Tractatus de materia medica, sive De medicamentorum simplicium historia, virtute, delectu & usu. Auctore StephanoFrancisco Geoffroy ... Tomus primustertius 1. De fossilibus

발행: 1741년

분량: 537페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

aca MATERIAE MEDICAE PAR s I batur, utpote terra vel limo conspurcata, vel aduILerata, ut quidam existimant. Quid sit Ambarum cineraceum inter authores controvertitur. Alii avium fimum vel stercus esse tradunt; alii Balenae recrementum : quidam arborum resinam aut Camphorae speciem; nonnulli sp mam maris concretam, ceram & mel a Sole & Ω-le maris digesta & cocta fuisse asserunt. Verum nullus est nunc dubitationi locus quin bituminis quoddam genus sit e terrae sinu in fundo maris emanans, primo quidem molle & liquidum quod postea concrescit 3c densatur. Mediis enim in Am- Dari glebis varia reperiuntur . scilicet lapilli, conchylia , animalium ossa, avium rostra & ungues .apum favi cerei adhuc melle repleti, & alia nujus cemodi, quae in hac materia sepeliri non potuissent.

Diti per aliquod tempus mollis fuisset & tenax, bi

tuminum more.

Ambari glebae tantae molis quandoque deprehenduntur, ut centenas Vel ducentenas libras pondere superent.

In mari Indico circa Moluccanas insulas magna ejus copia colligitur : reperitur quoque frequenter ad littus maris in India Orientali & Africa ; nonnunquam etiam Ambari fragmenta circa maritimas regionum septentrionalium Angliae, Scottae, Nor-vegiae oras a mari eiecta inveniuntur. Ambarum igne liquescit in resinam auream vel flavam ; flammi admota , accenditur & ardet. Non tota ejus substantia in spiritu vini solvitur , sed nigra piceaque materia ab eo intacta remanet. Solutio vero sedimentum quoddam album & nebulosum

post aliquod temporis intervallum deponit , quod quidem paulatim magis magisque coagulatur & irispissatur, nimirum tenuiorum spiritus vhil partium

372쪽

DEFossILIBUS. I 63 exhalatione. Hoc coagulum exsiccatum in terram

foliatam splendentem, i ermati ceti haud absimilem.

convertitur.

Distillatione ex Ambaro prodit primo phlegma insipidum, deinde liquor seu ipiritus acidus δc oleum

flavum odoratissimum cum portione aliqua falis sals acidi, volatilis, qualis e Succino educitur. Tandem in retortae fundo remanet materia nigra splendens & bituminosa. Ex his liquet Ambarum cita raceum constare ex particulis oleosis, tenuissimis Ec volatilibus ab aliis crassioribui, tum salinis, tum bituminosis irretitis. Maximus est Ambari usus apud Aromatarios ad odoramenta & sussimenta praeparanda. Apud M dicos commendatur ad spiritus languentes suscitandos, ad eorumdem penuriam rearciendam , ta dioremque ipsorum motum promovendum Sc accelerandum. Unde cerebro de cordi conducit, sensus Omnes vegetiores reddit, Ac in typothymiis, in affectibus cephalicis dc nervinis utit i issimum censetur: sed imprimis genitricem facultatem juvare creditur ; necnon etiam ad vitam producendam multum conserre apud Orientales populos vulgaris opinio Est. Tum interne, tum externe usurpatur. Dolis, si in substantia exhibeatur , instar Pili minoris , vel a grano uno ad octo per se in ovo sorbili aut in vino, vel cum Saccharo Sc pulveribus aromaticis : vel ejus tinctura cum spiritu vini extracta, a gutta un ad X. Ex Ambaro paratur tinctura simplex, Vel comeposta. Simplex praeparatur, si solvatur in spiritavini, de tinctura a fecibus separetur. Composita vero quae fragrantissima est, sic conficitur. R. Ambari cineracet , Sacchar. cand. ana a ij.

