장음표시 사용
81쪽
65 De Seriptoribus Eccles asticis
cum Ario presbytero: at ex historicis constat, Athanasium factum esse Episcopum Alexandrinum anno ar. Constantini Magni . Praeterea Arius Obijt morte turpissima anno 3I. Constantini, omnium consensu : quomodo ergo disputaturus adducitur
anno secundo Constantij λ Denique in hac disputatione mentio fit Photini haeretici , quasi ab ipsis Arius haereses didicisset: at Photinus posterior Ario fuit, ut ex sancto Hieronymo colligitur lib. de Script. Eccles Denique videtur omnino haec disputatio ,
dialogus ille esse, quem a se scriptum fuisse Vigilius Episcopus
Tridentilatis testatur lib. s. contra Eutychem.
Liber de Passione imaginis Domini,citatur in secunda Nic naSynodo, act. q. ubi totus hic liber legitur & recipitur sub nomine sancti Athanasj, sed non videtur esse sancti Athanasij huius ,
de quo nunc agimus, sed alterius multo recentioris.Scribit enim Simbertus in Chronico, accidisse hoc miraculum anno Domini 766. eo tempore videlicet, quo quaestio agitabatur de cultu sacrarum imaginum et voluit enim hoc tam iusigni miraculo Deus confundere haereticos Iconoctastas . Illud autem obseruandum est, illa ultima verba, cap. 7. Haec est vera, & vehementer crevdula ratio de cruore lateris Domini nostri Saluatoris , qui profluxit de sancta imagine eius, quae erucifiixa est in Syria in Beryto ciuitate : hic est ianguis ille Dominiciis,qui apud plero'. repertus esse dicitur, nec aliter inlinandum est a vere Catholicis, praeter id quod scribitur a nobis, quasi ex carne, & sanguine Christi aliquid possit in mundo inueniri, nisi illud, quod in ara
altaris per manus Sacerdotum quotidie spiritualiter efficituri,dec. Ista, inquam,vltima verba non haberi in codice graeco Concilij Nicaeni secundi; neque in versione Anastasij Bibliothecarij ; sed esse addita ab aliquo,post disputationem habitam de languine Christi coram Pio ij. Pontifice Maximo: quod etiam apparet ex varietate stili istius conclusionis a reliqua narratione . in
autem auctor huius additionis dicit, a veris Catholicis non de bere credi esse alium sanguinem Domini super terram,nisi illum, qui consecratur in altari; repugnae traditioni Ecclesiae Mantua nae, quae gloriatur habere se, de sanguine illo, qui de latere Domini fluxit ;eumq. verum esse Domini sensuinem , declaratum fuisse a Leone tertio Pontifice ante annos octingentos. Scribunt
enim historici plurimi, i annales antiqui Francorum, Α Vien nensis, Aimoinus, Regino, Abbas Vrspergensis, & alij, Leonem Pontificem, Carolo Magno id petente , contulisse se Mantuam, ut de veritate sanguinis Domini miraculis multis ibi corvicata
82쪽
te, iudicaret: atque inde in Franciam ad Carolum perrexisse . Et quamuis historici non explice ut qualis fuerit sententia Pontificis i tamen Card. Baronius, tomo P. Annalium, ad annum Domini So . scribit, Romae extare diplomata Pontificia, in quibus veritas illius sanguinis declaratur . Et certe si Pontifex illo tempore secus censuisset, tandiu sanguis ille conseruatus non . fuisset. Scribit etiam Matthaeus Parisiensis in Henrico iii. glia Rege, pag. II 3. in meo codice, missum fuisse a Patriarcha Hierosolymitano vasculum cum vero sanguine Christi ad eumdem Regem , & susceptum cum incredibili celebritate, Episcopis praedicantibus, & rationem reddentibus de veritate illius sanguinis . De Epistolis Athanasii ad Marcum Papam, & Marci papae ad Athanasium ; constat ex ratione temporis , eas epistolas esse suppossititias , ut dicemus infra , in obseruatione ad Gra
