme producat, Vere fruges. quod aestate niuem tibi neget, qua calorem vini tui, magnus imperator, frangas. Vin tu tecum, in cum Deo,

Optimo ac Maximo, in gratiam redire Vis beatus, vis tranquillus este Id quod es, quod

semper eris, esse te memento ciuem in hac

urbe, non praesectum aliquem ex iis qui vehuntur in hac naui , non gubernatorem: militem in hac militia, non ducem. Quae si parum posse arbitretur, sicut faber opus ad amussim, ita quod euenit ad hanc regulam componet Quicquid sine voluntate tua sit aut hactenus euenit, neque malum est, nec esse potest. Sin tu magno animo id feras, si constanti, si instacto, jam perfectum ex voluntate tua habes bonum fortitudinem nimirum. Itaque aut malum non est, quod sic fiat aut jam bonum est, quod eo sic ta- 1is. Ecce tibi senex noster Epictetus, quem Natura rerum, tanquam mater crudelissima, exposuit, ac prope abjecit. Nec nobilitatem illi contulit nec opes. Si conditionem quaeris.

seruus sui de quo agimus. Si sormam ha

433쪽

bitumque corpus illi inutilum contigerat, ac prope id dum Parentes ejus nemo celebra uit unquam domum, foribus egressus me

claudebat quidem in qua nihil furibus relictum estet Neroni herus ejus seruiebat, itero ipse claudicabat denique ut alii incedunt. At si voluntatem ejus, si opinionem, si sublimem, si excelsam , si inuictam in abjecto isto

corpore intueri mentem, rege Omne Silin

cipesque tanto antecessit, quanto illi reliquis anteire se exstimant. Animi nobilitatem specta. De filium, propinquum. cogna tum esse se ubique praedicat. Diuitia. Nullius rei se egere dicet quod reipsa omnibus probauit. Qigae de summa, , si redite rationem ineas, verissima diuitiarum est mensura. Libertatemn Quid si hic trium pliat, hic magnifice e steri, nec Epaphroditos modo, sed Nerones ipsos, miserrimos terrarum dominos, transcendit QiIis est liberὶ qui inuitus nihil dicit, nihil sentit, nihil vult, aut agit. dAis

est libero qui non trepidat, non metuit, non sperat. Quis est libero qui nec auro, nec argento, nec crudelitati, nec libidini, nec voluptati, libertatem animi transcripsit Nihil enim reseri, rerum seruus sis an hominum:

nisi quod hic corpus , ibi impeditur ratio. Quae vera seruitus de sola quod negare nemo potest , nisi qui principia nostrarum actionuni, non in auina defixa, sed in cor-S 1 Oreo

434쪽

11 D Am satis aris II pore, quod nemo dicat, arbitratur. Quiod diuinum munus, nulla vis hostilis, nulla la x natura aut necessitas, nulla insolentia tyranni aut potestas, sapienti extorquebit unquam. Nero, sub judicibus ludorum tremit, aestuat, ac pallet legibus eorum ita morem gerit, ut

vix exscreare ausus , etiam sudorem frontis, brachio detergat. Fac hunc liberum, si audes, fac non seruum. Ecce inclyto terrarum domino, modo imperat libido ut cum matre Oncumbat, modo crudelitas ut tollat,nunc stultitia ut currum regat, aduersarios observet,

blandiatur, metuat, ad eorum prope pedes se prosternat. Et hic libertatem, si Dis placet,

etiam prouinciis conferre audet Senem vero Nostrum, animo inuictum, vitiis majorem, voluntatis suae ac opinionis dominum , ac plane liberum , seruire ni voluit natura.

Qigid si ita Deo visum Quid si ipsi Quid sine seruiuit quidem Quid sine seruire quia dem potest quisquami non cogi, quemadmodum nec liber esses cogiZAudi vocem ejus magnam, triumphis omnibus superiorem Nemo, inquit, seruio esse potes, qui sit Iiber voluntate Qu.id Fortuna, inquit, vis tibi Vt non liber vivat Epictetus Atqui hoc in potestate mea Deus immortalis esse

voluit a quoi libertatem consecutus sum. Quam me amisisse credis, quia seruum vides:

ego me non amisisse credo, quia non inuitus sum

435쪽

sum quod jussit. Age , iunc orbem, in quo

nihil frustra, omnia praeclare constituta sunt, si lubet, mecum vide. Huic RegiS, trilic con-

