장음표시 사용
351쪽
r 2 MATERIAE MEDICAE PAR s I. ribus potenter resistit; revera eodem tempore adhibenda erunt remedia, quae humores ad partem affectam affluentes revellere possint , aut quocunque modo subducere & Vacuare , ut venae sectio, purgatio, vesicantia, cucurbitulae, & alia hujuscem di. Si enim majori copia humores in parte coacer vati ellent, frustra astringentia adhiberentur , quibus nempe major fieret humorum condensatio, &eorumdem resolutio saepe prohiberetur.
In scorbuticis gingivarum affectibus felici cum successsu praescribitur haec lotio ad gingivas. Cameliorae 3j. Alumin. 3ij. Sacchar. candis 3iiii. Aq. vitae iij. Macerentur per biduum. Philtretur liquor, & servetur ad usum. A quibusdam tanquam singulare specificum in febribus intermittentibus Alumen praedicatur. Sic
Alumen inter prunas calcinatum & adhuc candens in acetum conjiciatur , & solvatur. Solutio percolata evaporetur, ita ut in crystallos elegantes concrescat, quarum dosis a Bi. ad 3j. ante paroxismum in liquore idoneo. Quae ex Alumine usitatiores fiunt praeparationes,
sunt ejus purgatio, distillatio, ustio vel calcinatio. Purificatur Alumen ope solutionis in aqua simplici. percolationis & crystallisationis , sicut caeteris atra.
Aluminis sicut & Vitrioli distillatio perficitur. Prodit primo phlegma insipidum ; deinde spiritus
educitur, qui a Vitrioli spiritu parum disteri. In retorta superest alba , levis & friabilis substantia , quae Alumen ustum dicitur ; & est A lumen phlegmate & aliqua acidi salis portione orbatum, quod-zue in crystallos aluminosas solutione & crystalli
352쪽
Phlegma Aluminis insipidum eer se inutile foret : verum cum cepius aliquam spiritus acidi partem contineat, cum aliqua portione Aluminis quae collo retortae adhaerebat, fit in Chirurgia perutile. Externe partibus admotum inflammationes emcaciter temperat, &ulaera exsiccat. Si in hujus phlegmatis 3vj. Alum in. 33. solvatur, fit aqua alumin sa, qua vulnera & ulcera abstergi solent. Spiritus Aluminis ad eosdem usus, ac spiritus Viatrioli, adhiberi potest. Alumen ustum carnis excrescentias absium it, Mad alarum, inguinum & pedum foetorem cohibet dum linteis c spersum frequenter usurpatur.
De Sale Ammoniaco. SAL AMMONa Acus veterum ab eo sale qui in omfieinis sub Ammoniaci nomine hodie reperitur, multum dimeri. Cl. Salmasius tractatu de homo Mis Ammoniacum veterum ejusdem generis esse
cum sale fossili aut sale gemmae existimat, licet sua quadam proprietate ex loci naturi distinctum. Dios .corides talem Ammoniacum inter salis communis seu cibarii species recenset, quem quidem sessilem dicit, densum, rellucidum, candidum, facile scissilem. - ιυθυας etae διαφιμο επι, & rectas fissuras habentem : quod quidem sali gemmeo convenire videtur, cum Deile findatur in laminas rectas. Serapio scribit salem Ammoniacum fieri ex lapidibus durissimis & translucidis, quod de gemmeo dici potest. Avicerina salem Ammoniacum scissilem , diaphanum 8e albeluri, quod crystallinum vel gemmeum significat.
353쪽
ν MATERIAE ME Dica PARs t. Plinius, praeter hunc salem Ammoniacum fossi Iem & translucidum , de altera salis Ammoniaci
specie obscuram mentionem facit : In Drenaicis tractibus sub arenis invenitur Ammoniacus sal similis colore alumini, quod schiston vocant, longis glebis. neque pellucidis, ingratus sapore, sed Medicina utilis. Haec descriptio satis apte nostro Ammoniaco
sali applicari posset, nisi haec verba textui Pliniano
adventitia mini viderentur, cum haec verba prioribus contradicentia immediate subsequantur : Pr
katur quam maxιme perspicuus rectis scissuris. Quidquid sit, sal ille Plinii a nostro adhuc in eo dimeri quod nativus & fossilis sit, noster vero factitius. Sal Ammoniacus veterum sic dicebatur ab Am- noniaca regione, seu a Lybiae parte circa Ammotcs templum hia, in qua inveniebatur. Sed iam ad nos vehi desit. Nunc prostant in ossicinis duae salis Ammoniaci
species; nativus unus, factitius alter. SAL AMMONIACus nativus ex sulphuratis Pute lanis rupibus depromitur. Eo enim loci ubi ignes subterranei flammas vel fumos evomere solent. supra hiatuum fauces, saxorum acervi construuntur, quos salini fumi continuo lambunt; & post aliquot dierum h1tervallum fuligo quaedam alba vel crusta salinae saxis adhaerens reperitur, quae colligitur , & salis Ammoniaci nomen obtinet.