Moschi gr. xij. Zibeth gr. ij. Sp. vini Silii,

373쪽

is MATERIAE MEDIca PARs I. Digerantur simul in vase vitreo per aliquot dies. Liquor decantetur & servetur ad usum. Dosis a gutt. i. ad viij. vel x. in vino Hispaniaco, aqua Cinnamomi, Vel quovis alio liquore. Riverius Ambarum commendat ad vetarriculum roborandum, & tansuam specificum in fame canina. Idem remedium in melancholia hypochondriaca post debitam purgantium & diluentium remediorum adhibitionem proponit, ad spiritus & calorem nativum vivificandum & cor exhilarandum. Observandum tamen odoramenta quaecunque si via& fragrantia puerperis & mulieribus hvstericis noxia prorsus esse, & ideo caute vitanda. Quidam quoque sunt viri affectibus hypochondriacis vexati, qui ab iisdem fragrantibus odoribus male se habent. Generatim nutus aevi homines haec odoramentorum genera dissicilius serunt ; unde tot o soleverunt compositiones apud veteres Medicos usitatae, in quibus Ambarum , vel solum, vel Mos.cho consociatum usurpabatur. Quae hystericas mulieres odore suo laedunt suaveolentia, easdem utero admota juvant. Ambarum usurpatur in pulvere Diambra, Mesues; pulvere aromatico rosato, Gabrielis; in pulvere laetificante , Nicolai Praepositi ; pulvere contra pestem seu Beroardico, Renaudat; in Electuario Dia satyrio . D. Charas ; Tabellis magnanimitatis , & Balsamo apoplectico, Eiusdem ; in confectione Athermes Mconsectione de Hyacinthis, dum perfectae ac completae desiderantur. Saepius enim & caute Amba cum & Moschus in his consectionibus omittuntur.

374쪽

Λυγγουριο υαλος & άρπαξ, quorumdam veterum Gracorum: recennorum. Κarabe Arabum: Succinum, Latinorum : Hambarum, Barbarorum: Amb

. rum citrinum, Og. Est substantia bituminosa dura . arida, fragilis, pellucida, nunc flava vel citrina , nunc albicans, nunc fusca ; saporis subacris, bit minosi, aliquantulum astringentis; odoris, dum i calescit, fragrantis & bituminosi : instammabilis, quae attritu calefacta paletas δε festucas ad se trahit Dioscorides de duplici Electri genere mentionem, facit : Pterugophorum unum dicit, ex eo quod plumulas ad te trahat: idem & Lyncurium quoqu dicitur , quasi urina lyncis, quia ejus urinam glaciatam & concretam in calculi duritiem esse vulgo credebatur. Alterum ab aureo colore Chrysophorum nominat. Hoc esse Populi nigrae alboris lac nrymam ex aliorum relatione narrat, non vero ali

xit. Alteram vero Electri originem ex urina lyncis tanquam futilem ac vanam reiicit. Unde concludere licet Succini originem Dioscoridi prorsus ignotam uisse. τλλος quoque a quibusdam vocatur,ob vitri sple dorem dc pelluciditatem qua donatur. A ρπαξ quia festucas & miouta ac levia quaecunque corpora aἀse trahit Succiuum ae Latinis dictum fuisse creditur, ex eo via arborum succum esse censerent. Ambari vero nomen barbarum derivant ex illis duabus Arabicis vocibus, Haur umi. Populus Romana 3 ex quibus per corruptionem facta sunt Hausta

375쪽

rcg MATt QR MED Iebe PARs I. m. Habrum, Hambrum & Ambarum. Κarabe nominatur , vel ex Voce Persica quae palearum rapi rem significat, vel ex Arabica voce Tar quae quoddam bituminis genus denotat. De Succini origine variae fuerunt sententiae. De est Dioscorides nihil asserit. Plinius scribit lachrrmam esse stillantem eae pinei generis arboribus in Insulis Oceani sepentrionalis nascentibus, frigore densatam, dc in mare deciduam, quae postea in proxima terrae continentis tunc temporis Austraviae dictae littora expellitur, ubi colligi solet. Nunc vero nullus dubitare potest, quin sit succus bituminosus de fossilis, in terrae visceribus natus, primo liquidus , deinde concrescens in substantiam solidam de

duram. In Gallo-Provincia e montibus eruitur prope Segesteronem civitatem, ad Turrim Bevontiam,

Sc haud procul a vico Salisnaco dicto. Effoditur quoque in agro Piceno non longe ab Ancona urbe, necnon in Spoletano Ducatu, Umbria dicto, in Sita talia , in agro Cataneo & Agrigentino. Sed illud omne sustum est, & minus purum. Praestantius in Prussia reperitur. Ibi duplex Succinum ; unum, quod e terrae fodinis educitur Mi alterum vero, quod in littore maris colligitur , licet non sperie diversa

