Tractatus de materia medica, sive De medicamentorum simplicium historia, virtute, delectu & usu. Auctore StephanoFrancisco Geoffroy ... Tomus primustertius 1. De fossilibus

발행: 1741년

분량: 537페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

MATERIAE ME Bic AE PAR s 1. Wrx SARDA & SARDON c magnam inter se habent assinitatem, & saepe confunduntur tum ab authoribus, tum ab artificibus. Quodnam sit inter hos lapides discriminis considerandum venit. ONYx apud veteres commune nomen fuit, &gemmae, & marmori, seu alabastriti ex quo vasa umguentaria conficere sedebant. Gemma Onrx dicta fere opaca est, aut leviter transnitens potius quam transsucida, colore unguis. aut corneo, aut lacteo aut exalbido, diversorum colorum Eonis exacte Zc distincte sibi invicem superimpositis insignita. Nascitur in India utraque, Ar

bia , Armenia, Bohemia, Hispania & in Italia. SARDA gemma est pellucida, sed quasi pinguedine

obducta, colore diverso. Quaedam enim lunt colore sanguinis biliosi, & pene atri; aliae carnei coloris& exigua portione languinis tinctae ; aliae denique coloris e sanguineo sub vescentis. Asteruntur etiam

candidi vel lactei coloris, & in quibus caerulei alia quid diluti distinguitur.

Quae colore carneo insignitur, a gemmariis Carneola & corruptive Corneola nuncupatur. Distinguuntur Sardae in Orientales & Occident Ies seu Europaeas, quae duritie disserunt. Illae enim multo duriores. SARDONix apud antiquos duplex, Indica & Ar bim : haec opaca, translucida illa SARDONix Indica Sardae & Onychis particepserat. Superficiem habebat onychis gemmae, Vel ui quis humani instar candidam , radicem vero sive fundum instar Sardae, vel colore carneo aut rubro sanguineo, & transtucida erat; quaedam tamen Op

eae erant, quae caecae dicebantur.

SARDONix Arabica, Memphites Quorumdam, distinguebatur substrato nigro, vel obscure caeruleo

302쪽

ur possILIBUS. 93& circulo candido ; superficie vero masis minusve candicante. Haec a quibusdam gemmariis onyx tan

tummodo nuncupatur.

Sardonicum vero nomine quaedam gemmae r centioribus gemmariis dicuntur, quae unicolores, vel versicolores onyches sunt aut Achatae. Veteres credebant Sardam quadam irradiatione animum exhilarare , timorem pellere, audaciam Praestare, fascinationes prohibere, & corpus contra Venena quaevis tueri.

Sarda in pulverem trita ad omnem sanguinis fi xum sistendum intus simitur, sed nunc rarioris est usus; sinu enim alia & longe praestantiora medica

menta.

HYACINTHus gemma est ab hyacinthino colore sic dicta, colore ex flavedine rubenti & rutilante ' Cum varios habeat coloris sui gradus, eorum res. pectu variae ejus constituuntur species. Sunt qui uastar minii aut sanguinis biliosi rutilant. Sunt qui colore croceo flavescunt. Alii seccinum flavum arm tantur, & viliores sunt. Alii succinum album res runt, & sunt vilissimi. Horum alii Orientales sunt, ex India allati : alii vero Occidentales, ex Silesia , Bohemia , necnon ex Arvernia , aliisque locis p iti. Ab illo discrepare videtur Hyacinthus veterum;

quippe qui, teste, Plinio, Amethystini lapidis fulgore violaceo, sed dilutiore, insignitur. Quam plurimae Hyacintho superstitiose virtutes

tribuebantur. Et hanc gemmam frigidae esse natu rae dixerunt quidam e veteribus. Narrant eam corroborare, leviter astringere, & somnum conciliare. Contra spasmum & contracturas tanquam singulare specificum eam praedicat Schroderus. Gemma haec in Electuario de gemmis cum caeteris

303쪽

94 MATERIAE MEDIO AE PAR s I. fragmentis pretiosis usurpatur , & nomen se a celeberrimae Confectioni de Hyacinthis imposuit.