Fuligo illa sat marinus est , vel sal fossilis aqua
solutus, & calore ignis subterranei in vapores ele-Vatus : aqueis vero partibus in auras exhalatis, salix particulae densantur, & in saxorum 8arieteS accumulantur sub floris salini specie, qui sapore salso donatur, aqua facile solvitur, & in crustallos c bicas concrescit; nec a sale marino differre mihi videtur. Ah
354쪽
DE FossILIBUS. . t SAL AMMONIAcus factitius, seu sal Ammoniaiacus vulgaris οβ c. & a quibusdam abusive sal At moniacus, duplex nobis affertur et alter ex India in sanes conicos, saccharinis similes, & cinereo colore .ed rarissime : alter vero vulgatissimus ex AEgypto& Syria per Massiliam ad nos devehitur in placentas orbiculares deprellas, una parte convexas cum
quadam umbilici specie, altera vero nonnihil con cavas , inaequales, unius aut alterius palmi latit dine , trium , quatuorve digitorum crassitie coactus, foras cinereus , intus exalbidus , crystallinus istriatus, gustu salso acri pungente. Quidam narrant salem hunc oriri ex urina came lorum in arenis Lybiae exsiccata, & cujus sal fixus arenarum calore ad superficiem elevatus ac veluti sublimatus fuit. Verum haec narratio nullo ab a thore fide digno confirmatur. Alii autumant illum fieri ex urina camelorum aut jumentorum, quae ignis calore exsiccatur , deinde Variis lotionibus purgatur, ac tandem in panes, humore exhalato , concrescit. Alii vero asserunt salem Ammoniacum componi ex quinque partibus urinae humanae, parte una salis communis & dimidia fuliginis simuὲ coctis ad humiditatis consumptionem; reliquum vero sublimari, iterum solvi de coagulari. Revera hujusce salis praeparandi ratio ignota fuit, donec a R. Patre
C. Sicard Societatis Iesia Missionario in AEgypto, in .
Commentariis vulgo Nouueaux Memoireι des Missons de Ia Compagnie de 'esus dans le Levant, T. 2. Paris I 13. certiores facti fuerimus de hujus salis origine dc praeparatione. Sal ille in AEgypto, narrante eodem R. Patre , variis in AEgypti locis conficitur, ut Damater O Mehullee. Sed praestantior in vico Damaser in hac AEgypti regione quae Delia nuncupatur sito, non Tomus I. Κ
355쪽
r c MATERIAE MEDI cIE PAR s I. Ionsὲ ab urbe Mansioura loco celebri ob Divi Litidovici Galliarum Resis carcerem & ipsius exercitus cladem. Ibi vero sal Ammoniacus sublimatur ex quadam fuligine quae in ampullas vitreas amplas, sesquipedem circiter diametro aequantes, coniicitur cum tantillo salis marini in uriira jument rum aut camelorum diluti. Ampullae ad duas teriatias circiter repletae, numero viginti vel triginta in furnis ad hunc usum constructis disponuntur, & lata teribus argillaceaque terra ita obteguntur, ut cotilum ampullarum semipedale foras emineat. Tum ignis in furno accenditur & gradatim augetur, Zesortis per tres dies 3c totidem noctes fovetur. Si massa ad superiorem ampullarum partem attollitur ac sublimatur , masia nigra in fundo remanente.
Non omnis fuligo salem Ammoniacum suppeditat.
sed ea tantum quae ex animalium & camelorum praesertim excrementis combustis attollitur, & ad
nanc salis praeparationem sedulo colligitur. Etenim in AEgypto ob ligni raritatem stercora animalium paleis admixtis, & in quasdam massas seu placentas , Gel e vulgo dictas, compacta & exsiccata com
Salis Ammoniaci solutio Heliotropii selutionem statim non mutat, sed post aliquot horas colore ex
fusco rubro tingit, lac non coagulat , nec siublimati corrosvi solutioni ullam mutationem affert . cum oleo tartari vel aqua calcis odorem penetraritem exhalat. Sal Ammoniacus cum oleo Vitricili vehementem esse escentiam suscitat, cum insigni frigore. Salis Ammoniaci solutio exhalato aqueo humore superfluo, concrescit in crystallos albas, quae plumulas aut filicis ramusculos figura quodammodo
Analysi Chymica ex Sale Ammoniaco salis vola-
356쪽
Ilis urinosi trientes duo eliciuntur, & modica portio
salis acidi qui spiritui salis marini prorsus similis est.
