Tractatus de materia medica, sive De medicamentorum simplicium historia, virtute, delectu & usu. Auctore StephanoFrancisco Geoffroy ... Tomus primustertius 1. De fossilibus

발행: 1741년

분량: 537페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

1 1 MATOTA ME DI AE PAR s Τ. relatione narrat author aqua accendi, oleo vero restingui; quod quidem in fabrorum ossicinis quotidie observare licet, qui aquam in accensos carbones spargunt, ut nimis expansum calorem reprimant , ac in centro viVidiorem focum essiciant. Nullus est Carbonis fossilis usus in Medicina : ex eo tamen oleum natura & viribus Gagatino non

dissimile extrahi potest. CAPUT TERTIUM. De Sulphure. SULPHuR , Osscinari quod Graeti λλ vocant, quasi

rem sacram, utpote quo ad expiationes Omnes uterentur, & Arabes Kabrae vel Chibur, est succus mineralis concretus, solidus, siccus, friabilis, quiisne liquescit, flammam vel solo pranarum ardentium tactia facillime eoncipit, de accensus flamma micat caerulea , odoremque gravem , subtilem ac acidum emittit naribus, & pulmonibus infestum. Variae sunt Sulphuris species. Ratione originis. dividitur in μυρον seu nativum, quod ignem norisuit expertum; & πιπιγο αὐον seu factitium, vel igne depuratum. Ratione coloris, aliud est citrinum, aliud Iuteum, aliud rubrum , Qiud cinereum , aliud albicans. Ratione substantiae, aliud purum , aliua

impurum.

Sulphur nativum quod etiam vivum in ossicinis dicitur, duplex adhuc: vel pellucidum est, vel op eum. Pellucidum gemmae instar aureum est , Citrinum aut subviride quod variis in locis colligitur . in Peruvianis aurifodinis praesertim in Quito Pr vincia, in Insula Milo , in Helvetia prope Bactia . cum, Vulgo Bςx, in Praefectura Aquilegiae ditioru

382쪽

DE FOssILI Bus. i , vernensis. Opacum vero aut in mallulas duras aesolidas, citrinas aut subvirides splendentes repert-rur, aut sub glebarum arsittacearum specie coloris cineret albicantis vel flavi effoditur ; quod quidem variis in locis octurrit, in sulphuratis Puteolanis, ad radices montium ignivomorum, Vesuvii, Elnae, Hectae & caeterorum, necnon etiam in quibusdam Europae & Americae terris aut fontibus sulphureis. Sulphur factitium , seu quod ignem expertum est, variis modis praeparari solet. Quibusdam in locis ex aquis decoquitur, ut ad Budam Pannoniae, teste Agricola. Ex inermis Aquisgranensibus, in balne Tum Caesareorum scaturigine , Sulphur cum aqueis Vaporibus elevatur, dc in putei collo ac testudine

in duriuscula Rustula sub floris sulphurei specie

concrescit , & magna copia quotannis colligitur. Nonnunquam ex terra argillosa alba vel cinerea extrahitur : sic in agro Romano, non procul a Castello Bracciano Sulphuris est fodina, ex qua Sulphur educitur sub terrae pinguis, argillosae & albae forma, cum venis quibusdam nigricantibus. Estolla Sulphuris vena magnis quibusllam vasis fictilibugstillatoriis imponitur ,& vi ignis distillatur. Sulphur fusum per rostrum fluit in iubjectum vas recipiens, ibique brevi concrescit in massas grandiores : peracta distillatione, in vasis stillatoriis terra quaedam

rubra remanet, quae tanquam inutilis rejicitur. Saepius ex Pyritis quibusdam elicitur, ut in agro Leodicensi, ubi Pyrites quaedam plumbi minerae similis effoditur, & in frustula tenuia disrumpitur: deinde crucibulis seu potius cucurbitis fictilisus grandi ribus formae quadratae & angustioris orificii imp nitur. Haec fictilia vasa in fuma inclinata sic dis ronuntur, ut igne subtus accenso, minerae pars stulphurea liquata vasis fluat in aquam frigidam