SApuixus seu Cyanus Plinii, quae Gemma geminmarum a quibusdam dicitur, gemma est dura, c lore caeruleo seu cyaneo constans, coeli sereni colo rem reserens, splendore & perspicinate simama. Est omnium gemmarum praeter Adamantem duri L. sima. Duplex est : altera pallescens, quae Remina ;altera coloris saturate caerulei, quae mas. Tertia ominni prorsus colore destituitur, & pro Adamante quandoque substituitur; sed illi & duritie dc splendore

longe inferior. Saphiri ex variis Indiae regionibus afferuntur, qui Orientales dicuntur ; vel ex Silesia , Bohemia , Maliis Europae regionibus, qui ideo occidentales. Α Saphiro tinctura & color igne auferri potest.

ita ut Adamantem mentiatur. Mus colorem a te nuissimo sulphure venereo oriri existimo. Praeter innumeras & praestantissimas virtutes quiabus Saphirum donari multi superstitiose arbitrantur, cor recreare dicitur seu spiritus animales excitare, Venenis in potu resistere, & intestinorum ulcerati nibus mederi.

SMARAGDus gemma est viridis, splendens , di phana, oculis grata ac iucunda. Tenerrima est &facile frangitur ; hinc fabulae multae. In Orientalem & Occidentalem distinguitur. Ille praestantissimus, durissimus , & grata viriditate selendens ; hic qui ex Peruvia asportatur, non aeque nitet ac Orientalis, & nubeculis ut plurimum toe

datur.

Alia est Smaragdi nostratis seu Pseudo-smaragdi species quae in montibus Helvetiae aut Arverniae reperitur, & Smaragdus montanus spurius dici po-yest : tenerrimus est pallide virens.

304쪽

Smaragdi fragmenta prunis imposita accenduntur & tenuem flammam emittunt, & postea colore prorsus destituuntur. Quod quidem satis evinciesulphur venereum hac gemma contineri. Praetermissis superstitiosis quae illi tribuuntur vi tutibus, haemorrhagias sistere , dysenterias & h morrhoidum fluxum compescere vulgo creditur. Cum caeteris fragmentis pretiosis in Electuario debemmis usurpatur, & cum Hyacinthis & Saphiris in Consectione de Hyacinthis dicta.

De horum fragmentorum virtutibus magna est inter authores controversia. Ex recentioribus plurimi eorum virtutes a veteribus praedicatas aut superstitiosas , aut commentitias ei te crediderunt,

eaque ex officinis pharmaceuticis procul rejicienda censuere. Eadem non prorsus inertia a quibusdam aestimantur, sed pro desinis. Si absorbentibus h

hentur. Si tamen ad gemmarum colores a metallica substantia tenuissima oriundos attendamus, eas non omni virtute destitutas cum nonnullis judicabimus , neque eas pro mere alcatinis corporibus habebimus, sed in eis quasdam inesse vires quas a metallis mutuantur confitebimur.

Objici potest gemmarum fragmenta esse corpora duriisima quae stysiis aquis, ut plurimum, resistunt, ac proinde ventiaculi sermento indit Iolubilia, quae

eodem modo quo assum tur, rejiciuntur.

Verum haec objectio nullius est momenti. Nam Smaragdus prunis impositus sicut sulphur accendiatur, & viridi colore cum flamma exhalato, diaphanus remanet & sine colore, Crystalli ad instar. Constat autem ex hoe experimento, duplici parte gemmas componi, erystallina nempe una & fixa , sulphurea altera & volatili. Constat etiam hanc partem facile exhalare . illa intesti remanente. Equiri

305쪽

06 MATER MEDICAE PAR s I. dem quod in eodem experimento ignis ope peragitur , idem ope caloris naturalis & lympnae stoma chalis peragi potest. Licet crystallina gemmarum substantia non dissolvatur, attamen sulphurea pars metallica a crystallina secerni potest , & sui iuris facta in corporis humani liquores vires suas ex

rere

Sed , inquiet fortasse aliquis , nimis exigua est haec metallica portio in gemmis delitescens, quam ut tot ac tanta praestare possit. Cui respondeo MN dicamenti energiam non semper ab ejus mole pei dere. Opii, exempli gratia, exigua dosis soporem inducit,& dolores demulcet. Tenuissima est admodum Stibii portiuncula, quae in Tartari stibiati granis quinque vomitum excitat. Quam tenuis est etiam& exigua succi venenosi portio, quae cum Viperae dente in vulnus immissa totam molem sanguineam citissime contaminat. Non sunt igitur levi de causa proscribendae gemmae ex pharmaceuticis compositionibus jam longo usu receptis, & diuturniori ac felici experientia comprobatis : cum suae sint uniuscujusque virtutes, de quibus , fateor, non satis nobis constat; quoniam plurimae quae de his praedicantur, incertae iunt

aut commentitiae. ARTICUL Us III.