Sal urinosius sblutus, sublimati corrosivi solutio nem cogit & albo colore tingit, Violarum tincturam viridem essicit, & cum acidis liquoribus cum
calore tumultuatur. E contra vero idem sal noli solutus, frigidas excitat sermentationes cum aceti
spiritu, & vulgaribus Nitri de Vitrioli spiritibus.
Ex his patet Salem Ammoniacum compositum esse ex sale acido cum file alcati urinoso, volatili conjuncto. Verum hujus salis vis praecipua pendet ab urinosio sale qui acidum quantitate Ionge supe
Sal Ammoniacus apud Medicos & Chymistas
usitatissimus est Interne lentos ac viscidos hum res incidit & attenuat, & per diaphoresim, sed res, vel urinae vias pellit. Commendatur in febribus intermittentibus, tanquam febri iugum eximium. Exhibetur ad 36. cum ocul. Cancror. gr. XX. ante paroxisimum. In pleuritide ad sudorem prom vendum , aut expectorationem excitandam Salis Ammoniaci Θj. vel ag. cum extracto Papaveris rhaeados feliciter praescribitur. Externe Sal Amm niacus acutis suis particulis fibras vellicat, ad validam oscillationem concitat, poros aperit, dc cra .sos ac viscidos humores incidit ; unde in tonsili rum& columellae intumescentia, & in linguae ear lysi quae a pituitosis ac viscidis humoribus oritur . usurpatur sub apophlegmatismi vel gargarisinatis forma. Exempli gratia Ei. Rad. Iridis Florentinae . Piperis , Zin ber. ana 3g. Salis Ammon. 5j. M. F. pulvis proaρο- phlegmatismo. Vel R. Aq. flor. Sambuci Svj. Spiritus Cochleariae Jj. Salis Ammon. 5j. M. F. gargarisma.
357쪽
, 3 MATERIAE MEDI AE PAR s I. Ad albuginem oculorum tollendam aqua ophatalmica caerulea sic praeparatur. Calcis aqua in pel- vim aheneam infunditur , qua postea Sal Amm niacus dissolvitur, liquorem agitando, donec color caeruleus elegantissimus evadat. Ex eodem sale parantur lotiones & fotus ad tumores cedematosos aut arthriticos resolvendos, & ad putridam gangraenae
Sal Ammoniacus eligitur candidus ac purus. Purificatur solutione , percolatione de ex liccatione , sicut caeteri sales. Purgatur etiam ope sublimati nis, hoc modo. φ . Salis Ammoniaci & salis communis sin anapart. aeq. Fiat ex arte sublimatio quae flores albos suppeditabit. Flores salis Ammoniaci du
Sal volatilis & spiritus urinosius odoris acutissimi & pungentis , spiritusque acidus ex Sale Am
R. Salis Tartari & Salis Ammoniaci ana. Instituatur ex arte sublimatio &distillatio in alambice vitreo. Elevabitur primo sal volatilis urinosus albus deinde spiritus, seu ejusdem salis portio, phlegmate dilutus. Quae in fundo re manet massa salina, aqua soluta & in crystallos exsiccata, salis Lebri fugi Sylvii nomine insignitur, & ex sale tartari ac marino constat.
Aa dosim 3ij. exhibitus , ineunte paroxismo,
febres intermittentes nonnunquam sedare v.
let. Ex hoc sale cum triplo boli permisto. spiritus acidus distillationis ope elicitur, ejus dem cum salis marini spiritu naturae ac indolis. Spiritus urinosus subtilissimus &acutissimus praeparari potest, si calcis per se extinctae partes tres Gooste
358쪽
eum Salis Ammon. parte una simul misceantur &levi calore distillentur. Hic spiritus cum spiritu vini rectificato concrescit in coasulum album quod Ossa Hel montii dicitur , quod a spiritu cum sale
tartari distillato non producitur. Sal oleosus aromaticus Sylvii, magnopere pra dicatus , ex Sale Ammoniaco & aromatis quibusdam sic conficitur.
