M. T. Ciceronis de natura deorum libri tres: accedunt notae anglicae

발행: 1846년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

LIBER II. 12. mae sentiant, mundum esse sine sensus qui integro, et libero, et puro, eodemque acerrimo et mobili sim ardore teneatur praesertim cum is ardor, qui est mundi, non agitatus ab alio, neque externo pulsu, sed per se ipse a sua sponte moveatur. 5Νam quid potest esse mundo valentius, quod pellat atque moveat calorem eum, quo ille teneatur lXII. Audiamus enim latonem, quasi quemdam Deum philosophorum, cui duo placet esse 10

motus, unum suum, alterum externum: esse

autem divinius, quod ipsum ex se sua sponte moveatur quam quod pulsu agitetur alieno. Huno autem motum in solis animis esse ponit, ab hisque principium motus esses ductum lutat. 15Quapropter, quoniam ex mundi ardore motus omnis oritur, is autem ardoi non alieno impulsu, sed sua sponte movetur, animus sit necesse est. Ex quo emcitur, animantem esse mundum. Atque ex hoc quoque intelligi poterit, in eo inesse ae intelligentiam, quod certe est mundus Melior

quam ulla natura Ut enim nulla pars est corporis nostri, quae non minoris sit, quam nosmetipsi sumus: sic mundum universum pluris esse nece se est quam partem aliquam universi. Quod si aeita est, sapiens sit mundus necesse est: nam ni ita esset, hominem, qui eat mund 'ME, inmmmc

92쪽

M DE NATURA DEORUM. rationis est particeps, pluris esse quam mundum omnem oporteret. Atque etiam, si a primis inchoatisque naturis ad ultimas persectasque

volumus procedere, ad Deorum naturam pervenu Mamus necesse est. rimo enim animadvertimus, a natura sustineri ea, quae gignantur e terra, qu bus natura nihil tribuit amplius, quam ut ea alem do atque augendo tueretur. Bestiis autem sensum et motum dedit, et cum quodam appetit acce 'o sum ad res salutares, a pestiferis reossissum hoc

homini amplius, quod addidit rationem, qua

regerentur animi appetitus, qui tum remitterentur,

tum continereutur.

XIII. Quartus autem gradus et altissimus est 15 eorum, qui natura boni sapientesque gignuntur: quibus a principio innascitur ratio recta constan que, quae supra hominem putanda est, eoque tribuenda, id est mundo, in quo necesse est persectam illam atque absolutam inesse rationem. 20 eque enim dici potest, in ulla rerum institutione non esse aliquid extremum atque persectum Ut

enim in vite, ut in pecude nisi quae vis obstitit)videmus n'turam suo quodam itinere ad ultimum pervenire atque ut pictura et labrica ceteraequem artes habent quendam absoluti operis effectum: sic in omni natura, ac multo etiam magis, ne esse

93쪽

LIBER II. 3. Mnaturis multa externa, quo minus perficiantur, possunt obsistere universam autem naturam nulla res potest impedire propterea quod omnes naturas ipsa cohibet et continet. Quocirca necesse est esse quartum illum et altissimum 5 gradum, quo nulla vis possit accedere. Is autem est gradus, in quo rerum omnium natura ponitur: quae quoniam talis est, ut praesit omnibus, et eam nulla res possit impedire, necesse est intelligentem esse mundum, et quidem etiam sapientem. Quid Ioautem est inscitius, quam eam naturam, quae omnes res sit complexa, non optimam dici aut, cum sit optima, non primum animantem SM,

deind rationis et consilii compotem, postremo sapientem ' qui enim potest aliter esse optimc 15 neque enim, si stirpium similis sit, aut etiam bestiarum, optima putanda sit potius quam deterrima nec vero, si rationis particeps sit, nec sit tamen a principio sapiens, non sit deterior mundi potius quam humana conditio homo enim msapiens fieri potest; mundus autem, si in aeterno praeteriti temporis spatio sui insipiens, nunquam profecto sapientiam consequetur ita erit homine deterior. Quod quoniam absurdum est, et sapiens a principio mundus, et Deus habendus est. eque in enim est quidquam.aliud, praeter mundum, cui nihil absit, quodque undique aptum atque persectum Metumque sit omnibus auisu X e vel ex. - αλ.

