Antonii Le Grand Dissertatio de carentia sensus & cognitionis in brutis ..

발행: 1679년

분량: 152페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Ioso cioni imis AP, iust. bus servidistitillantur,& ad coitum impellunt. Sic ubi Cani catella catuliens offertur, illa odore suo, ita irrequietos in Canis Capite spiritus

determinat, ut illi in partes propagationi ido-i Meas, ad coitum perficiendum confluant. Un-

de Tentigo illa, quae in plerisque' maribus libidi- nem comitatur, aspiritibus animalibus fieri so- det, dum in fune os membri masculini nervos defluunt, & ne revertantur . prostatis fervido semine turgentibus , & fungosorum istorum nervorum spiracula claudentibs, impediun- tur. Dum Artificant igitur Animalia, ea sunt dispositione, ut sacile ad eos motus determinentur , quibus propagationi dent operam, lagenus suum tueantur. Ut latius postea dicetur . de Avibus. Tertii generis motus, pari claritate explicari P. po Iunt; natura enim omnibus Animantibus si benefica suit, dum quodlibet eorum organis ΣΥ instruxit, eumque corporis habitum indidit iam sis

quorum opera eos motus ciere valent, quibus bonis e vitae propriae consulant, & ea prosequantur, qquae ad fui custodiam sunt necessaria. Omni/''

Animantium generi, ut inquit Latinus Orator, a natura tributum est, ut se, vitam corpusq; tueatur, declinetque ea , quae nocitura videntur, omniaque, quae sunt ad vitam necessaria, inquirat & paret. Quare mirum non est ,s Bruta tanto studio suae conservationi incula bunt, I tibula exstruendo, cibum quaerendo, r)piendo,recondendo, discernendo, & fimilia Mendo, quibus vitam sustentent, & ab interi tu

112쪽

ac ι De carentia sensus. se protegant. Quia Belluar ita sunt a naturaeon positae, ut a cibis,h latibulis &c.ad eos ino tua ceterminentur, quibus pasci solent, ac re- recondi. Quo fit, ut cibum convenientem, ab alio discernant,&res quasdam fugi. mi, alteras pro Mantur.Nam ad morbos curandos, infirmitatemque restituendam, Padumbus, Merula, lau- rum adhibet, ad alvum purgandam e Canis gramen , Gallina parietariam: Hirundo chelidonia utitur contra oculi vitium: Testudo origario adversus venena: Ad quam sane electionem non

nisi ab ipsa herbae in i pectione determinantur, propter diversam corporis temperiem , & varium fibrarum plexum. Quippe ex arboribus illis, aut herbis , halitus quidam eman*nt, qui

cum sensorio ita affecto commensurantur, Mnon pari modo proportionantur , qui ex aliis profluunt. Ac proinde sicuti Animantia, dum fame premuntur, non ab omnibus cibis promiscue alii ciuntur: Ita dum morbo laborant, non eodem impetu, ad easdem herbas feruntur, sed ad eas dumtaxat, a quibus determinantur,&odore quodammodo attrahuntur. Nec alia ratio assignari potest, cur Ciconia rostro, & longiore collo, ct steris usum adhibeat, ad alvum humoribus gravem evaeuandam : Nec quare ser ni, sceniculi affrictu, aegris octilis medeatur, nisi quia ventris, & Oculorum affectio, ad hos motus determinat, allicit, ac impellit. Unde

liquido constat, quam Rationis prodigi sunt, qui eam Brutis Animantibus concedunt ,&ad

noscio quam Animam, in eis latentem recur

runt,

113쪽

ct cognitionis in Bruto. ibrrunt, ut eorum operibus principium assignent, quum in illis nulla deprehendatur mutatio; res uno semper, & eodem ritu perficiantur,& loci, temporis, aetatis varietas, nullam in eorum operibus diversitatem pariat. Quod ipsum in Homine, titpote Rationis participe non contingit; siquidem innumerae sunt humanarum actionum rationes, ac modi: nec omni Homini una actio, unaque propensio est, ut in Bellitis, sed in singillis diversae , & pro Animae conditione alia alii: unde emergit tanta Hominum animis Opinionum varietas, ut pauci ident sentiant, idem oderint,4 dem prosequantur. Verum de prima actionum Animalium classe, sat dictunt i est, ad alias examinandas properemus, in qui- bus, non perceptionis modo, sed quaedam ac ratiocinii simulachra deprehenduntur, qua- les sunt, Dubitatis, Inventio, &determinatis c. Ambigi vix potest, quin Animalia interdum 88. dubitare videantur, D veluti in aequilibrio po- -