De aliis quibusdam gemmis, qua raritis in usum

Medicum veniunt.

TOpAsius o f. & Crysolithus Veterum, gemma est pellucida, splendens aureo colore , cujus duae sunt species: altera Orientalis, quae instar auri obryzi seu purissimi rutilat, & durissima est : ait xa Europaea, quae Crystalli instar mollis est, aureo

colore

306쪽

DE P o s s r 2 s. 'Teolote vel parum vel multum nisticante. Naturam solarem ei tribuere veteres: proinde creditur tim res noctiarnos & melancholiam minuere, cor & inntellectum confortare, molestis insomniis adversari.& haemorrhagias sistere. In Confectione de Hyacinthis usurpatur. CRYsoLITHUs Og Topasus Veterum, &Chrys prasius uuarumdam. Gemma est Viridis , colore

limaragdo dilutior, ut pote cui nonnihil flavedini adi unctum est, ita ut per Viridem colorem aureus fulgor quandoque rutilet. Non adeo durus, quiqlimae cedat. Licet eaedem illi, quae Topasio, tribuat

tur virtutes; nunc tamen nullus est ejus usus in Medicina.

OPALus, seu Opalis , gemma est elegantissima.

Omnes ferme colores exhibens. Ex radiorum enim luminosorum refractionibus variis, caeruleum, pur pureum , Viridem, flavum, rubrum, lacteum ac ni,

grum interdum intuentium oculis ingerit. Hinc . quibusdam Gemma gemmarum dicitur. Praestantissimi Opali in India invenitntur, vili res in Cypro , AEgypto , Hungaria , M in Dania, insulis Feroensibus. Nascuntur omnes in lapid*molli, venis nigris, flavis & fuscis distincto.

Hanc omnium aliarum gemmarum vires habere authores arbitrantur. Nunc ad usum pharmacemi sum non adhibetur.

AMETHYsTus gemma est pellucida, violacei colo xis ex rubri & caerulei miltura orti , fulgore non omnino igneo, sed deficiente seu languido. Praeferuntur quibus in purpura refulget roteus color. Reperiuntur in variis locis utriusque Indiae, Hic pansae, Italiae dc Germaniae. In usum Medicum no dhibentur. RUBrNUs gemma est transsucida, rutilans , I

307쪽

sI MATERIAE ME BIcAE PAR s Lhensque, ad caeruleum parum inclinans, limam res puens. Ratione splendoris & rubedinis, quatuor ejus constitui solent genera. Rubinus verus seu Carbunculus, Αντρα Graec rum; quia carbonis instar accensi rutilat, & Pyropus quasi ignitus lapis. Rubicellus, qui pallidior. Balassius, qui exiguam & languidam habet rubeadinem.

Spinellus, qui vero Rubino alictuanto mollior est B minus splendet, licet Balasso sit rubicundior. Praestantiissimi in insula Zeylan reperiuntur. Mirae sunt quae de Rubino praedicantur virtutes, sed vanae ac superstitio . ADAMAs gemma est omnium durissima, totaque pellucida, & instar aquae purissimae nitens. Nonnumquam alieno colore inficitur, albido, flavescente vel nigrescente, quod illi vitio est. Ex laminis crystallinis sibi invicem superimpostis constat. A p

ritis Gemmatiis ad laminarum commissuras admota cultri acie, in duas vel plures tabellas facile finditur. Igne vulgari non calcinatur , neque ab igne solari alteratur, si lamellae secundum planam suam saperficiem ejus radiis opponantur: verum s earum extrema sol n radios inter se recipiunt, ab ignea solis materia facile dividuntur lamellae, &postea in massam vitream funduntur, quae nihil amplius de Adamantis splendore retinet. Adamantes in sola India nascuntur. Nullus est apud Medicos eorum usus. Chymici ex coloratis gemmis tincturas extrali re conati sunt. Sed de earum tincturarum , si quae suerunt extractae , energia , quam de gemmarum istarum virtutibus, non magis nobis constar,

308쪽

De Salibus. SALiuM nomine intelligimus corpora mineralia. solida, friabilia, pellucida, sapida , quae aqu1 facile solvuntur , igne funduntur, & in crystalli.. nam formam facile concrescunt. Hujusmodi sunt Sal cibarius, Nitrum , Vitriolum , Alumen , Sal Ammoniacus, dc Borax ; de quibus sigillatim age

mus.

CAPUT PRIMUM.

