Tractatus de materia medica, sive De medicamentorum simplicium historia, virtute, delectu & usu. Auctore StephanoFrancisco Geoffroy ... Tomus primustertius 1. De fossilibus

발행: 1741년

분량: 537페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

rhismo torquetur. Causam quaeris 3 AttenM. Illud inde nascitur, quod fluidi quaedam partes in can liculis propter crassitiem immorantes , eosdem

ultra modum extendunt, ac proinde irritationem acuunt, donec crebris succussibus expulsae tandem in maximos canales influant. Tunc quae

percipiebatur , irritatio desinit; sed rursus inali parte sentitur, ubi vitiatum istud fluidum ad alios

pervenerit meatus, in quibus denuo aut propter eorum tenuitatem , aut propter oscillationis debilitatem morabitur : quod quidem videre est in arthritide , in qua scilicet dolor , inflammatio,

tumor varias vicissim partes occupant. Ceilat . quandoque erethismus subinde tamen stato tempore recursurus , velut in quacumque intermittente febri'quolibet assbctu periodico.Quod ita accidit, seu quod depravatus humor erethi L.

mo attenuatus, magnosque in canales delapsus, denuo crassitiem contrahat, unde noVae reditura:

sunt exacerbationes ; seu quod , eodem humore soluto, alter non deficiat. Nonnunquam accidit , ut quam plurimis in partibus eretnismi cum occillatione iuncti vis acrior caeterarum nisum su peret, & nativum solidorum tollat aequilibrium. Sic cordis & arteriarum oscillatio eretnismo con cita fibrarum caeterarum partium oscillatione immodice superior , post diuturnas febres leuc phlegmatiam aut asciten gignit. In variolis vehe mens per totam cutem erethismus; quem si fibrarum interiorum oscillatio sustinere nequit , in cutis glandulis coacervata materies in partes internas quarum debilior oscillatio , statim refunditur ; unde graves alvi fluxus , quibusdam in partibus purulentae materiae collectio , morsquς

ps nonnunquam sequitur. Quod si per xQturu

162쪽

IEsTro MEDICA. Is corpus fibrarum oscillatio cutis irritationi sustinendae non impar sit, externae suppurationis beneficio sanatur aeger. Cave autem ne fibrarum interiorum oscillationem excitandi causa, novum intus concites erethismum, quo contentio acrior fiat , dubiusque eventus. Crisis , naturae ille impetus, vitae aut mortis artifex , irritatas inter oscillantes fibras quidam veluti consensus est ad attenuandum humorem in partibus stagnantem, eundemque foras propellendum. Nec nisi statis temporibus recurrit ejusinodi consensius. Exemplo hiat duae chordae inaequalis longitudinis simul

pulsatae: non pulsationes habent isochronas, sed modo separatas , modo conjunctas. Si altera sit alterius subdupla , illa duas vibrationes , haec

unam tantum eodem tempore absolvet. Si sint inter se ut x ad a. s , vibrationes nonnisi in aminoris chordae undulatione conjungentur. Pariter intelligi possunt irritatae fibrae , quasi exiles ςhordae longe crebrids solitis oscillantes. Dum

autem irritatarum fibrarum subsultus, &aequabiliter oscillantium motus non sunt isochroni ;non solum earum vis adversus renitens fluidum

remissior est , sed etiam longe quam in naturali statu debilior elle potest, si duo illi motus oppo-pantur. Si tandem post multas vibrationes eodem Iempore consentiant , uuidis in parte laborante haerentibus superiores esse poterunt, dc eorummo Ieculas ita conterere , ut facile per canales excretorios permeare possint: quod unoquoque 8 horarum spatio redire consuevit. Inde naturales, quae vulgo accidunt in diebus criticis seu imparibus , evacuationes , praesertim si morbus ςx acutorum genere , ni δε obsit curandi ratio.

, seu limorum concoctio, quaedam

163쪽

QUAE sTIO MED Ie A. est subactio & attenuatio succorum crassiorum , qui irritatas inter fibras detinebantur , aut eo rumdem, cessante erethismo , evacuatio. In criticis diebus plerumque mors advenit, cum materia quae intra fibras haerebat , nec subigi , nec expelli potuit. Tunc enim major fit vasorum obstructio , succorum inspillatio densior , nimia fibrarum distenso : & ita augetur erethi simus non solum in parte astem, sed etiam per totum