ni. Videmus Equum duobus graminis falci- 2 .E 'ρ'

cutis . aut duobus avenae modiis appositis ranum seligere, relinquere alterum. Haud in- bis jucundum aliquando est, contemplari Catum , t r. qui cibo, sed fervente nimium, injecto, ince tus manet, num illum respuat, aut deglutiat: quippe illum levi pede attendens, summoque ore delibans, succussis auribus haeret, veluti animo volvens, quod horum praeserat, e sum nimirum, an abstinentiam; donec demum uno relicto, alterum eligit, constanterque prosequi

tura

114쪽

bertatem & indifferentiam arguere videntur, diversis tantum motibus, qui in Cerebro fiunt,

assignari debent. Objecta enim diversa diversos motus in Sensuum externorum Organis producunt, qui nervorum ope in cerebrum delati, nonnullos alios motus excitant, quibus determinati spiritus conarim varib impelluntessiciuntque, ut in aequilibrio consistat,& non in unam magis quam in alteram partem infi ctatur. Unde oritur,ut Bruta Animantia oel uti sed ferentia, maneant,&ad cibum, aut cRpiendum, aut respuendum indeterminata vid, antur. Nam cum hi spiritus corpora sint,o' positos motus i n glandula excitant, qui sibi asversantes,illam immotam detinent, nec Patium tur in partem unam declinare. Id non Bellula modo, sed Hominibus etiam nonnunquam eontingit, quia mente discesserunt,& sua absque consilio aggrediuntur. Meminit Merina

insani cujusdan qiii duobus pomis propositis,

inaequali distantia; non poterat ex se, in alterum involare, & cruciasatur appetendo, nec rustando, donec ab aliquo ad alterutrum e rum produceretur. Unde evidenter ostendi rur, quam .iuricii suspensione differat Brutorum haesitatio nam quando perceptione rem aliquam detegimus, quae nos antea latebat, Mile qua nondum aliquid judicaveramus, mens nostra,operase luntatis,hoc est, ejus facultatis , quam habet, seipsam movend ac determinandi, anceps mane judiciunaquesuspendit, si ali,

qual

115쪽

or cognitianis in B o.

quam in ea obscuritatem deprehendit, postea deliberat & simul ac clari aliquid in ea animad-

vertit, ei assensum praebet, eundemque rebus' aliis denegat, quae ipsi non eadem evidentia elucescunt.Cum vero Bestiae Voluntate careant,&ab objectis corporeis dumtaxat determinen- tur, mirum non est, si verὸ non dubitent, nec aliquid judicio eligant. Quia id non reflexio, sed certarum imaginum solummodo recursus efficit. Astutia, quam plurima Animalium prae ses aiunt,&uc , quas in suis actionibus adhibent, si non pari facilitate explicari possunt: Quippe in iis tanta Rationis vis elucet, ut quibusdam videatur, ea Animantia cognitione duci,&ΟΠ, Odois seu propositi intuitu agere. Sed quia Epra dolis astutiaque bestias superat, &a Scriptoribus incalliditatis exemplum ac solertiς adducitur,juvat quasdam ejus machinationes referre. Quippe iis probe explicatis , quo ritu reliquorum Animalium opera administrentur, commode apparebit.Narrat Plinius, Vulpes in Thracia eae se indole instructas, ut nihil inconsulte aggrediantur; quippe amnes congelatos transiturae, non illico se eis committunt, sed primi ni levi pede incedentes auriculam apponunt,quo certius crassitudinem conjectent: quia ubi subter: labentis aqua murmur percipiunt, sistunt gra- dum, & nisi a tergo discrimen immineat, nusia, quam pedem promovent; nullo autem strepi- tu excepto, flumina lacusq; trajiciunt, & nullo' dato pavoris indice transmittuntur.Nam apud