sulis, alii agricolae, huic munus medici impositum videbis Epict e tum idem uniuersi

princeps serunm esse maluit. Num detrectat ξnum recusat num se in selicem, num deteriorem ideo, num minus liberum aut sapientem judicat Ille vero promptus ei morem ac

paratus gerit ne infelix sit, qui esse nisi alitor non potest ne seruire incipiat, qui liber hactenus in seruitute vixit. Nemo enim seruit, nisi qui non sponte hoc agit Corpus hoc in potestate mea esse noluisti, quod ne me una quidem esse existimaui unquam. An propterea nec animum ZVoluisti claudicare hunc pedem An sapientiam cum o an opinionema a judicium ac voluntatem Ego vero prates tibi quantas possum ago, quod quae sine libertatis detrimento aliis seruire possunt , ea nihil ad me pertinere voluisti:

quae autem sola libertatem conseruare pos lauit, eis effecisti, imperem. Diogenem, Platonem, aliosque,vere liberos ac sapientes, seruiisse olim, fama refert. His accedat Epictetusci quem seruire cum sortuna vellet, sapientia emancipauit. Jam vi ordine ad reliqua eamus Calumnias nonnulli improbo rum acjudicia horrescunt etiam praeclari,S

qui in Republica versantur viri Atqui ma-

436쪽

pnus ille sapiens ac verus, qualem Stoici describunt, cum agendum aliquid persuasit sibi, nec judicium cujusquam nec opinionem pertimescit. Quolibet spectante, quod agendum esse existumat, hoc agit. Nam si recte quicquid est facturus , fieri non potest, nea endum quidem putat quod si potest, nihil eos timet, qui non recte reprehendunt. Quicquid vero caeteri opponunt, nihil ad se pertinere arbitratur, immobilis ubique Min-

concussus. Quonam autem pacto potest fieri, ut e ritudinem ex obtrectatione ista contrahat, aut animum demittata cum in potestate maneat alterius, ut maledicat in illius,nialedici sibi ne existimet in illius enim potestate est, ne debeat. Sicut autem nisi sponte suari ex voluntate nihil agit, ita, nisi velit, nihil patitur aut subit qui pe, nisi perturbatur, nisi dolet, nisi commouetur, quae in eo ab eo sint necesse est, peti ab improbitate potest, tangi vero aut affligi non potest. At si potestatem suam alteri concedit, si demisso

animo ac fracto, ad cauillum pauet, ad calumniam mouetur, ad conuitium horrescit;

ecce tibi miserum, atque infelicem, ecce abjectum, ecce in aliena potestate positum. Ita enim agit, ut qui corpus suum alteri caedendum praebet. Voluntatis enim libertatem, magnum ac coeleste bonum, quae in animo consistit, alteri in manum tradit ac sic alteri

437쪽

se scibdit nam opinionem veram , bonum maximum ac proprium abjecit ideoque Aperdidit Spartanos scimus, viros vere inuictos, si qui clypeum in bello abjecisset, eunt

quicum reliquis in ciuitate viveret, indignumjudicalles; neque aliter quam carnem

morticinam, aut cadauer fulguritum, age-.re ac vitare occursam us consueuisse donec taedio vivendi ac moerore victus, mor

tem tali vitae anteferret. Videbant enim homines , coelesti ac prope ineffabili virtute praediti, nilii fortiter ab eo aut praeclare posse geri, qui quod munimentum corporis a duce accepisset, id in alienam potestatem mos venire passus esset. Et tu, quisquis es, o noster cam a Deo immortali, summo vitae ac malitia praesecto , clypeum opinionis rectae ac constantiae impenetrabilem accepe iis, eum ad cujuslibet occursum ita protinus abjicies ac trades, ut tranquillitatem ac felicitatem tuam, cuiuis vulnerandam praebeas ac

tradas 3 ut in hominis scelesti, ut in meretriculae sit potes ite miser sis an felix, hilaris i tristis, mente cadas an consista. Eodem quoque modo de dolore judicat. Sicut in cujusvis potestate est, doloris instrumenta admouere sapienti, ita in illius esse, ne tormenti aut doloris vim ac impotentiam in animum admittat. Non jam illud agimus, ut, eum qui sit praeditus virtutes, est miseruieti non