Philippus Iacobus Harimannus, qui Succini hist

hiam accuratissime descripsit, totum Prussiae & Pomeraniae fundum succineum esse astirmare non dubitat , cum saepe in harum Provinciarum locis amari longe dissitis , dum aratro sulci ducuntur, vel dum scrobes aut fossae varios in usus excavantur ,

magna Succini copia sese osserat : sed praecipuae Electri sodinae in ea parte maritimi Prusiae littoris, quae littus Sudavicum dicitur, stae sunt. Ex littore

inurgunt colles ex terra quaJam corticosa es Orm

376쪽

D x possit Is Us. ς ti, ita ut arboreorum corticum acervi videantur. Cortices exteriores exsiccati & cinerei sunt, interiores vero molles, nigri & bituminosi. Sub bis coriaticibus sternitur substantia quaedam lignea, aut potius ligni speciem ferens, non sicut lignum veg tabile, ex variis fibrarum diversimode contortarum& intertextarum ordinibus, sed ex diversis laminis planis ac rectis sibi invicem superimpositis constans. quae lignum fossile dicitur. Haec pro Succini matricea clarusimo Harimanno habetur, cum uberrimam Succini copiam intra suas venas complectatur , &rarissime Succinum absque ligno fossili reperiatur. Hic obiter notandum est, plurimis in locis ubi Su Cinum eruitur, ibi reperiri quoque & lignum fossile, & lapidem lyncurium, & vitriolica mineralia. Succinum quod in littore maris colligitur , ex collibus succiniferis 1 mari procelloso deliructis &erutis cum terra abripitur , ac tandem in littus huc de illuc a fluctibus propellitur. Succinum triplex ; citrinum vel flavum, albucans , & fuscum. De ea specie quae ad usum Medicum eligenda sit, non conveniunt inter se authores. Alii citrinum probant, album alii. Citrinum plus olei continet, & attritu odorem bituminosium non injucundum emittit. Album minus olei, & plus salis volatilis recondit. In fusco vero terra uberior est. Quapropter si sale volatili opus sit, album eligendum erit: si oleo, citrinum ε, fuscum vero rejiaciendum est.

Succinum spiritu vini dis luitur, solvitur quoque in oleo soicae, lavandulta, & in oleo lini, licerdissicilius. Analysi chimica Succinum phlegma non insitu dum, sed leviter acidum & aetherea quadam olei Portione scelum prodit, deinde oleum flavescens

377쪽

εs8 MEnica ΡARs I. cum sale volatili, ac tandem oleum crassum & succum. Major extrahitur salis volatilis coeta ex albo. quam ex stavo; cum Succini albi mi. sal. volatilis si iij. flavum vero eadem quantitate vix drachmam unam praebeat. Peracta distillatione, remanet capitis mortui nigri & splendentis uncia una pro singula Succini semilibra. Sal volatilis aqua ealida solutus, post humoris su-terflui exhalationem concrescit, non in cristallos ,ed in granula miliaria aut grandinosa. Si vero in vitro oblongioris colli leni calori exponatur ad sublimationem peragendam, ad superiorem vasis partem in floccos niveos spiculis brevibus & tenuibus coagmentatos elevabitur. Saporis est leviter acidi non ingrati. Affuso spiritu Vitrioli, non effervescit. R spiritu salis Ammoniaci, aut ab oleo Tartari, bullulis cum stridore excitatis abserbetur. Ex his concludere licet Succinum constare ex butuminosa quadam pinguedine crassiori , dc altera sortione oleosa tenui ac subtili cum sale acido v atili, qualis E sulphure accenso exhalat, conjunctis ac inspislatis. Succino multae & egregiae tribuuntur virtutes , sed praesertim in frigida cerebri intemperie & in catarrhis tanquam specificum interne commenda tur et praestat quoque in capitis doloribus, morbis soporosis 8c convulsivis, in mensium suppressione , in assectionibus hystericis & hypochondriacis , in sonorrhaea, & albo mulierum fluxu, in haemorrhasiis. Dosis a Bj. ad 3j. in ovo sorbili, vel in alio vehiculo idoneo. . Succini citrini subtilissime pulveriisti aut in alcohol supra porphvritem redacti, Conservae Rosar. rubr. & Conservae flor. Anthos ana πs , Syr. 4taechad. q. f. Fiat bolus manc & sex.

378쪽

DE FossILIBUS. I ς' devorandus, ad caput roborandum, fluxionem

cohibendam, & lymphae acrimoniam demulcendam . in frigida cerebri intemperie, in cata

r. Succini praeparati, Camphorae & Sanguinis Draconis ana 3j. Syr. Rosar. siccar. q. l. Fiat optata cujus dolis 31. quotidie mane adversusgonorrhaeam exhigenda, praemissis praemitte dis ηι. Succini praeparati, Millepedum praeparator. na Sis. Myrrhae 36. Conservae flor. Lamii aubi J 6. Syr. Millefol. q. f. F. optata cujus d sis 3ij. bis in die in albo mulierum fluxu.Suecini pp. 9j. Spermatis ceti, Terrae cathecuaria gr. XV. Syr. Hederae terrestris vel Diac

dii q. s. Fiat bolus in sanguinis sputo , vel in tussi diuturniori & vehementiori ab acriori pia

tuita.