94쪽

M DE NATURA DEORUM. MV. Scit enim Chrysippus, ut clypei causa

involucrum, vaginam autem, gladii, sic praeter

mundum, cetera omnia aliorum causa esse gen

rata ut eas ruges atque fructus, quos terra gignit, animantium causa animantes autem hominum; ut equum, vehendi causa arandi, bovem v nandi et custodiendi, canem. Ipse autem homo ortus est ad mundum contemplandum et imitam dum nullo modo perfectus, sed eis quaedam a

Ionicula persecti. Sed mundus, quoniam omnia complexus est, nec est quidquam quod non insit in eo, perfectus undique est. Quid igitur potest ei deesse quod est optimum nihil autem est mente et ratione melius ergo haec mundo deesse non Isi possunt. Bene igitur idem Chrysippus, qui sim litudines adjungens omnia in persectis et maturis docet esse meliora, ut in equo quam in equuleo; in cane quam in catulo in viro quam in puero: item, quod in omni mundo optimum sit, id in is persecto aliquo atque absoluto esse debere. Est autem nihil mundo persectius, nihil virtute melius igitur mundi est propria virtus. eo vero hominis natura persecta est; et ossicitur tamen in homine virtus quanto igitur in mundo facilius Τm est ergo in eo virtus sapiens est igitur et prointerea Deus.

95쪽

LIBER II. 5. M tribuenda est sideribus eadem divinitas quae ex mobilissima purissimaque aetheris parte gignuntur, neque ulla praeterea sunt admixta natura, totaque sunt calida atque perlucida ut ea quoque recti sim et animantia esse, et sentire atque intelligere' dicantur Atque ea quidem tota esse ignea, duinrum sensuum testimonio confirmari Cleanthes putat, tactus et oculorum am solis candor illustrior est quam ullius ignis, quippe qui immenso mundo tam longe lateque colluceat et is 10 ejus tactus est, non ut tepefaciat solum, sed etiam saepe comburat. Quorum neutrum faceret, nisi esset igneus. Ergo, inquit, cum sol igneus sit, Oceanique alatur humoribus, quia nullus ignis sine pastu aliquo possit permanere necesse est 15 aut ei similis sit igni, quem adhibemus ad usum atque victum aut ei, qui corporibus animantium continetur Atque hic noster ignis, quem usus vitae requirit, consector est et consumptor omnium, idemque, quocumque invasit, cuncta distur mbat aes dissipat Contra ille corporeus, vitalis et salutaris, omnia conservat, alit, auget, Sustinet, sensuque assicit egat ergo esse dubium, horum ignium sol utri similis sit, cum is quoque essiciat, ut omnia floreant, et in suo quaeque aegenere pubescant. Quare cum solis ignis similis eorum ignium sit, qui sunt in corporibus animantium, solam quoque animantem mae mores.

96쪽

M DE NATURA DEORUM.

quidem reliqua astra, quae oriantur in ardore caelesti, qui aether vel caelum nominatur. Cum igitur aliorum animantium ortus in terra sit, Mi Tum in aqua, in aere aliorum; absurdum esse

5 Aristoteli videtur, in ea parte, quae sit ad gignem da animalia aptissima, animal gigni nullum ut

re Sidera autem aetherium locum obtinent qui quoniam tenuissimus est, et semper agitatur et viget, necesse est, quod animal in eo gignatur, Io id et sensu acerrimo et mobilitate celerrima esse. Quare cum in aethere astra gignantur, consem taneum est, in his sensum inesse et intelligentiam; ex quo essicitur, in Deorum numero astra esse ducenda.

I XVI. Etenim licet videre acutiora ingeni et

ad intelligendum aptiora eorum, qui terras inoo lant eas, in quibus aer sit purus ac tenuis, quam illorum, qui utantur orasso caelo atque concreto. Quin etiam cibo quo utare interesse aliquid adae mentis aciem putant. robabile est igitur, prinstantem intelligentiam in sideribus esse, quae et aetheriam mundi partem incolant, et marinis te renisque humoribus, longo intervallo extenuatis, alantur Sensum autem astrorum atque inteli, 25 gentiam maxime declarat ordo eorum atque comatantia, nihil est enim, quod ratione et numero moveri pomit in eo Lod in F - - -

97쪽

iam II IT Itemerarium, nihil varium, nihil fortuitum ordo

autem siderum et in omni aeternitate constantia neque naturam significat est enim plena rationis: neque fortunam, quae amica varietati constantiam respuit Sequitur ergo, ut ipsa sua sponte, Suo si aena ac divinitate moveantur. eo vero Ari toteles non laudandus in eo, quod omnia quae

moventur, aut natura moveri censuit, aut vi aut voluntate moveri autem solem, et lunam, et ridera omnia quae autem natura moverentur, hae Ioaut pondere deorsum, aut levitate in sublime ri quorum neutrum astris contingeret, pr-terea quod eorum motus in orbem circumque serretur. ec vero dici potest, vi quadam majore fieri, ut contra naturam astra moveantur quae 15 enim potest major essea Restat igitur, ut motus Mirorum sit voluntarius. Quae qui videat, non indocte solum, verum etiam impie faciat, si Deos esse neget. eo sane mulium interest, utrum id neget, an eos omni procuratione atque actione 20

privet mihi enim, qui nihil agit, esse omnino non videtur. me igitur Deos ita perspicuum

est, ut id qui neget, vix eum sanae mentis existimem.