Libri septem de unita Deitare Trinitatis, non mihi videntur Athanasii; quia Latine scripti videntur, non ex Graeco versi, ut patet, tum ex stilo, tum quia aliquoties auctor significat, quomodo dicantur apud Graecos quae ipse Latine scripsit. vi lib. 6. Maledictus, inquit, qui hanc Dei natiuitatem ex nullis extanti. hus phantasma esse confitetur, quod Graeci .ε γῆ. - appellant.& lib. 7. in ultimis verbis. Ac per hoc , inquit, unita est Patris ,& Fiiij,& Spiritus sancti substantia,quam Graeci dicunt όμωίπιον. Deinde refellit hic auctor nominatim Vrbicum potentinum, qui Eunomii discipulus fuit. Non videtur autem credibile. Athanasium potuisse confutare discipulum Eunomi; , cum ipsum Eunomium,non Athanasius,sed Baslius, qui Athanasio iunior erat, Primus confutauerit. Praeter libros , qui in his quatuor tomis continentur, extat seorsim vita sancti Antoni , α Symbolum, quod incipit, Quicumque vult saluus esse; quae sancti Athanasi; opera esse ver , di germana non dubitamus . Quod enim sanctus Athanasius scripserit vitam sancti Antonii testatur sanctus Hieronymus in lib. de Script. Eccles in Antonio, in Evagrio, & in Athanasio: testatur etiam sanctus Gregorius Nazianaenus oratione in Athanasium, & sanctus Augustinus, lib. 8 .confess. cap. 6. Quod autem ea, quae nunc extat, sit illa ipsa, cuius meminit sanctus Hier nymus , & sanctus Augustinus , perspicuum est ex eo quod est revera insigne volumen,ut eam vocat sanctus Hieronymus,& con. tinet magna illa mira cula, quorum meminit sanctus Augusti-E 1 nus
83쪽
68 De scriptoribus Ecclesia cis
nus, & habet reuelationem illam de anima Zmmonis , quama ex vita a sancto Athanasio scripta referunt Palladius in historia Lausiaca cap.8. & Socrates in hist. lib. q. cap. I 8. Neque potest contra obijci, nisi quod in hac vita non fiat mentio. Pauli primi Eremitae, ct aliarum Terum, quae narrantur a sancto Hieronymo in vita S .Pauli primi Eremitae. Sed responderi potest, Athanaiasium non omnia, quae ad vitam S. Antonii pertinebant,assecutum fuisse, vel non omnia, quae acceperat in mentem veniste illi, cum scriberet; vel cliam noluisse omnia scribendo nimis longam orationem suam facere : alioqui si obiectio illa vim ullam haberet, possemus de Scriptoribus Euangeliorum etiam dubitare: multa enim Matthaeus & Marcus omiserunt invita & rebus gestis Christi referendis, quae Lucas non omisit: multa quoque omisit Lucas, quae Matthaeus & Marcus non omiserunti multa deniquEN grauissima Ioannes scripsit, quae tres Euangelistae praetermisserunt. I
De Symbolo Athanasi Ecclesia ipsa Catholica testimonium perhibet,dum illud sub nomine S. Athanasij in diuinis officijs recitandum proponit: neque id facit sine isterum Patrum testi monio . Sanctus enim Augi sinus tractatu in Psalm .ino. sic loquitur explicans illud, Per diem sol non uret te, De hoc sole Pater Athanasius Alexandrinus Episcopus ita pulchre locutus est, Filius, inquit, Dei a Patre solo est, non factus, nec creatus , sed
Tribuuntur sancto Athanasio a nonnulis commentaria in omnes epistolas S.Pauli. Sed ea Theophilacti sunt, non Athanas). De Serapione. SErapion Episcopus Thmueos a S. Athanasio ordinatus . Vir fuit S. Antonio Charus,ut scribit S.Hieron. in lib. de Script. Eccl. scripsit librum contra Manichaeos, qui extat apud Henricum Canisium tomo quinto antiquae lectionis i scripsit de Psalmorum titulis,& epistolas ad diuersos : teste sancto Hieronymo in lib. de Script. Eccles. Sed non videntur extare.