Succini 36. Castorei , Myrrhae ana gr. xij. Croci gr. vj. Conservae Absynthii, vel Extracti Rutae q. f. Fiat bolus in suffocaticine hysterica& in mensum suppressione. Externe Succinum in suffitu, in cataplasmitis cucuphis adhibetur ad cerebri affectus sanandos.

Ejusdem fumus ore exceptus in angina incipiente, in prolapsu uvulae & tonsillarum , tumore ex e tarrho saepe conducit.

Praeparata e Succino sunt, I Ejus praeparatio proprie dicta, quae est ejus laevigatio, vel reductio m alcohol tenuissimum super porphyritem , quae quidem magisteriis longe praestat.1 v. Tinctura cum spiritu vini tartarisato, cujus dosis ab aliquot guttis ad 3j. Ex ea paratur saIole sus aromaticus succinatus. Hujus tincturae & salis aromatici oleosi partes aequales miscentur, ac teru

379쪽

M ATTR A MEnica pA s t. calore digeruntur. Unde oritur tinctiira cardiaca &diaphoretica mirae essicaciae in Mectibus soporosis, catarrhis, hystericis affectibus, cordis palpitatione, lypothymiis, mensium obstructione , & paralysi. Dosis a sultis aliquot ad 3j. in potu Theae, in vino, aut in alio liquore convenienti. Externe inungantur futurae cranii in catarrhis, nares, tempora& scrobiculum corilis in typothymiis & cordis palpitatione, regio umbilicatis in hystericis affectisus.

3'. E Succino arte chymica extrahuntur sal volatilis acidus , oleum flavum , & oleum foetidum nigrum

Sal volatilis dioreticus est,& specificum habetur in morbis Jystericis & convulsivis ; spasmodicos enim motus pacare valet. Dosis a gr. x. ad 36. Ex eo sale liquor Cornu Cervi succinatus Michaelis . in epilepsia infantum magnopere commendatus, fit ex spiritu volatili Cornu Cervi in quo salis volatilis C. C. & salis volatilis Succini partes aequales solvuntur, quantum ex his solvere valet; & liquor servatur ad usum. Olaum anti hystericum est , cephalicum & nervianum : intus sumptum a gutt. ij. ad xx. Externe prodest in arthritide , paralysi & catarrho , partibus amictis illitum. Ex eodem paratur Balsamum sulphuris succinatum , & in compositione emplastia magnetici Angeli Salae adhibetur. Usurpatur Succinum in Trochiscis de Karabe . Pitulis de Succino, Cratonis, Emplastro stomachico, D. Charas, Emplastro diaphoretico , & Emplastrostyptico, Ejusdem.

380쪽

na possi istis. ij x ARTICUL Us IV. De Getate, se Carbone fasti. AI γαγάτηρ , Dioscoridis : E 'γγή τις - τρο , Micandri r Gangitis, Strabonis: Gagates & Succinum nigrum S iscinari Est substantia situminosa, sicca, dura, nigra, laevis, splendens, quae accensa Picis fere modo flagrat, nisrum ac densum emittit fumum, odoremque bituminis exhibet. Nomen obtinuit ab urbe Lyciae Gage vel Gagas dicta. Hodie plurimis in Europae locis, scilicet Gallia Narbonensi, Germania, Suecia, Irlandia, inter

rupes reperituri

A Carbone fossili differre mihi videtur puritate ac partium tenuitate : crassior enim est Carbo fos silis, & terrearum particularum majorem copiam post calcinationem relinquit. A bitumine vero diser Fat, quod Bitumen igne liquescat, non vero Gagates. Saepius Gagates flore seu pulvere quodam vitri ico conspersus colligitur.

Gagates distillatus spiritum seu phlegma albicans , acre & subacidum suppeditat, deinde oleum nigrum , ac tandem butyrosam si stantiam , seu oleum spissiim & crassum. Caput mortuum nigerrimum naturae rarioris in fando relinquit. Dioscorides Gagati vim molliendi & discutiendi tribuit. Eius sessitus in uteri suffocatione utilis est. Aetius scribit vinum in quo accensus Gagates CX- tinctus fuit, cardiacis potu exhibitum, eos cons stim levare , represso sudore , excitatoque arteriarum pulsu. Eius oleum arte Chymica eΣtractum , naribus admotum hystericis confert.

Ad Gagatis senus referri potest carbo fossilis. seu lapis Thracius Dioscoridis : de quo ex aliorum

SEARCH

MENU NAVIGATION