De Sale cibario. SAL cIBARIus , quo nempe cibi conditi solent. est sal qui dum in crystallos reducitur, comstanti naturae ritu cubicam figuram essinsit, quam etiam in minimis servat. Duplex est, vel e fodinis eruitur, & fossilis dicitur: vel artificialis est, qui nempe ex aquis marinis, ex aquis salsis fontium vel puteorum humoris evaporatione conficitur ; & su

narillus vel communis nuncupatur. ARTICU Lus I.

De Sale cibario fossili ct gemmeo. ΡLURiMae sunt Salis cibarii fossilis species, coloris tantum ratione inter se discrepantest gemmeus crystalli instar pellucidus, niveus, griseus, ruber, flavus. Ad usum Medicum gemmeus quin caeterorum purissimu pnteponitur. ubstantia est octogona, cubica aporis acria o

309쪽

4oo MATERIAE MEDICAE PAR s I. falsi, gemmae instar pellucida, quae crystallum nitore & colore tapius imitatur. In tesseras facile scinditur, & aqua solutus humoris exhalatione iis crystallos' perfecte cubicas concrescit. Ex Catalauniae montibus prope Cardonam opti-dum , necnon etiam eX profundioribus Polomae fodinis circa vicum Viliacam dictum , sexto a Cr covia lapide distantem , moles hujus Salis fossilis praegrandes saxorum instar ferro exscinduntur. Easdem, quas Sal marinus, dotes obtinet. Sal gemmeus stimuli loco clysteribus & suppositoriis adjicitur ad taces alvi induratas eliquandas

H vacuandas. . . -

τ. Mellis despumati Lij. Salis gemmei Sis. C que ad convenientem duritiem, & fiant suppositoria. Vel n. Mellis ad justam duritiem cocti 3j. Salis sem- mei, pulver. Hierae ana 56. Diagrvd. gr. iiij. M. F. suppositoria ad alvum nimis induratam soli1-

citandam.

. Radicis Pyrethri St. Folior. Nicotianae, Rutae, ana M. i. Folior. Sennae, Agarici & pulpa Colocynthi d. ana 3ij. CDq. in aquae com. q. L. ad Jxii. In colatura dissolve Salis gemmei 3ij. Solutioni adde vini stib. jiij. pro enemate in apoplexia & soporosis assectibus. Saepius his in assectibus clysmata vel fortiora frustra & sine effectu usurpantur , cum intestina Iaralysi sepius assiciantur. Attamen acria haec Ecimulantia medicamenta procul rejicienda sunt, si adsit intestinorum inflammatio. Easdem ex Sale fossili & gemmeo Chumia orar- parationes conficit, quae ex Sale marino fieri solent. Sal gemmeus usurpatur in Benedicta laxativa iin Pilulis asgregativis seu polIchrem .

310쪽

De Sale cibario artificiali, o nasertim marino. SAL cibarius artificialis ex aqua maris, fontium

vel puteorum 1alsorum , solis ardore aut coctione concrescit. In Aquitania, prope littus maris, foveas exca-Vant , quas argillacea terra obducunt: eas replet aestus maris ; & aqua solis ardore exhalata, Sal copiosus exsiccatus in fundo remanet. Neustriat populi in littore maris arenae tenuis acervos construunt, quos aqua marina saepius irrugare solent: humore solis radiis exhausto , sal inter arenas retinetur. Cum autem arena magna s

lis copia turget, eam aqua dulci decoquunt, lixi vium Sale tatum & percolatum moderato ignis calore in plumbeis caldariis iterum decoquunt, ad certum quemdam spissitudinis gradum ; tandem igne semoto , Salem in crystallos albicantes coi crescere sinunt. Sal ex salsorum sontium aqua, humoris aquei evaporatione conficitur. Sed dum aqua falsa dec quitur, fellis vel sanguinis bubuli nonnihil permis cetur, quo Sal in majora granula facilius concreta Cat. Nam ramosis fellis vel sanguinis partibus bituminosae & terreae parte Sali permistae, quae ejusdem concretioni obstant, arripiuntur δc in spumam

abeunt, aut in colatoriis remanent..

Sal ille melias sapit, qui ex aqua marina in salsis lacubus soli s ardore concrescit di qui vero ignia calore exsiccatur , plus habet amaritudinis. v xum qui ex aqua salsorum fontium vel puteorum eonficitur , linguam acrius vellicat, ob majorum

SEARCH

MENU NAVIGATION