84쪽
anno 3oo.Mqoo Θι Luefero Calaritano. 3so.' 'Vciser Episcopus Calaritanus Athanasij aequalis, ita relal , fidei catholicae ardens fuit, ut a Sanctis Patribus, etiam a post schisma factum, & sectam Luciferianam post se relictm,non nisi timide,& dubitanter arguatur. Sanctus Ambrosius in Oratione de obitu Satyri, Lucifer, inquit, se a nostra tunc temporis
communione ieiunxerat, quamquam pro fide exulauit, & fidei suae reliquit haeredes. Sanctus Hieronymus in Dialogo contra Luciferianos prope finem, Ventum est, inquit, ad asperrimum locum, in quo aduersum voluntatem, & propositum meum cogor de beato Lucifero secus quicquam, quam & illius meritum,& mea humanitas possit aestimare,&c. Sulpitius lib. a. sacrae historiae, Caeterum, inquit, Lucifer tum Antiochiae Ionge diuersa sententia fuit: nam in tantum eos qui Arimini fuerant, condemnauit , ut se etiam ab eorum communione secreuerit, qui eos sub satisfactione,vel poenitentia recepissent. Id recte an perperam constituerit, dicere non ausim. Sanctus tamen Augustinus liberius schisma Luciferi condemnat, tum in libro de haeresibus, tum in libro de agone Christi cap. 3 o. Vide de Luciferi rebus gestis historicos, Russinum lib. I. c. 3 o.
Sulpitium lib. a. crae hist. Socratem lib. 3. cap.7. Theodoretum lib. 3. cap. . Sommenum lib.3. cap. i . Nicephorum lib. lo.cap.
x .Historia trip. lib. s.cap. 23. Libri Luci seri qui extant hi sunt: Ad Constantium Imperatorem lib. a De Regibus ApostaticiS, . Ir non conueniendo cum haereticis, et: ib Dς non parcendo delinquentibus in Deum, et Quod moriendum sit pro filio Dei, ir Eiristola ad Florentium, I in His additae sunt Epistola Florentii ad Luciserum . Item epistolae duae S. Amanasii ad eundem Luciferum. Item epistola Liberii Papae ad Constantium Imp. Item epistola Athanasii adseruos Dei. in De quibus libris, vel epistolis nulla dubitatio mihi esse vide-gur, quin sint eorum auctorum, quorum nomina praeferunt.
Impressi sunt hi libri Parisius anno I 363. opera Io. Titis Episcopi Meldensis.
85쪽
7e De Scriptoribus Eccle asicis
C Marius Victorinus Aser floruit tempore Constantis Impe
.fratoris, anno quadragesimo, ut ipse testatur, post Concilium Nicaenum . In senectute conuersus ad fidem est, teste sancto Augustino lib. 8. consess. cap. r. & post conuersionem relictis Iibris gentilium scripsit, teste sancto Hieronymo in lib.de Scriptorib. Eccles contra Arianos, & in epistolas B. Pauli: de quo Commentario in epistolas idem Hieronymus scribit in procem ioepistolae ad Calatas, non e se admodum. probandum. Extant nunc in tonio A. vel 8. Bibliuthecae Sanctoriim Patrum lib. . do Trinitate, Hymni tres,& Carmen Heroicum de Machabaeis, quae omnia caute legenda sunt, cum auctor magis arti Rethoricae ,
quam Theologiae, de sacris litoris operam dederit. De m Hilario. 337.
Q Anctus Hilarius Pictauorum Episcopus S. Athanasii aequalis O fuit, de quamuis iam prouectae aetatis Christianus factus, i men breui in Ecclesiallica doctrina ita profecit, ut Doctor maximus, & Ecclesiae Catholicae columna merito habitus sit. Eius
Ad eandem Hymnus . In Matthaeum Commentaria. In psalmos aliquot explanatio. De Patris & Fili; unitate, IDeessentia Patris,& Filii , I De Trinitate libri H. i.I Aduersus Costantiu Augustu, IAd eundem , t Ad eundem alter. Aduersus Auxetiunt Arianii. r.
De Synodis aduersus Arianos t Ad Augustinum epistolae, Ad Αpram filiam epistola. Carmen in Genesim. Et quidem de libris de Trinitate, in duobus libris aduersus Constantium, De libro contra Auxentium, De libro de Synodis, De Commentarijs in Matthaeum , de in psalmos nulla dubitatio est : horum enim de meminit sanctus Hieronymus in lib. de Scriptor. Eccles & nemo illis contradixit unquam . De Epistola, de Hymnoad Αptam filiam Erasmus non solum dubitauit, sed etiam scripsit, notha esse. Ceterum Fortunditus S. Hilarii successor in vita ipsius disertis verbis scripsit, dedisse sanctum Hilarium epistolam ad Apram filiam, di totum MDgumentum epistois descripsit,ut non sit dubium hanc ipsam,quq extat epistola,vere S. Hilaru esse,ut etiam hymnum adiunctum.
