Danielis Heinsii orationvm

발행: 1642년

분량: 777페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

O S. I 'majora sunt quae requiruntur. Maximus facundia ac summus, ut nouistis , usus est. Hinc orationem vividam, sublimem masculam, neruos in hinc colorem, succum, figuras, ducite ac haurite Major sapientiae, qua longe pluris tot propemodum praecepta Vitae, quot aut syllabas aut verba, hic videtis. Expergiscimini, honesta pectora, laudi

destinata juventus, neque illorum vos autoritas abripiat, qui cum nullam ferre eruditionem possint, maxime poetas accusant qui

ut primi, quod ubique notant veteres, philosophi fuerunt, ita primi uniuersae sapientiae inuidiam sustinuerunt. Vetus ista est calumnia Septem illos proceres Graecorum, primos cipientia consultos, Thalen, Biantem, Chilonem, reliquos, credo, audivistisci hos cum nondum alii philosophos vocarent, imperit , ut Laertius testatur, per ludibrium

poetas dicebant Plerique enim more antiquis sitato, quae praeclare excogitassent suauitate numerorum condiebant. Eadem opinionum labes nostros quoque homines amauit. Si quis unum epigramma scribat, toto vitae tempore hoc luendum est: nihil hoc excepto posse aut didicisse existimatur. De scientia, de eruditione ac virtute, si illorum sequimur suffragia, periclitatur, cui hoc se liciter successit. Adeo immane ac graue crimen est,si Uris placet, eadem cum illis, quos faceti

moriones

542쪽

s: DANIELI HEIN si Imoriones illi Poetarum aduersarii mirantur, praestitisse. Et tamen, ut vobiscum agam, censores acerrimi Solonem puto quendam, virum prudentissimum filiis scitis,in Athe- hoc clamant: Vnum librum aliquem euoluite, aut tractate, statim ejus carmina occurrent Vobis Pythagoram grauissimae familiae fuisse autorem non ignoratis Aure . illius carmina videtis. Marcum illum Tullium, Romanae fontem eloquentiae ac regem, Patrem quoque patriae fuisse dictum aliquando, nisi fallimur, legistis Aratea ejus nondum perierunt. Socratem, Platonem, Aristotelem, si pergitis, opponam vobis, quos hoc modo deliquisse omnes scimus. eorum aliqui adhuc leguntur. gam velletis, nulla literarum superest monumenta, Ut poctas, homines ineptos, optimarum artium peritos, Grammaticos impune diceretis. Atqui liceat per vos, o summi maximique viri, scire

aliquid quod ipsi semper ignorastis qui si

tam ignari rerum hactenus vixistis, ut philosophorum aliud quam poetarum institutum esse aut fuisse olim, credatis, non poetas sed

philosophos audite. Pos est Philosophia, inquiunt Platonici , tempore antiqua , compos rione numerosa sensu vero fabulosa Philo ophia autem, testibus iisdem, se Poesis, tempore recentior, sensu planior. Qui, ut ipsi jam videtis, sapientiam traaque dicunt: alte -

543쪽

am recentem quae ne vobis quidem displi ere potest alteram antiquam quam Osiunquam didicistis. Di ille, qui a suauitate luadam singulari Damoenitate linguae, nomen oris aurei si consecutus, cum nonnullos e philosophorum turba dici Socraticos audiiset, Socratem, inquit, ipsum cur vos non Homericum vocatis qui ut reliquos ad Socratem, ita hunc cum reliquis referri ad Homerum voliti t. Haec si vobis nunquam praeceptores persuaserunt vestri, miseros nos

atque infelices , qui tam graues imperitiae ignaviaeque vestrae poenas damus sui dissimulatis, improbii nihili estis. Nos vero, qui ubique veritatem sine ullo aut liuore aut malignitate sequimur, qui neque auribus ad audiendam , neque animis ad sentiendam hanc diuinitatem unquam caruimus quibus tam acceptus sapientiae conspectus cst, utini serdibus , in tenebris, in nocte ipsa si occurrat nobis, pronis eam atque emisi vinis cum immensa quadam incredibilique voluptate amplexuri simus inuid agemus , cum hoc cultu, hoc sententiarum fulminei coelesti pondere verborum, sc se infundit nobis Tota eam mente intimisque admittemus sensibus. Hunc praecipue autorem, cujuStotam in nos majestatem derivabimus.Nam quemadmodum cinaedi olim Heffoeminati , ad Jonicos plerumque modo corpus commouebant,

544쪽

s12 DANIELIS HEINs IIuebant tubam ac bellicum clangorem, quaecunque grauius attollunt aut accendunt animum, sortioribus cum bello relin*iebant,

quibus cura Reip. ac salus incumbebat citanos imbelle pociarum vulgus, aliis non inuidebimus ad virilem vero jublimem hunc