438쪽

ac DANIELI HEINs II 1ion posse in dolores, ostendanius quod ratio. Stoicorum omnium consensus, quaecunque posita sunt hactenus principia euincunt. Quippe si in corpore est dolor, animus autem, Vt Vaticinatur Plato , illud est quod quisque est, non corpus, quis non Videt, malum aut non cite, aut jam esse corporis, non nostrum Quod si animi felicitas est virtus, i quis hoc negauit unquam ilmiser esse, qui sit felix, quomodo, per Deum

immortalem , aut qua tandem ratione potest 3 modo solum esse bonum id quod est honestum , solum esse malum , quod cum turpitudine est conjunctum, firmiter existimet quod non modo Stoici, sed omnes omnium aetatum magni semper viri crediderunt, Tortasse aliter ne vulgus quidem sentit qui de Regulo, de Socrate, de Mucio, magnisque aliis ac summis viris, qui dolorem non inviti, non coacti, sed cum libero judicio ac voluntate subierunt, cum loquuntur, fortes, non calamitosos dicunt quippe

miserum non esse, qui sit sta spontis, ut nec infelicem esse , cui nihil quod non voluit, euenit, sicut eruditis ratio, sic veritas extorquet imperitis. Aliquanto longius, si placet, ab opinione populari abeamus solam enim

rationem , tiae non raro cum hac pugnat, Stoici sequuntur Solent principes ac reges,

Auditores, potissimum Iranni, quotquot

439쪽

ORATIONES, II aut cum hoste bellum gerunt, aut immanitate ac crudelitate eo deuenerunt, ut se hostes totidem habere arbitrentur , quot habere poterant amicos nisi tales essent, arcem loco sitam opportuno, omni ita ratione ac opere munire, ut arte nulla, nullis machinis aut armis expugnari possit. Talem esse sapientis animum, non suae causa tota porticus assirmat. Excelsum, ingentem ac inuictum, con-

stantia, virtute, calamitatum adici Corum Omnium contemptu, tanquam turrim quandam cinctum ac exaggeratum quem non aries

aduersae sortis, non ballista paupertatis , non vis vlla tormentorum, frangere aut debilitate possit qui non fossis, vallo, aggere, aut muro, sed opinione recta , sed proposito inuicto, pertinaci, ac immobili, a corpore sejunctus,

separatus atque abstractus sit quem philo-

sophiae finem esse, etiam Platonici testantur. Qui praeclaria cingentes viri, ita statuebant: Anmatam humanum, in quo vires ac nobilitatem nostram Deus immortalis posuis. set in hoc corpus, tanquam in custodiam, demissum esse a qua nisi vindicetur , perpetuo seruire Eam autem libertatem esse duplicem. Alteram naturae , cum haec duo dissoluuntur quae cohaerent, quam n OS Ortem dicimus alteram ipsius sapientiae. Eam

autem comparari, cum exercitatione longa,

crebra meditatione animus a consuetudine,

440쪽

18 DANIELIS HAINSII mens a sensibus ac corpore abducta , vitam suam vivit, neque ab ulla ejus parte in consensum trahi potest non jam cogitur sed cogit, non jam sequitur sed ducit, non jam regitur sed regit, non jam paret sed praescribit,

non jam optat, sperat, metuit, aut dolet neque amplius affect ionibus illius, sicut lignum mobile alieno neruo rapitur aut perturba tur. Siquidem quod Deus est in mundo, hoc in corpore est animus non illius pars, sed imperator Quantum ista vitae ratio, ut sic dicam, modus valeat ac possit, verbis exprimi non potest, neque argumentis, sed exemplis confirmandum quae illudi per cauillum, sicut caetera, non possunt. Qigicquid factum vides, velis nolis, posse fieri necesse est ut concedas. Socrat s in carcere, in squaliore ac pedore, inter undecim lictores, liber mente ac solutus, totum illud tempus quo judicium differtur, ut in Academia solebat , cum Cebcte suo disserit, atque ita se oblectat. Mors denunciatur ille legem non recusat Insunditur venenum ille poculum eodem vultu sumit Leducit. Corpus obrigescit, membra torpent ac deficiunt, cor occupatur animus in statione, tanquam imperator , ma-

hec persistit. Inter mortem simul Holorem constitutus, saluum esse se exclamat cum dicteriolo discedit. libertatem enim volvatatis, quae a corpore non cogitur , nec

SEARCH

MENU NAVIGATION