383쪽

ι MATERI .R MEDICAE PARS I. . . plumbeis receptaculis contentam, ubi statim com

crescit. Quae post Sulphuris separationem materia in crucibulo non liquata remanet, Vitrioli plurimum continet, quod eo quem diximus modo extrahitur. Sulphur e minera extractum, si nondum rite purgatum sit, funditur denuo in vasis ferreis , α adjecio olei lini aliquantulum, decoquitur. Dein de vel in massas grandiores coagulatur, & Vulgo , Eoufre en malle; vel in tubos ferreos oleo illitos infunditur, ex quibus extractum baculorum formam retinet, de So re en canons vulgo dicitur. Sulphur sic purgatum, Sulphur commune nuncupatur, quod adhuc duplex est; vel flavum, vel sub viride. Ad Medicum usum, & praesertim internum, savum eligitur, aurei coloris, quod facile frangi τur, & digitorum attritu, quasi crepitando friabile est: repudiatur quod uo de flavescit. Ad extractionem olei vel spiritus Sulphuris viride flavo anteponitur , utpote majori salis vitriolici copia turgens. Sulphur commune igne liquescit; flamma vel prunis ardentibus admotis, statim accenditur, & flammam tenuem ac caeruleam emittit cum subtilissimo halitu acido, quo nares feriuntur, & pulmones ad tussim provocantur. Vis electrica in eo deprehen ditur : Sulphur ab acidis non disIolvitur; ab alcati hus vero talibus, aut ab oleis facillime resolvitur

Aperto acre accensum fere totum in auras exhalat. igua admodum terrae metallicae portione residua. Si vero vapor acre aperto e Sulphure dimanans , s

dulo colligatur, in liquorem acidum spiritui Vitrio Ii aemulum diffluit, nullo olei aut bituminis vestigio remanente. Si vero in vase clavsp, in alambice V. R Sulphuris distillatio instituatur, qui ex fundo vasis ad superiora evehitur Sulphuris vapor, non in diversa principia resolvitur sed sub fuliginis flavae

384쪽

pulverulentae forma concrescit, quae flos Sulphuris dicitur, ejus pristina forma nullo modo mutata. Cum igitur in vans clausis Sulphur in sua principia resolvi nequeat, dissicilis hactenus & imperfecta fuerat ejus analysis chymica, antequam a D. Homberg absoluta fuerit illius re lutio, cujus methodum vir ille sagacissimus ac peritissimus in actis Regiae scientiarum Academiae anni I7os. aperuit dc sic exposuit.

pli. Flor. Sulphuris giiij. olei Terebenthinae dij.

Digerantur simul in matracio in balneo arenae per 8. dies , donec totum Sulphur dissolutum fuerit, & liquor obstare rubicundus appareat. Solutio in loco frigido reponatur ; vase refrigerato , Sulphuris tres circiter partes in crystallos

citrinas concrescent, quarta portione in liquo-' re soluta remanente. Tinctura separetur a crystallis, quibus affundatur denuo olei Terebenthinae mi. Digerantur, S tinctura secernatur. - & olei Terebenthinae astusiones reiterentur do nec flores Sulphuris prorsus dissoluti fuerint. Omnes tincturae confundantur , & ex ampla retorta vitrea levi ignis calore distillentur. Olei Terebenthinae pars maxima limpida . prodibit, cum aliqua portione liquoris albicantis dc summe acidi. Cum vero guttae liquoris ex retortae collo stillantes rubrae apparebunt, mutetur excipulum , & ignis per gradus augeatur , donec nihil amplius stillet. Sub finem operationis prodit oleum crassum & fuscum, cum aliqua adhuc portione liquoris albicantis & acidi. Peracta distillatione, in retortae fundo remanet caput mortuum seu terra nigra, rara, spongiosa, quasi

foliacea. splendens, insipida & in igne vehementissimo fixa. Oleum crassum rufum & bit

385쪽

minosum in novam retortam vitream denus

immittatur;& si quid sit adhuc Olei Terebentina & liquoris acidi albicantis, per distillationem

lenimmo calore extrahatur. Cum vero guttae rubrat prodire incipient, ignis removeatur, 3c materiae bituminosae in retorta superstiti amunia

datur spiritus vini rectificatissimus , qui postea

levi ignis calore extrahatur admodum foetens.