SI Virtuti si eruditioni quicquam tuae vel addere laus nostra Josephe caliger, vel

cujusquam posset detrahere calumnia magnam amicis tuis voluptatem, majorem aduersariis tuis ea res adferret. Caeterum, cum

neque intersit laudis tuae quid loquatur qui Lq.: , neque ab opprobrio aliorum modo Virtus tua sit ejuncta, sed, commendationem nostram antecedat, videndum potius, ut quantum alii malignitatis suae specimen dedere , tantum nobis pietatis nostrae virtutis constet ratio. Erit aliquando tempus, cum in mores cum in vitam tuarii posteri inquirent, Quaecunque de te rumor suggelserit, inter exempla erunt Inuidia, malevolentia, calumniae, sicut morbi, viventibus molesta sunt caeterum ut maxime diu

turna

545쪽

jus suum impetrant, neque prius quam de sine nostro stituit natura , odium cum causis cΣtinguitur. Tantirna illud nobis hic cauendum est, ne quantum sua alios improbitas, tantum nos aut studium abripiat aut amor: quem, ni fallor, nemo melius tuetur quam qui gratis amat Equidem non raro ratO- res maximos miratus sum, qui in principum virtutibus regumq; omnem posuerunt Operam, infelicis cloquentiae vel lenocinium vel lacum ad ambitionem transtulerunt suam. Etenim, cum infelix sit omnis seruitus, tum longe est miserrimus, qui ad arbitrium alterius aut loquitur atri tacet,l praeclarae libertatem eloquentiae spe preci corrumpit. Vestra similia, sicut regum ducumque mater antiquissima est, ita dignitatem generis reliquit tibi, potentiam cum spe imperii eripuit Semel vobiscum fortuna jam decidit quibus e longo illo fulgore ne tantum quidem superest quod adulatorem alat.

Quamobrem nemo tibi laudes tuas vendet, nemo facundiam tibi commodabit suam, nullius refert, ut aliter de te loquatur ac judicat. Poetarum iste morbus, 'ui hos secuti, oratores pristini quos ut semel omnes arguamus, melius de te dicemus cujus ut

virtus parem vix habuit, ita conditio nullum

Oratori

546쪽

Σ DANIELI HEIN SI IOratori praena: una promittit. re sicut aliis id maxime propositum est, vim talia dicant: ita nobis, ut aliquid praetermittardus ne primum in laudibus tuis ponamus, quod ut a te alienum non est, ita tamen aliorum est, ac tibi cum aliis commune neque enim desunt orbi quos nobilitas commendat. Ceneris splendore mi illustre majorum tuorum nomen annales plurimi loquuntur: neque quisquam diuinas caligerorum virtutes ignorat, nisi qui nescire mallet tuas. Pleuae sunt historiar, plena veterum monumenta, plena omnis vetustas, , si verum fateri volumus, bla antiquitate laborat gens vestra. Quae ut propemodum dignitate antecedit plurimas, ita vetustate tempus mannorum

spatia post se relinquit ut cujus facta omnes admirantur , jus aegre quisquam inuenire originem possit. Plane quod de Nilo narrant, cuius cum praeclara beneficia ac vires, alii

commendent, alii commemorent, plurimi experiantur, nemo tamen fontem liactenus

inuenit. Habet omnis hoc diuinitas, prodesse ut malit ouam agnosciri quae interdum eo ipso majestatem suam vindicat, si magna pars illius ignoretur. Quod cum viri prudentii

simi majores nostri intelligerent, O quorum ut certa generis antiquitas ita incertum citet finguinis primordium Deorum filios dixerunt ut antiquitatem , quam in terris

547쪽

Id autem si de ulla gente , merito de vestradici potest qui tot Principes in ea numeratis, quot vix homines in sua possunt alii, A cum majestate ac splendore nominis cedatis nemini, antiquitate curam historicorum luditis diligentiam. Nam quid ego hic Alanos aut Mallinos reseram quid , ut verbis tuis utar, hic tormentum Martiale, Alboi- nos aut Canes Cum .putidissimumst ea dicere qua nemo nescit, laudacissimum capersequi quae a te dicta sunt, de stultillimum a majoribus tuis laudes tuas derivare, quas

ab aliis non accepisti, sed in gentem tuam primus intulisti. Audiat inuidia Iosephe Scaliger, primus cum parente sommo vim fortunae elisisti. quae ut majoribus eripuit tuis quicquid donare non potuit tibi ita neque tibi eripere potuit quod non dedit,in quod nec illi habuerunt , tibi, vel invita, cliquit. Det fortuna regna vel eripiat; addo in regno suo, quantum volet, ineptiat ac ludat: nunquam nos transscendet limites quos ipsa sibi nxit, neque in bonis animi nostris, partem sibi vindicabit Sceptra aufert ubi visum est, quae donat, potentiam ac dignitarem transfert quam confert, opes dissipat quas cogit denique , si quaeris cui aut incommodare aut nocere possit illi tantum cui profuit. Exempla longius .arcessere aut ad cothura OS

