M. T. Ciceronis de natura deorum libri tres: accedunt notae anglicae

발행: 1846년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

LIBER u. d. mquitur cujus tenuissimum lumen facit proximus accessus ad solem, digressus autem longissimus quisque plenissimum. Neque solum ejus species is forma mutatur tum crescendo, tum desectibus in initia recurrendo, sed etiam regio, quae tumies aquilenta, tum australis. In lunae quoque cursu est et brumae quaedam et solstitii similitudo: multaque ab ea manant et fluunt, quibus et animantes alantur augescantque et pubescant mat ritatemque assequantur, quae oriuntur e terra 10 XX. Maxime vero sunt admirabiles motus earum quinque stellarum, quae selso vocantur errantes ' nihil enim errat, quod in omni aeternitate conservat progressus et regressus reliquosque motus constantes et ratos. Quod eo est admira 15bilius in his stellis, quas dicimus, quia tum occultantur, tum rursus aperiuntur, tum adeunt, tum recedunt, tum antecedunt, tum autem Subsequuntur, tum celerius moventur, tum tardius, tum Omnino ne moventur quidem, sed ad quoddam tem mpus insistunt. Quarum ex disparibus motionibus magnum annum mathematici nominaverunt, quitum Scitur, cum solis et lunae et quinque errantium ad eandem inter se comparationem consectis omnium spatiis est facta conversio. Quae quam in longa sit, magna questio est esse vero certam et

102쪽

M DE NATURA DEORUM.

stella dicitur φαινωνque a Graecis nominatur, quae a terra abest plurimum, triginta sere anni curaum suum conficit in quo cursu multa mirabiliter emciens, tum antecedendo, tum retardando, tum ea.

5 pertinis temporibus delitescendo, tum matutinas rursum se aperiendo, nihil immutat sempitem si culorum aetatibus, quin eadem iisdem temporibusessiciat. Infra autem hanc proprius a terra Iovis stella sertur, quae Φαέθων dicitur : eaque eundem 10 duodecim signorum orbem annis duodecim conrucit, easdemque, quas Saturni stella, essicit in cursu varietates. Huic autem proximum inferioram Orbem leuet πυροεις, quae stella artis appellatur reaque quatuor et viginti mensibus, sex, ut opinor, 15 diebus minus, eundem lustrat orbem, quem dum superiores. Insta autem hanc stella Ercurii est ea στιλβων appellatur a Graecis quae anno sere vertente signi serum lustrat orbem, neque a sole longius unquam unius signi intervallo dise 20 dit, tum antevertens, tum subsequens. Infima est quinque errantium terraeque proxima stella Veno. ris, quas seu σφιρος Graece, Lucifer Latine dieitur,

cum antegreditur Solem cum Subsequitur autem, .

Hesperos. Ea cursum anno conficit, et latitud in nem lustrans signiferi orbis et longitudinem; quod idem laciunt stellas superiores) neque unquam a sole duorum signorum intervallo longius discedit, tum antecedina, vix marim Et

103쪽

LIBER II. I. MXXI. mane igitur in stellis constantiam, hanc

tam tam variis cursibus in omni aeternitate convenientiam temporum, non possum intelligere sine mente, ratione, consilio. Quae cum in id ribua inem videamus, non possumus ea ipsa noni in meorum numero reponere Nec vero hae stellae, quae inerrantes vocantur, non significant eandem mentem atque prudentiam, quarum est quotidiana, conveniens, constansque converSio ne habent aetherios cursus neque caelo inhaeren 10 tes, ut plerique dicunt physicae rationis ignari. Non est enim aetheris ea natura, ut vi sua stellas complexa contorqueat nam tenuis, ac perlucens, et aequabili calore sussusus aether, non satis aptus ad stellas continendas videtur Habent igitur 15 suam sphaeram stellae inerrantes ab aetheria o junctione secretam et liberam. Earum autem perennes cursus atque perpetui, cum admirabili incredibilique constantia, declarant in his vim et mentem eam divinam ut haec ipsa qui non sen talia Deorum vim habere, is nihil omnino sensurus esse videatur ulla igitur in caelo nec fortuna,

ne temeritas, nec erratio, nec varietas inest: contraque omnis ordo, veritas, ratio, constantia:

quaeque his vacant, ementita et salsa plenaque merroris eunt circum terras, infra clunam quae omnium ultima est, in terrisque versantur leatium ergo admirabilem ordinea, in indi Em m

104쪽

M DE NATURA DEORUM.

constantiam, ex qua conservatio et salua omnium

omnis oritur, qui vacare mente putat, is ipse memtis expers habendus est. Haud ergo, ut opinor, erravero, si a principe investigandae veritatis,