corpus, ut oscillationis motum quo vita continetur , longe superet & prorsus extinguat. Er thisini cautae , vel internae, vel externae. Internae, vel in mente ut animi pathomata , Vel in corpore puta succi aut spissiores & intra tenuissima vasa immorantes quibus nimium distenduntur fibrae , vel acriores quibus immodice vellicantur. In eodem numero jure quoque repones ad- Ventitias quasdam causas , veluti ad nascentes in pueris dentes , ossis fracturam aut luxationem , calculum in renibus , in intestinis vermes:&c. Inter causas externas id omne recensendum est, quod corpus externe assicit ; aer , frigus, calor , ictus , alimenta , venena , &c. Cacochymia &plethora morborum causis improprie dicuntur rmera quippe symptomata ab erethismo profecta. Haec scilicet ex solitae transpirationis imminutione , illa vero ex peculiaris humoris evacuatione suppressa ε, quae quidem aut imminutio aut suppressio , nonnisi ab erethismo meatus hujusmodi egestionibus destinatos occupante pro venit. Nec tamen dissilendum est ex succis pervacuationum suppressionem diverse alteratis diversa se prodere morborum symptomata. Ad causa morborum princeps , symptomatum parens aut nutrix, functionum interemptrix iamne

164쪽

QvasTIO MEDICA. 333diata , fibrarum erethi simus. Hoc sublato, tollitatur morbus , functiones restituuntur, reparatur sartitas.

FRUSTRA morbis volueris mederi , nisi

fibrarum erethismum emollire coiteris. Ut vibrationibus pulsatae chordae , ita quoque er thisimo suus esset terminus, nisi aut permanente priori causa, aut succorum concretione fibrarum crispaturam sollicitante , aut eorumdem mora Macritudine continuo foveretur. Morbum sanare

contendis 3 Erethi simum sieda. Qui sedaturi Pr

catarcticam & assidue irritantem causam rem ve. Fibras nimium tensi s laxa. Succis crassioribus & inhaerentibus fluiditatem , acrioribus dulcedinem impertire. Succorum , qui in canalibus exuperant, nbrasque distendunt, copiam non m diocrem detrahe. Particulis quibusdam interpo sitis muta fibrarum molem. Denique erethismi rhythmo contrarias irritationes solerter oppone. Nonne ad mitigandum erethisinum frictiones , unctiones, balnea, thermas, lotiones, fomenta, caeteraque ejusmodi , quorum nunc rarior usus, Medici veteres adhibe iat 3 Sic enim crispatis fibris mollitiem, partibus oscillatorium motum, crassioribus siccis subtilitatem majorem conciliabant ; sic liquorum percolationes secretiones. que properabant. Saepius , ut, contra rui excitata irritatione, remissior esset prior erethi simus, partes remotiores fricare solebant. Frictio in longis,

unctio in acutis morbis usu venerat. Haec, duri fibras emolliebat, erethisinum qui tune violet tus est, minuebat: illa coagulatos succos cons rebat, eorumque tunc interclusas iuvabat percolationes. Refrigerando, humectando, molliem

165쪽

1 QUAE sTIO MEDICA.doque corporis habitui aquae calidae; eidem astriniagendo , fibrarum tono firmando , & oscillationi acceleraudat destinabatur aquae frigidae balneum. Inchoantium inflammationum, erysipelatis , arthritidis , quin & interdum convulsionum vim frigido quoque balneo retundebant e cavebant

tamen ne frigus foret acerrimum aut diuturnum,

quod tunc fis ras ita constringit, ut, oscillatione prorsus intercepta , stuporem partibus inducat. Cum plurima ab ipsa artis medicae inventione reperta fuerint, tum praecipue sanguinis missio, qua nihil promptius tutiusve, sive ad sedandos

dolores , sive ad insuetum calorem extinguendum , sive ad pleihorae succurrendum. Nonne autem erethismum minuendo, illud operatur 3 Αquibusdam ad deliquium usque a1grotantis sὰnguis eximebatur. Tunc laxatis, quae Prius turges.cebant, fibris, extinguebatur erethilmus. Verum propter nimis enervatam oscillationem debilitati aegrotantes, aut moriebantur, aut aegre se expediebant. Utilids ac felicius abundans illa sanguinis missio in plures ac parciores distributa est.