XVII. Restat, ut, qualis eorum natura sit, meonsideremus in quo nihil est dissicilius, quam asonsuetudine oculorum amem inmotam in cimin

98쪽

M DE NATURA DEORUM. Ea difficultas induxit et vulgo imperitos, et similes philosophos imperitorum, ut, nisi figuris hominum constitutis, nihil possent de Di immortalibus

cogitare. Cujus opinionis levitas consutata 5 Cotta, non desiderat orationem meam. Sed eum talem esse Deum certa notione animi praesenti mus, primum ut sit animans, deinde ut in omni natura nihil eo sit praestantius ad hanc praesensionem notionemque nostram, nihil video quod is potius accommodem, quam ut primum hunc ipsum mundum, quo nihil excellentius fieri potest, anumantem esse et Deum judicem. Hi quam volet Epicurus ocetur, homo non aptissimus ad jocam dum minimeque resipiens patriam; et dicat aera non posse intelligere, qualis sit volubilis et rotu dus Deus tamen ex hoc, quod etiam ipse probat, nunquam me movebit. lacet enim illi esse Deos, quia necesse sit praestantem esse aliquam

naturam, qua nihil sit melius. undo autem 20 certe nihil est melius. Nec dubium, quin, quod

animans sit, habeatque sensum et rationem et

mentem, id sit melius, quam id quod his careat.

Ita essicitur animantem, sensus, mentis, rationis mundum esse compotem: qua ratione Deum

25 esse mundum concluditur. Sed haec paulo post facilius cognoscentur ex iis rebus ipsis, quas mundus essicit.

99쪽

MBER II. IR MXVIII. Interea Vellei, noli, quaeso, Prae te

re vos plane expertes esse doctrinae. Conum

tibi ais, et cylindrum, et pyramidem pulchriorem quam sphaeram videri. Novum etiam oculorum judicium habetis. Sed sint ista pulchriora, dum 5 taxat aspectu quod mihi tamen ipsum non videtur quid enim pulchrius ea figura, quae sola omne alias figuras complexa continet, quaeque nihil asperitatis habere, nihil offensionis potest, nihil molaum angulis, nihil anfractibus, nihil eminens 10 nihil lacunosumet cumque duae formae praestantes sint, ex solidis globus, sic enim σφαῖραν inte pretari placet); ex planis autem circulus aut orbis, qui κέκλος Graece dicitur his duabus formis contingit solis, ut omnes earum partes sint inter se 15 simillimae, a medioque tantum absit extremum, quantum idem a summo quo nihil fieri potest aptius. Sed si haec non videtis, quia nunquam eruditum illum pulverem attigistis ne hoc quidem physici intelligere potuistis, hanc aequalitatem mmotus constantiamque ordinum in alia figura non potuisse servar Itaque nihil potest esse indo sua, quam quod a vobis affirmari solet. Nec enim hunc ipsum mundum pro certo rotundum esse dicitis; nam posse fieri, ut sit alia figura in innumerabilesque mundos, alios aliarum esse se marum. Quae, si bis bina quot essent, didicisset Epicurus, certe non diceres. 'in vim, - -

100쪽

M DE NATURA DEORUM. quid sit optimum, judicat, caeli palatum, ut ait

Ennius, non suspexit.

XIX. am cum duo sint genera iderum: quorum alterum spatiis immutabilibus ab ortu ad

occasum commeans, nullum unquam cursus sui

vestigium inflectat alterum autem Continuas conversiones duas iisdem spatiis cursibusque conficiat ex utraque re et mundi volubilitas, quae nisi in globosa forma esse non posset, et ais, 10 larum rotundi ambitus cognoscuntur. rimusque sol, qui astrorum obtinet principatum, ita movetur, ut cum terras larga luce compleverit, easdem modo his, modo illis ex partibus pacet ipsa enim umbra terrae soli officiens noctem essitati 15 octurnorum autem spatiorum eadem est aequabilitas, quae diurnorum ejusdemque solis tum a cessu modici, tum recessus, et rigoris et caloris modum temperant. Circuitus enim solis orbium quinque et sexaginta et trecenti, quarta sere dieiae parte addita, conversionem conficiunt annuam inflectens autem sol cursum tum ad septemtrionestum ad meridiem, aestates et hiemes emcit et ea duo tempora, quorum alterum hiemi senescenti adjunctum est, alterum aestati. Ita ex quatuor in temporum mutationibus omnium, quae terra marique gignuntur, initia causaeque ducuntur. Iam solis annuos cursus v sim nexivae 'um coria

SEARCH

MENU NAVIGATION