548쪽

thurnos ire nolo. Equidem si ullum in magnitudine ab ea esset praesidium , staret Scaligerorum imperium , quibus nihil defuit quo Reges aut quo Principes censentur. Nunc e tanta gente, praeter ruinam nihil ad-Iniramur quaein eo major est, quod mirum omnibus videtur, aliquid mutari posse quod tam diu stetit. Mille ducentos numeratis annos. Itaque , si cuiquam hominum, diu admodum tirtuna vestro generi indulsit. nisi quod miserius est diu stetisse, ut aliquando cadas. Itaque, si nihil laeter dignitatem ac nobilitatem generis adferre posse , miseratione potius multorum quam cujusquam admiratione dignus esses. Nam ut Priamo aut Hecuba sine lachrymis in scena nemo videt, neque aliud quam gemitum spectanti aut dolorem exprimunt, ita in hac rerum humanarum scena , vel commiserationem infelix consequitur nobilitas, vel, quod vix perDeum immortaleria ferri potest, etiam contemnitur. Ac prosecto, soleo ego, quoties in majores tuos diuinos intueor viros, de inuici an illam tot heroum sobolem recordor, torvum illum atque infractum Caestris Scaligeri parentis tui contemplari animum qui in summis rerum destitutus angustiis, patre etiam orbatus , tum tanta e dejectus

quantam solus intelligere potuit qui nihil ignorarer, profugus ignotus, egens, primus

tamen

549쪽

tamens itum suum incla oauit, fortunae ra-gna vi extorsit, quicquid ab irata aut aduersa impetrare non potuit. Quam dubium non e 1 tquin notannia quam hunc in modum compellarit Scelesta, quid vis tibi cur aut ita extulisti nos, ut postea deprimeres lautita depressisti, ut attollere non postes Tot Regum

tot Principum progenies , in imperii pena

natu S, quae na cum parente expuauit, etiam

de vita praesidiis in dubium miser venio neque praeter inuidiam majorum maeorum, quocumque me contulero , adferre quicquam potero quos non armis modo se es opibus potentiaque inimici nunc oppugnant nostri. Nihil praeter solum hunc animum relici una est, cui tota nostri generis incumbit majestas quem non contra injurias modo Verum fauorem tuum posthac obdurabo aqua fatis tutum me putabo, Si nec unquam dederis quod eripis, nec clipere unquam possis quod non dedisti. Quae fortissime cum praestitisset ipse, multo felicior tamen suit, quod cum hine ditate hanc gloriam reliquit tibi: a quo tantum paternis virtutibus gloriae ac nominis accessit, quantum a majoribus splendoris tibi accedere non potuit. Quare paternum ingressus iter, ad sapientiae ac literarum studia stupendum illum ac disciplinarum capax omnium ab ineunte aetate instentum contulistici quas celeritate arripuisti tali

550쪽

118 DANIELI HEIN si ita , non ut diicere illas, sed repetere , nec audire tum primum, sed reminisci viderere: quodque de aeternitate animorum Plato dixit, omnes propter te Verissimum putarent.

Qgae voluptas cum in majus cresceret paulatim, quae pleraque nobilitas in oblectatione ocii vel requie animii corporis, ea in hac cura blus poneres voluptati ac naturae plurima subtraheres, neque quicquam de labore interim remitteres eam consecutus eruditionem es , quam nec intelligunt qui laudant, neque sine horrore recordari n- quam poterunt , qui vel oderunt quicquid alle qui non possunt, vel contemnere audent quicquid sine causa ineptissime oderunt. Dicam libere quod sentio, vir magne Nimium Natura parens omnium perini t sibi, cum te genuit paulo modestius meo agere judicio potuist et, cuminum ea scire hominen permitteret quibus uniuersum genus hominum distinxit. Nam ut mundum hunc in seriorem terminis quibusdam, ita populos diuersitate tot linguarum separauit. Quarum tres olim qui didicerat, eruditus habebatur. Vnde tricor ille Rudius ad famam pervcnit. Neque vulgi tantum cura fuit haec aut studium.Notus hostis ille nominis Romani, Rex illustris ille, quem viginti duabus tum locutum ferunt laudem, scilicet, eximiam, dignam

que in primis quam in hoste suo victor terrae

SEARCH

MENU NAVIGATION