At sese proxime sequantur oportet in acutiS; ne, si satis justa non elabitur sanguinis copia, ad vacuandos canaliculos aut fibras laxandas non satis valeant. Imo raro prosunt post quartum ab ineunte morbo diem , ob fibras jam nimium crispatas, densatosque nimium liquores. Remedia Vomitum provocantia olim apud sanos perinde ac aegrotos frequenter usurpata , quaeque postea

diu ab usu recesserant, nunc rursus utiliter morbis accommodantur. Quid autem juvant For tem expressionem in ea parte promovent, unde

liber exitus materiei inibi contentae: qua via per megius excretorios ea deduci etiam possunt, quae

166쪽

QUAE ITIO MEDICA rs vertis eorporis partibus imminebant. Saepe er thisimi rhythmum levi, sedplane contraria, irritatione invertunt & prorsus extinguunt. Sic in alvi profluviis Hippocrates excitabat vomitum , quo confestim infernus secessus sursum revelleretur& solveretur. Ea est praeterea emeticorum vis . ut vividos in visceribus succussus excitent, fibrarum oscillationem ubique adaugeant, ac tandem liquorum cursum tardiorem aut repressum ita exstimulent , ut per angustos canalium meatus foras propellantur. Hinc copiosae ill Ie vacuati nes Per Vomitum, per alvum, per sudores simul concitae, unica tantum Stibii velut atomo exhibi ta. Inde quoque morborum acutorum initi ideo utilis, modo cauta, emeticorum exhibitio. Alius longeque diversus purgantium usus , de quibus inter majores nostros lis semper mota est. M thodici omnes & plerique veterum purgationem ut supervacuam , imo ut noxiam , reipuerunt. Caeteri maxima cautione utendum putant , ea

nempe , ut sint concocti hun res fluidique , laxaeque corporis fibrae. Quae conditio si delit, quid aliud sequetur, quam vehemens in intestinorum viscerumque abdominis fibris erethisnus , ac proinde inflammatio 3 Sedato tantum erethisino, pursantia exhibere licet , quanquam tunc tem poris haud multum necellaria videantur. Laxis enim fibris, liquores libere & ultro fluunt, ut in morborum salutiferis crisibus observari solet. Ue

rum si quid praestare valeant, illud selum, quod

enervato oscillationis motui auxilientur: sic facialius succi in canaliculis propter fibrarum irritationem diutius immorati soras exiguntur. Apud veteres Medicos celebratum adversils morbos

remedium , diaeta. Vulgatissimum , apud Hippo-

167쪽

cratem , aegrotantium alimentum μιασαπου de Μανης χυλος. Non tunc succulentarum carnium justulis, ut hodie continuo aegroti, sed bis aut semel per diem hordei cremore reficieban tur. Hac victos ratione fibras laxando , succos mitigando, saliumque particulas absorbendo aut involvendo , frangebatur erethi simus, quem hcontrario corroborant nostra carnium justula sultaphureis & salinis partibus affluentia. Paulo pleniori victu indigebant aegroti 3 Illum ex oleribus desumebat Hippocrates: Bela nempe, Bliti, Atriplicis, Rumicis folia exhibebat, vel etiam Citranios, Pepones, & caetera hujusmodi. Serum iactis Sevaria iactu genera in chronicis amectibus Dropinabat. Hanc a Medicinae instituto peritissimi quique Medici in sanandis morbis viam secuti sunt. His rationibus erethisinum , a quo calor praeter naturam & gravia morborum symptomata, temperarunt. Nec , si tuto mederi velis , ab ea tibi recedendum. Cave imprimis , ne ab Hel montii sectatoribus decipiaris, qui morbos fere omnes

alcatium , tum fixorum, tum volatilium ope la nandos existimant. Sic enim effervescentias feriamentationesque sedare, acida coagulantia absorbere, sulphura nimium exaltata cohibere , fer menta morbi fera praecipitare contendunt. Si eos audias, sanetuineam molem alcalibus oleosis attenuant , expurgant, & ejus recrementa per sed

res propellunt: sed verba isthaec sunt &strophae. Si enim ejusinodi salium alcatium oleorumque aromaticorum virtutem scrutatus sueris , stimulantia deprehendes , quae solidas omnes , quas praeterfluunt , partes ad irritationem concitare valent. Ubi frigidus & humidus aer corporis fibras laxat, & succos ita condensat, ut fluidi p

168쪽

Quas Tio MED Ic A. Is propellendis solida saepe imparia sint ε, tune sala

risera ei Ie possunt, modo tamen nullus adsit erethismus. Etenim salibus volatilibus , aromaticis oleis roborata oscillatio , & solidarum partium

vis adaucta , fluidarum conatum vincet. Exinde succorum attenuatio, cursus & secretiones proferatae: hinc quoque septentrionalibus in parissius benigni nonnunquam horum remediorum 1 uccessus. Verum quam raro pollunt exhiberi lNam, si jam violenta sit fibrarum irritatio, quanta ingruent mala Attende parumper ad ea , quae calidorum spirituosorumve liquorum sorbiti nem sequuntur , incommoda nostris in regionibus, ubi fibrae fatis sponte sua distenduntur, facuteque erethismum concipiunt. Affectiones hypo-εhondriacae mille variatae modis, frequentes lam Orrasiae, hydrops, arenae & calculi in renibus& Vesica, arthricis, quae tam suaviter nostra In corpora debacchantur , horrendae sunt horumce