5 hujus disputationis principium duxero. XXII. Zeno igitur naturam ita definit, ut eam

dicat ignem esse artificiosum ad gignendum progredientem via censet enim artis maxime proprium esse creare et gignere quodque in operibus Martium nostrarum manus Essiciat, id multo arti. oiosius naturam essicere, id ear, ut dixi, ignem artificiosum, magistrum artium reliquarum. Ab que hac quidem ratione omnis natura artificiosa est, quod habet quasi viam quandam et sectam I quam sequatur. Ipsius vero mundi, qui omnia

complexu suo coercet et continet, natura non ari,ficiosa solum, sed plane artifex ab eodem Zenone dicitur, consultrix et provida utilitatum opportunitatumque omnium. Atque ut ceterae natum 20 suis seminibus quaeque gignuntur, augescunt, continentur: sic natura mundi omnes motus habet voluntarios conatusque, et appetitiones, quas ὁρμος Graeci vocant, et his consentaneas actiones si adhibet, ut nosmetipsi, qui animis 25 movemur et sensibus. Talis igitur mens mundi cum sit, ob eamque causam vel prudentia vel providentia appellar ve o. V X - --

105쪽

MBER H. 23. M-νοια dicitur haec potissimum providet, et in his

maximo in occupata, primum ut mundus quam aptissimus sit ad permanendum deinde ut nullare egeat maxime autem ut in eo eximia pulchritudo sit atque omnis ornatus. XXIII. Dictum est de universo mundo di tum etiam est de sideribus ut jam propemodum

appareat multitudo ne cessantium Deorum, nec ea, quae agant, molientium cum labore operoso ac molesto. Non enim venis et nervis et ossibus 10 continentur, nec his escis aut potionibus vescuntur, ut aut nimis acres aut nimis concretos hum res colligant ne his corporibus Sunt, ut aut casus aut ictus extimescant, aut morbos metuanto defatigatione membrorum. Quae verens pi 15 curus, monogrammos Deos, et nihil agentes commentus est. Illi autem pulcherrima forma praediti, purissimaque in regione caeli collocati, ita

seruntur, moderanturque cursus, ut ad omnia conservanda et tuenda consensisse videantur. 20Μultae autem aliae naturae Deorum ex magnis beneficiis eorum non sine causa, et a Graeciae

sapientissimis et a majoribus nostris constitutae nominataeque sunt. Quidquid enim magnam utilitatem generi afferret humano, id non sinem divina bonitate erga homines fieri arbitrabantur. Itaque tum illud, quod erat a Deo xx um,m tam in

106쪽

lo D NATURA DEORUM. ipsius Dei nuncupabant ut cum fruge Cererem appellamus, vinum autem Liberum ex quo illud Terentii,

mine Cerere et Libero friget Venus

5 tum autem res ipsa, in qua vis inest major aliqua, sic appellatur, ut ea ipsa res nominetur Deus, ut Fides, ut ens, quas in Capitolio dedicatas vid mus proxime am. Emilio Scauro ante autem ab Atilio Calatino erat Fides consecrata. Videsi Virtutis templum, vides Honoris i. arcello renovatum, quod multis ante annis erat bello

Ligustico a Q. Μaximo dedicatum. Quid pisa quid Salutis quid Concordiae, Libertatis, Victoria Τ quarum omnium rerum quia vis erat tanta, i ut sine Deo regi non posset, ipsa res eorum nomen obtinuit. Quo ex genere, Cupidinis, et Voluptatis, et Lubentinae Veneris vocabula eo secrata sunt, vitiosarum rerum, neque naturalium, quamquam Velleius aliter existimat: sed tamena ea ipsa vitia naturam vehementius saepe pulsanti

Utilitatum igitur magnitudine constituti sunt ii Di, qui utilitates quasque gignebant. Atque his

quidem nominibus quae paulo ante dicta sunt, quae vis sit, in quoque declaratur Deo. 25 XXIV. Suscepit autem vita hominum, consu ludoque communis, chenes, in delisute vir

107쪽

MBER H. m. IOIin caelum fama a voluntate tollerent. Hinc He cules, hinc Castor et ollux, hinc Esculapius, hine Liber etiam: hunc dico Liberum Semele

natum, non eum, quem nostri majores auguste sancteque, Liberum cum Cerere et Libera conse 5

oraverunt: quod quale sit, ex mysteriis intelligi potest Sed quod ex nobis natos liberos appellamus, idcirco Cerere nati nominati sunt Liber et Libera quod in Libera servant, in Libero non item: hinc etiam Romulus, quem quidem eundem 10

esse Quirinum putant quorum cum remanerent

animi atque aeternitate ruerentur, rite Di sunt habiti; cum et optimi essent, et aeterni Alia quoque ex ratione, et quidem physica, magna fluxit multitudo Deorum qui induti specie u 15 mana sabulas poetis suppeditaverunt, hominum autem vitam superstitione omni referserunt AN que hic locus a Zenone tractatus, post a Cleanthe et Chrysippo pluribus verbis explicatus est Nam vetus haec opinio Graeciam opplevit, scilicet exsec 20 tum Caelum a filio Saturno, vinctum autem Satu

num ipsum a filio Iove Physica ratio non inelegans inclusa est in impias sabulas caelestem

enim, altissimam aetheriamque naturam, id est, igneam, quae per sese omnia gigneret, vacare aevoluerunt ea parte corporis, quae conjunctione alterius egeret ad procreandum.