116쪽

xo3 De carentia Sensius. se hoc imodo ratiocinari videntur; quod strepit, movetur, quod movetur, firmum non est, quod firmum non est, necessum est, diffuere, ac liquidum esse, quod autem liquesicit, retineri non potest, sedilia pelli ac cedere : igitur trajici flumen non debet. Alia de eodem Animante, ab eodem Author refertur subtilitas, qua praedam captat,& assequitur. Avium siquidem gregem,

ubi volare conspexerit, in rubra argilla corpore volutato, ut cruentata appareat, spiritu conbpres , exertaque lingua, mortem simulat; sed

insidentes in corpore suo aviculas corripit, ac

devorat.Si s,dum aVenatoribus Vulpes ih- sectatur, nimium urgeant, comprehendique vereatur, eo dolo utitur: Caudam reddita uri profundit, eandemque hinc inde excutiendo, foetore Cane S avertere nititur,&ab impendente injuria vindicare. Similem fraudem adhibet, ui os, sive metes antris suis expellat: nam ubi egressos observat, eorum latibula excrementis conspurcat, laetoreque replet, ut alia e Xtruere cogantur. Nec minor Vulpium

vafricies elucet, tu in se h pulicitas, si iis nimiunt vexentur, liberare volunt. ii ippe foeni manipulo, aut molliore stipula assumpta , posteriora Corporis parte palatim demerguntur, ut fuga gelidae pulices ad caput a scendant, quo etiam immerso, in sceni manipulum, aut stipulam insiliunt, qua abiecta, evadunt' u spes hospitibus post sere lictis. Majorem iis omnibus astutiam de Vulpe refert Illustris Diebam, quae Canibus . tergo pressa, Ut varium ingressa est, ubi dent

117쪽

O Cernitionis in Pruris. Mybus se inter occisarum animantium cadavera suspendit, donec a Canibus locum illum praetereuntibus perderetur Idem de altera, limitiale cestitate urgente, genistam, quae sortE immi-

nebat speluncae suae in praerupto clivo positae,& ad quam facilior per aliam viam aditus pate- bat,ore prehendens, se in illam iniicere sole- bat, canibus, qui festin E eam insectabantur, nec periculum iuspicabantur , praecipiti per scopulos lapsu, sese interficientibus.

Ut harum operationum causa commodius ς . detegi possit , duo praesertim ex supradictis sup- H - Ponenda sunt. Primum quod Appetitum sensitivum aliquis semper. E comitatur: fieri enim nequit, ut Animal quicquam aut appetat, talis aut avertetur, quin aliqua in ejus corpore per- moti turbatio oriatur, quae . sanguine , & spiritibus

originem ducens, cordis vasa, ac ventriculos dilatat, aut constringit, atq; etiam alias corpO- νὰ-xis partes agitat.Quo fit, ut pro varia spirituum altor ris receptione, quidam nervorum meatus,adaper-μ' tionem, vel clausionem vel licentur, ac proinde Animal, ad aliquid assequendum, vel sugiendum proclive essicitur.Hinc Bellure, sit fame

premuntur, irrequietae sunt, nullo in loco consistunt , & nervo sextae conjugationis, in ventri - culo in ordinatius agitato, ad membrorum motus, alimento prosequendo idoneos impellun- tur. Secundum, cum omnis corporis Anima lis motus, ab objectorum exteriorum contacti- bus cyatur, fit, ut in cerebri ventriculis, quidam pori, spirituum animalium transcursu ape-.

118쪽

i ro De carentia Sensus,riantur, qui majorem facilitatam se denuo ape. . xiendi retinent, quam ii,per quos spiritus non- . dum penetrarunt. unde oritur, ut, nsimile eiobjectum, ad cujus praesentiam distincti illi protractus delineati sunt,occurrat; spiritus animales in motum conciti, in vestigia prius facta incidant, & eodem , quo ante , ritu, corporis membra comoveant. Ut si Tiumu,exemplicat sa, a sertili agro pluries removeatur, & in ste- rilem alium &infacundum transmigret, stomaeho fame incitato, pungenteque membranas acri humore,ventriculi meatus a spiritibus vel- Iicantur, qui ad Cerebrum delati,& per orbitas ante efformatas decurrentes uro cibum lau- tiorem, agrosque olim fertiliores reprie sentant, quique nervorum origines ingressi, in muscu los transmigrant, cruribus movendis idoneos,&velut ad pristina pascua repetenda adigunt, Etenim licet Memoria, haud magna activitate polleat, &facilitas ista, istique protractus, qui in Cerebro excuduntur, & quos spiritus in fibris, per quas devecti sunt, relinquunt, parum praestare posse videantur; omnes tamen mira-hiles illos effectus producunt, qui in Brutis Animantibus deprehenduntur, quique maXimam generis humani partem ad credendum alliciunt, illa cognitione uti, & ri spirituali quodam latente principio dirigi. Imo si res intim Ee Xaminetur, Memoria quamplurimarum actionum causa effectrix est, quas in advertenter, & citra