R. Cardamomi Jj. Cinnamomi Sj8. Nuc. most h. 5vj. Caryophyllor. Cubebar. ana 3ij. Sal. Tar- rar. 3vj. Sal. Ammon. Jiiij. Sp. vini ibi j. Maacerentur in vitro probe clauso per diem integrum ; postea debite fiat distillatio per alambia
Vel sic extemporaneus conficitur.
r. Sp. volatil. salis Ammoniaci & spiritus vini rectificati ana 3iiij. Oleorum corticum Citri, Macis ana 3j. Cinnamomici Misce. Sales oleosi varii cum oleis cephalicis, hystericis& aliis praeparantur ; suas enim vires specificas oboleis desimulat.
Sal & spiritus salis Ammoniaci propter odorem acutissimum, in lethargo, in apoplexia, in sync pe, in vertigine, in hystericis insultibus, ad cons
pilos sensus excitandos , ad nervosas membranas arritandas, & spiritus animales concitandos, pri stant naribus admoti. Valet etiam splestus salis Ammoniaci ad rheumaticos dolores dissipandos, & pa Ialysim curandam, si pars affecta Inungatur linimento ex hoc spiritu cum oleo lumbricorum aut simili praeparato. Interne diapho resim, satorem dc diuresim promovent, acidos succos in corpore latia tantes mitigant & infringunt, circulationem sanguinis adjuvant, spiritus recreant, nervorum osciliationes excixant, α obstructiones tollunt. Unde
359쪽
in apoplexia, epilepsia, lethargo & soporosis asse istibus, in hystericii passione, in febribus malignis. Spiritus volatilis Ammoniaci salis & sal oleotu,
aromaticus a guttis vj. ad 3j. in liquore convenienti
Cavendum tamen ne spiritus volatilis salis Am moniaci & similes liquores subtiles & acuti soli &majori copia propinentur; tunc enim ce sophagi &ventriculi membranas inflammant, & causticorum modo urunt. Itaque nonnisi copiose liquore diluti exhibendi sinat. Chymicis utilissimus est sal Ammoniacus, itura adfixa quaevis corpora volatilia essicienda , tum adsulphura ex metallis vel mineralibus extrahenda . tum etiam ad Mercurium ex metallis eliciendum: unde multis nominibus & titulis ab iisdem dona tur ; hinc Aquila caelestis dicitur, avicula volans . Sal solaris, Mercurialιι fuligo , Sal mercurialis philosophorum, Dapis Adir, Sal mιrabitis, Clavis metati Iorum, oec. Plurimi ac diversi flores metallici cum sale Ammoniaco praeparantur, Martis nempe, Veneris, Haematirae, de quibus suo loco. Aqua Regia ad Auri solutionem ex salis Ammoniaci & spiritus Nitri mistura conficitur. Nec vulgari sale Ammoniaco contenti Chymici diversios Ammohiacales sales praeparant ex sale volatili urinae cum spiritibus ni tri, vitrioli, vel aceti permixto. Unde sales falsi Ammoniacales, seu qui facile in flores elevantur ,eΣurgunt, ad metallicarum partium attenuationem& volatili sationem felicius promovendam.
360쪽
CAPUT SEXTUM. De Choserella oe Borace.
NITRUM , Baurach, Boracium , Borax. Tincar. Chrylocolla , sunt voces synonimae. Quod
Graeci veteres dixere, Arabes Baurach nu cuparunt, dc Graeci juniores Arabes imitati Βορ .&-Latini vero barbari Borax , est Nitrum AE gyptiacum vel Africanum de quo mentionem jam fecimus. Tincar vero vox est Arabisa , quae quandam Nitri speciem denotat, qua Aurum ferrumin tur, unde a Graecis junioribus, sieu Auri glutinum traductum fuit, licet. a veteribus Graecis Chrysocollae nomen ςuidam materiae prseras dive
sis jam inditum fuerit. Drapio enim scribit Tincareisse de genere talium , de habere in. pore suo qu dantenus gustum Baurach, id est. Nitri AEgypti ci, & alibi dicit genus quoddam Nitri seu Aphro nitri haberi ex quo est Tincar. Non igitur exist
mandum est Boracem squ Chrysocollam recenti rum idem esse cumGraecorum veher , Dioscorudis nempe & Galeni, Chris olli ; quin imo res
prorsus diveris sunt. ; . Chrysocolla Graecorum veterum genus est me dicamenti metallici. Est autem duplex, naturalis Mnctitia. Naturalis gignitur in venis vitrariis; & u quando in aliorum metallorum fodinis reperiatur . omnino & in illis aes est. Invenitur autem aut sola arenae similis, aut metallicae alicui maleciae ad h. rens, a qua ubi abrasa, secretaque fuerit, arenae
similiter aut pulveris 4peciem habet. Est autem --nis nativa viridi colore sed eo quidem alia faturo, qui ad Porri vel maragdi viriditatem accedit,