108쪽

IM DE NATURA DEORUM. XXV. Saturnum autem eum esse voluerunt, qui cursum et conversionem spatiorum ac tem rum contineret, qui Deus Graece id ipsum nomen habet Κρινος enim dicitur; qui est idem χρινος,5 id est, spatium temporis Saturnus autem est appellatus, quod saturetur annis. Ex se enim natos comesse fingitur solitus, quia consumit aetas temporum spatia, annisque praeteritis insaturabiliter expletur Vinctus autem a Iove, ne 10 immoderatos cursus haberet, atque ut eum id rum vinclis alligaret. Sed ipse Iupiter, id est, juvans pMer, quem conversis casibus appellamusa juvarido Iovem, a poetis pater divumque Aom numque dicitur a majoribus autem nostris ut 15mus azimus; et quidem ante optimus, id est beneficentissimus, quam maximus, qui majus est certeque gratius, prodesse omnibus quam opes magnas habere. Hunc igitur Ennius, ut inpradixi, nuncupat ita dicens,

20 ε Aspice hoc sublime candens, quem invocant omnea

Iovem.

Planiusque alio loco idem,

-- Cur, quod in me est, exsecrabor hoc, quod lucet, quidquid est ΘυHunc etiam augures nostri, tum dicunt, sua

fulgente tonante dicunt enim, ais fiagma

109쪽

LIBER II. m. Ita tonanti. Euripides autem ut multa praeclare, si

ε Vides sublime susum, immoderatum aethera, Qui terram tenero circumjectu amplectitur: Huno nummum habeto divum hunc perhibeto Iovem.' 5XXVI. Aer autem, ut Stoici disputant, inte

jectus inter mare et caelum, Iunonis nomine conmoratur: quae est soror et conjux Iovis, quod ei similitudo est aetheris et cum eo summa conjunctio. Effeminarunt autem eum Iunonique tribu Iorunt, quod nihil est eo mollius. Sed Iunonem a juvando credo nominatam Aqua restabat et terra, ut essent ex fabulis tria regna divisa. D tum est igitur Neptuno, altero Iovis, ut volunt, statri, maritimum omne regnum nomenque 15 Inraductum, utiortunus a portu, si Neptunus ammdo, paulum primis literis immutatis. Terrena autem vis omnis atque natura Diti patri dedicata est: qui Dives, ut apud Graecos Πλούων, quia et recidant omnia in terras, et oriantur e terris mis rapuit roserpinam, quod Graecorum nomen est ea enim est, quae Περσεφινη Graece nomin tur quam frugum semen esse volunt, abscondutamque quaeri a matre fingunt. ater autem esta gerendis frugibus Ceres, tanquam Seres casu aequo prima litera itidem immutata, ut a Graecia:

110쪽

IM DE NATURA DEORUM.

nominata est. Iam qui magna verterre Mavore: Μinerva autem, quae vel minueret, vel minaretur. XXVII. Cumque in omnibus rebus vim ha rent maximam prima et extrema, principem in 5 sacrificando Ianum esse voluerunt; quod abeundo nomen est ductum: ex quo transitiones

pervias jani soresque in liminibus profanarum

aedium, januae nominantur. Nam Vestae nomen a Graecis est ea est enim, quae ab illis 'Eστέα dicitur: m vis autem ejus ad aras et socos pertineti Itaque in ea Dea, quae est rerum custos intimarum, omnis et precatio et sacrificatio extrema est. Nec longe absunt ab hac vi Di enates, sive a penu ducto nomine est enim omne, quo vescuntur homines, 15 penus sive ab eo, quod penitus insident ex quo etiam penetrales a poetis vocantur. Iam Apollinis nomen est Graecum, quem solem esse volunt Dianam autem et Lunam eandem esse putant: cum sol dictus sit, vel quia solus exm omnibus sideribus est tantus, vel quia, cum est exortus, Obscuratis omnibus solus apparet Luna a lueendo nominata sit eadem est enim Lucina. Itaque, ut apud Graecos Dianam eamque Lucis ram, sic apud nostros Iunonem Lucinam in paris endo invocant; quae eadem Diana omnivaga dicitur, non a venando, sed quod in septem num ratur tanquam vagemtibus II ex linis ia

SEARCH

MENU NAVIGATION