intentionem elicimus,ut ante, de facinitas in- Iis

inu avi.

119쪽

Cognitionis in Brutis. 3 m iis praemissis, ad Vulpes nostras revertamur. Vulpes igitur, quae in Thracia amnibus conge-- latis se committere detrectant, ni prius de gla- in Thra. eiei soliditate ipsis constet, non ic judicio , sed ei μή memoria beneficio peragunt. Fieri enim potuit,

ut excepto alias sub eodem tegumento, strepi- zzz.

tu aquarum, in ipsas delaberentur, aliquod- ρ ιμ-que indE corporis incommodum paterentur. cis Vel quod Brumali tempore, explorato aqua- rum cursu, frigore correptae fuerint, cujus recordatio phantasiam seriens, illas a natatu, ea 'tempestate deterret. Quod vero ad glaciem aure , crassitudinem exploraturae admoveant, a timore provenit, quo excitati spiritus se in il- los musculos conserunt, qui capiti inclinando famulantur, &ad aurem glaciei applicandam determinant. Unde liquet Vulpem eo in casu, non ratiocinio uti, sed affectu impelli, non co- gnitione pollere, sed sola passione ad tales motus agi. Quod vero mortuas se insidiose simulant, ut 'r. aves incautas improviso aggrediantur. Quod prono interdum capite, & anterioribus innixae cruribus, sese attollunt, atque arboris stipitem, erecta subinde cauda feriunt, Quo Gallinis terrorem incutiant, aut illis alterius animalis spe - eripiaete, per arborem enitentis, imponant. Quod ' - noctu, contecto tenebris corpore, radiantes culos in Gallinas dirigunt, ut eorum fulgore allectae, perticas, quibus insident, deserant,& in erram devolvent, non tam eorum solertiae, quam sortuito casui tribuendum est. Contin-

120쪽

xia De carentia Sensiu, gere enim potuit, ut Vulpes itinere desessa, at-

que somnum capessens, humi procumberet ad quam instar mortua jacentem Gallinae acceden, tes non pertimescerent, quod expergefacta animadvertens Vulpes, eum postea quieti; statum simulavit, ut tutius in eas impetum saceret. Sicuti secisse eam verisimile est, cujus P narcha meminit, quam cum Piscatores ad Urbem cum pisce deserrent, quod aestate ibent

noctu sactu ni, quippe eam, ceu exanimem, calle medio transversam habuerant, & arreptam decoriaturi ex commodo, supra sarcinam projecerant: illa ubi se piscibus affatim implevit, subito prosiluit, mirantibusque illis, ac indignantibus effugit. Pari sortuna accidere potuit, ut dum Vulpes Gallinas in arbore considentes invadere conaretur,& circa eam cursitaret,

gradum Vestigans. quo superius eveheretur, praeda in eius sauces incidere , citra ulterio- . rem laborem, quaesito potiretur. Unde iis ru. dimentis , feliciter succedentibus, verisimile est, ut vacuo postmodum stomacho, fameque stimulante, spiritus eos cerebri meatus rapeterent, quos primum subierunt, dum humi cubans, aut arborem candere nixa, praeda potita est. tiod artificium saepius repetitum, in consuetudinem abiit, memoriaeque firmiter infixum e mare cum cibum postea venatur, praedamqua captat, easdem actionum series repetit, & prospera selicique antea machinatione utitur. Reverci multae actiones, quae in Animalibus satis admirandae apparent , primo ,

SEARCH

MENU NAVIGATION