NOVi spiritus affusio & distillatio iteretur , do,

nec spiritus non amplisis ingratus odore pro deat. Tunc in retortae fundo remanebit materiabituminosa nigricans , odoris non injucundi,

quae pars est Sulphuris bituminosa & inflammabilis. Observandum est quandam tantum hujus bit minosae substantiae portionem a spiritu vini dissolvi, gemanente aliqua portione, quae nec ab illo spiritu nec a lixiviis liquoribus dissolvitur, sed 'a solis planiatarum oleis essentialibus stillatitiis. Haec substantia fete indissolubilis alvum yotenter subducit ad grana duo vel tria. Quae vero in spiritu vini solubilis

est, egregium pulmonum balsamum est. Per hanc analysim tres substantiae natura prorsus diversiae, ex Sulphure aequali circiter proportione extrahuntur; acida una, bituminosa altera , tertia vero terrea & fixa. Acidus liquor a spiritu Vitrioli non discrepat Sc sale Tartari saturatus in crystallos Tartari vitriolati crystallis prorsus similes concre est. Unde concludere licet Sulphur commune con stare ex aequali portione salis acidi vitriolici, olei bituminosi , de terrae subtilis. Quia adhuc proba tur artificiali Sulphuris productione, tum ex nova conjunctione substantiarum e Sulphure elicitarum , tum etiam ex mistura substantiarum quae cum his substantiis sunt prorsus analogae. Si enim aqua Acida

386쪽

acida 3c albicans e Sulphure extracta, vel spiritus Sulphuris, vel oleum Vitrioli, cum bituminosa Sulphuris substantia, vel cum alio quocunque bitumine , oleo. vel pinguedine misceantur, & mediante sale Tartari distillentur , in retortae fundo remanet massa falina, partim flava, partim rubra, ex qua Sulphur commune separari potest. Faciliori adhue methodo Sulphur artificiale conficitur, si Vitriolum, sal fixum Vitrioli, Tartarum vitriolatum, at mira bilis Glauberi, Alumen, aut alius quicunque salvitriolicus in crucibulo fusas oleo quocunque stilia latitio vel exprella e vegetabilibus, animalium pinguedine , bitumine minerali, vel etiam spiritu vini satietur ; nam brevi post horum liquorum ii

fiammabilium affusionem flamma caerulea apparet,& odor sulphureus e crucibulo exhalatur. Si vero tunc temporis extracto crucibulo massa salina d

sumatur & aqua solvatur, huic solutioni affisso ac

to distillato , liquor albescit ad instar lactis Sulph ris : & sensim in liquoris imo pulvis subsidet cin

reus vel flavus, verum ac genuinum Sulphur.

Dioscotides scribit Sulphur prodesse tussibus , sucpiriosis, purulenta extussientibus, in ovo sumptum vel sussitum. Hippocrates usurpabat Sulphur ad an inis hvstericos. υbi simul cum tus, inquit,lib. ade morbis in strangularint uteri , Sandaracha oboli

pondus, Sulphuris ignem non experti tantumdem, O Amndalas repurgatas tres vel quatuor commiscera , ct ex vino odoro exhibeto. Et lib. de natura mulierum: In

uteri strangulatione Sulphur in sustu exhibeto. Sulphuris usus internus apud Medicos hodie commendatur adversus morbos pulmonum , quorum Ballamum dicitur. Expectorationem enim prom

Vet , pulmones expurgat & roborat: quare in pluysi. asthmate & catarrho valde prodest. Praeterea ab Tomus I. M

387쪽

omni aevo ad culaneos affectus tanquam efficacissimum remedium, comprobatum fuit. Scabiem enim, pseram, lichenes, tum intus exhibitum, tum extus adhibitum sanat. Externe applicatum tum res duros discutit, bubones maturat ac digerit. Gravidis tamen mulieribus medicamenta ex Sulph

re parata non conveniunt , ne iis abortum infe

rant.