liquorum proles. Ab his vividis spirituosis , imo

igneis remediis , quid non metuendum Et sane in febribus alcatium volatilium dc aromatic

rum oleorum usu noxio ardor augetur, cutis exsiccatiar, totum inflammatur corpus, ac tandemerethismus ubique accenditur. In apoplexia iidem alca lini dc oleosi liquores , celebratae Anglorum

guttae saepe membranas omnes adurunt , aegr tantisque mortem accelerant, quem sanatient

copiosissima aquae calidae sorbitio dc venae sectio tempestiva: his enim, inlpissatis corporis succis, conciliata fuit let fluiditas , erethismus in cer bro mitigatus , & imminuta vasorum plethora. Amplecticorum , qui spirituosis usi sunt rem diis , inspice cadavera. Tunc ex ventriculi &oesophagi membranarum rubore & inflamma

169쪽

tione anceps haerebis , morbone , an remellio absumpti fuerint. Ob perniciosos horum volatiAlium oleo serumque in hypochondriacis & scor-buticis affectioiamus remediorum effectus, a Medicis a quibus exhibebantur , in duas classes, frigidas nimirum & calidas , distributi fuerunt hujuscemodi affectus. In frigidis oleos a volatilia innoxia , in calidis vero noxia esse arbitrantur. Sed quam frivola sit isthaec distinctio ab intensiore aut remissiore morbi gradu tantummodo desumpta, quis non videt Quid mirum, si, dum morbus nondum invaluerit, nec iam efferbueriterethismus, latent adhuc quae ab his remediis timenda sunt mala Exspecta paulisper , dum morbus certum inclementiae gradum obtinuerit, nec possit magis intendi erethismus quin laedantur functiones ; statim istiusmodi remediorum malignitatem deteges: morborum enim symptomata ingravescere, aegrotantesque maximum in vitae discrimen adduci videbis. Nec alia de causa cautissimi Medici scorbuticis in affectionibus antiscorbutica quibusdam acidis temperare soletar. Quin & sola acidorum ope tutius citiusque scombutici sepe sanantur. In hystericis , hypochon. driacisque affectibus curandis nullum post diluentia tutius potentiusve remedium, quam sal volaiatile Vitrioli; quod, licet acidorum instar non cor

rodat , omnem tamen eorum virtutem retinet.

Quale sit acidorum beneficium quaeris Retundunt alcatinos sales nimisque exaltata in sanguine sulphtira , quibus continuo fovetur fibrarum crethi simus: hunc praeterea sistunt, dum s se inter fibras interponendo , illis rigiditatem quandam afferunt. Experientia quotidie comperimus quantum juvent in inflammationibus

170쪽

heida externe adhibita , in febribus vero intern/1umpta ad earum ardorem non modo minueniadum ,, sed etiam penitus eXtinguendum. Nonne etiam eam ob rem Hippocrates acetum potionibus permistum aegris saepius propinabat. At, inquies, Mars, Kina-Κina, Mercurius, nonne ab sorbentia sunt, quibus ea virtus inest ut coagua Iantium acidorum vim obterant Minime. I

tenti Martis stypticitati , levique Κinae - Κinae astrictioni praecipuae eorumdem effectuum causae adscribendae sunt. Ferrum succis corporis dissolutum ob stypticitatem suam partium fibras , ad quas defertur, corroborat & adstringit, & fibrarum fremitum plane destruit. Ferrum propter fravitatem in sola fere abdominis viscera dela-itur. Κina-Κina propter partes subtiliores omnem prope pervadit corporis habitudinem , ubi Manis munere , sed debilius , fungitur. Illud autem providendum est , ne fibris desit flexili tas : alioquin gravior fiet ipsarum crispatura , dc rigiditas quam brevi excipient tumores, sciria rhi , abscessus, pejoraque prioribus incommoda. In divisibilitate & mobilitate tota Mercurii actio In tenuissimas easdemque mobilissimas partes divisius, intra moleculas in spissatae lympnae in diversis corporis canalibus impeditae , fibrasque

arritantis sese inserit , eamque tandem per mea-πus evacuationi accommodos totam exigit. Sierethismi placatione sanatur morbus , cur , in . quies, Opium quo sedantur dolores omnes, nori pariter morbis omnibus medebitur Veriimeate hils Opium dolorem consopire valet, quatenus vias ad sensuum originem occludit. Rationem

postulas 3 Opium fibrosiam laxat sanguinis com pagem ; statim secernitur serum, & in majoribus Tmus I. ι

SEARCH

MENU NAVIGATION