Sulphur intus sumptum alvum laxat, & insensibilem perspirationem promovet. Haec Sulphuris percutis poros transpiratio facile percipitur ex odore sulphureo quem exhalant corpora eorum qui Sulphur intus lumpserunt, & ex colore fusco vel nigro So inquinatur argentum vel aurum quod gestant. aim igitur Sulphur per totum corpus citissime dis fundatur, partibus suis balsamicis sales acres quibus humores his in morbis coinquinantur, irretire valet, eorum acredinem demulcere, & humorum indolem benignam, mollem & quasi oleosam restituere; quo fit ut cutis & pulmonum ulcuscula facillime senentur. . Licet Sulphur purum exacte pulverisatum exhiaberi possit, raro tamen absque praeparatione praetcribitur. Variae Sulphuris purgationes ab authoribus proponuntur. Alii Sulphur una cum cera liquoia factum in aquam effundunt: cera innatat, & Sulphur subsidet; quod identidem repetunt, Sc Sulphur robro tandem colore tinctum, magis defaecatum existimant. Alii Sulphur In aqua pet aliquot horas de coquunt , aquam identidem mutandor deinde in

furno calenti ponunt. & ibi per duas horas relinquunt , ut quosdam fumos exhalet. Quod superest Sulphuris, ex flavo pallidum est,& ab iis purissimum existimatur. Alii Sulphuris lac & magisteria conficiunt , quae Sulphure sincero longe praestantiora P

388쪽

1 g FossILIBUsι irytant. Sed hae Sulphuris praeparationes, vel Sulphuris indolem ac virtutem destruunt, vel saltem inutiles sunt. Omnium autem praestantior ejus praeparatio est sublimatio, seu reductio in flores ala omnibus satis nota, qua nempe Sulphur a partibus metalliacis δc terrestribus, si quae sint, separatur. Ist. Florum Sulph. 3ijij. Sahchar. rosiati 3j. Sita Capillor. vener. q. s. Misce. Fiat optata mollis, cujus 3iij. vel iiij. pro dosi mane jejuno ventritaculo, & sero quinque horis post prandium, per

longum tempus capiat aeger aa scabiem, vel asthma persanandum.

sar. q. f Coque: dc fiant secundum artem rot lae seu tabellae, in tussi, phrisi , dc asthmate identidem sumendae longe a pastu. y . Flor. Sulph. 3is. Misce in ovo sorbili, & vora mane jejuno ventriculo. Eandem dosim sumelioris vespertinisi corpus inungendo unguento

sequenti ad scabiem. N. Pulpae radicum Lapathi acuti sive Sylvestris , dc Enulae campanae ana 3ij. Butyri recentis Si iij. Flor. Sulph. 8j6. M. Lunguentum ad scabiem. Cum sal acidus acutissi s ita Sulphure contine tur pectori admodum infensus, Chymici ad emc

cius medicamentum pulmonare praeparandum , acudum ejus salem demulcere aut irretire tentarunt in

praeparatione bal mi Sulphuris, quod sic conficitur. N. Floribus Sulphuris amundatur olei cujuscunque q. s ad eminentiam 3. vel 4. digitorum. Dig rantur in arena leni calore , quousque oleum rubro vel susto colore tinctum sit. Liquor re frigeratus a faecibus separetur, Sc servetur ad .

usum.

Sic varia Sulphuris balsama praeparantur, scilicep

389쪽

ato MATERIAE MEDIcAE PAR s Ι.andatum , foeniculatum , terebenthinatum , iunia pertiatum, succinatum, &c. pro variis oleis assumptis. Dosis a guttis x. ad xxx. in asthmate , tussi ammoderata, pulmonum ulcere , nephritide, & ulcere renum ac vesicae. EX hoc balsamo praeparat tur Pilulae balsamicae ic tardi Morton, quae in scombuticorum & scrofulosorum lenta phtyli quae quidem sunt frequentissimae phlyses, ) ubi febriss si ulla est in est admodum mitis , & sputum qua-

dantenus glutinosum , asthmaticorum ritu, curationem non tantum in principio morbi, verum etiam in ejus progressu inligniter promovent.

Pulver. Milleped. 3iij. Gumm. Amm. optimo depurati Sis. Flor. Benetoin Bij. Extracti Croci, Baliam. Peruv. ana Θg. Ballam. Sulph. Ter benth. q. L. Misce. Fiant piluta deaurandae, vel pulver. Glycyrrhirae involvendae. Dosis ad gr. xv. vel xx. ter in die horis medicis. Verum omnibus Baliami Sulphuris praeparationibus longe anteponendum est Balsamum Sulphuris Hombergianum , quod praeparare solet c leberrimus ille Medicus, tincturam cum spiritu vini extrahendo ex bitumin i Sulphuris parte ab omni acida & terrea portiolin liberata, de qua menti nem fecimus in analysi Sulphuris. Hanc tincturam inspissat leni calore ad syrupi consistentiam : dc est Balsamum Sulphuris genuinum ac praestantissimum , non solum in pulmonum affectibus, sed etiam in omnibus morbis in quibus acres sanguinis sales nimis evecti oeconomiam animalem perturbant. D sis , guttarum aliquot, cum syrupo convenienti, vel

lambenda solum ex vota manus. Chymici salem Sulphuris acidum extrahunt a parte bituminosa prorsus expeditum sub liquoris

forma: hunc spiritum Sulphuris dicunt. Inter PI

390쪽

timas illius extrahendi rationes, quae a D. Hom-berg in actis R. S. Academiae anni Iro . proponun- tur, haec caeteris praestat 3 1. Sulphuris curini vel subviridis di x. vel xij. Liquefiant in amplo crucibulo, vel in olla te rea satis capaci, donec sponte incendatur; deii de in vase fictili latiori , vulgo une temne, supposito prius alio crucibulo inverso, accommodetur. Tandem amplumexcipulum Vitreum, vulgo vn balon, cujus collum late resectum fuerit, ita ut apertura sit sex circiter digitorum

lata , se suspendatur ut seo orificio crucibuli Sulphuris pleni orificium recipiat. Sulphuris halitus acidus aeris humiditati consociatur,& ad internam excipuli vitrei superficiem in guttas colligitur, ac tandem stillat per orificii Iimbum in vas fictile suppositum : & est spiriatus vel oleum Sulthuris. Observandum est primo crucibula duo in promptu esse debere, ut Sulphure in uno extincto, recens liquefactum & ardens. in altero substitui possit. Secundo crustam , qua superficies Sulphuris fusi superinducitur , detrahendam esse , ne flamma citius suffocetur. Tertio ma liorem spiritus Sulphuris copiam tempore ne- ulose, frigido & pluvio obtineri. Quarto denique hac operandi ratione, majorem stiritus

copiam & breviori tempore quam caeterIS Omnibus obtineri: cum saepe ex lDj. Sulphuris, Jj. vel una cum semisse spiritos extrahatur. Spiritus Sulphuris in febribus ardentibus,malignia dc pestilentialibus prodest, sitim extinguit, hum rum putredini resistit, sanguinis & bilis es meccentiam sedat, non totam sanguineam molem, ut

caeteri acidi liquores minerales, coagulando, sed

SEARCH

MENU NAVIGATION