86쪽
De epistolis ad Augustinum extra controuersiam est, eas non esse Hilarii Pictauensis, sed Hilarii alterius multo recentioris :nam.& Pelagiani, de quibus in illis epistolis agitur, post Hilarii obitum exorti sunt,& ipse Ausustinus, ad quem striduntur, post
Hilarii excessum Christianus factus est . Pari ratione carmen in Genesim Hilaris esse non potest, cum ad Leonem Papam scriptum sit, sed etsi hoc carmen non sit Hiis laris: tamen constat ex Concilio Toletano can. I a. hymnos aliquot S. Hilarii cani in officio Ecclesiastico . De libris duobus de Patris,& Filii unitate,&de essentia Pris,lkFili), non omnino certus sum, Hilarij ne, an alicuius alterius sint: nam S. Hieronymus horum librorum non meminit; & in posteriore inuenitur fragmentum valde magnum ex lib. 8. de Trinitate : quae sunt argumenta,quod libri isti non sint Hilarii, sed alterius, qui Hilarium imitari voluerit. Libri certe graues sunt,&docti,& Hilaris spiritu,& eloquentia non indigni. Vna superest quaestio, An liber primus aduersus Constantium Imp. sit scriptus ipso constantio vivente , an post eius mortem . Sanctus Hieronymus in lib. de Script. Eccles. dicit, unum librum scriptum esse Constantio vivente, alterum post eius obitum : de nisi is, qui primus nunc extat, sit scriptus.Constantio mortuo,
nullus erit illo mortuo scriptus e nam alij duo citra controue si am scripti sunt vivente Constantio . Erasmus hoc argumento ductus,primum librum existimat scriptum esse post obitum Constantii : Cardinalis Baronius tomo tertio Annalium pag. 7Iq. dc 7is .contendit omnes tres libros scriptos esse vivo adhuc Imperatore Constantio , & librum , quem sanctus Hieronymus test tur post obitum Constantis scriptum , non extare, & rationem
adducit, quia sanctus Hilarius in hoc libro scribit , se per hane
liberrimam cofessionem tendere ad martyrium, & animat alios ad martyrium per eandem libertatem loquendi. Ponamus, inquit, animas pro ovibus, quia fures introierunt, de Leo fluiens circumit. Ad martyrium per has voces exeamus, auia Angelus Satanae trans figurauit se in Angelum lucis. Clament pastores , quia mercenaria fugerunt.J At si iam persecutor erat mortuus,
ridicula videtur Hilaria iactantia. Deinde scribit, se ita loqui
cum Constantio, ut Io. Baptista loquebatur cum Herode: at Ioannes Baptista Herodi viventi, non mortuo dicebat, Non licet tibi habere uxorem fratris tui. Praeterea ipse Hilarius describit tempus,quo hunc librum scripsit, de dicit, ante annos quinque missos
fuisse in exilium Paulinum, Eusebium , Lucistrum, Dionysium:
87쪽
at illi in exilium pulsi sunt anno I9. Constantii, tempore Concilij Mediolanensis i ergo scripsit Hilarius librum illum anno Constantij 23. quo anno Constantius vivebat. Obiit enim ad initium anni tr. Sed fortas e possunt hae sententiae conciliari , si dicamus, Hilarium scripsisse librum illum ex Gallia, cum putaret, Constantium adhuc vivere, sed vere mortuus esset e constat enim ex Sulpitio, in secundo de .sacra histori a , & ex S. Hie ronymo in chronico,& ex ipso Card.Baronio,sanctuin Hilarium redijsse in Galliam, paulo antequam Constantius in cretus: Acquia res in tam remota regione gestae continuo resciri non ponsunt, facile concurrere potuit finis scriptionis Hilarij, cum finevitae Constantij. Itaque immerito Erasmu& in annotationibus marginalibus irridet Hilarium,quasi Constantio minetur audacter, sed post mortem eius.
De Gregorio Betico, ct Sebadio Gennensi . , GRegorius Beticus in Hispania,& Sebadius, siue Phegadiurisiue Phebadius Agennensis in Gallia,eodem tempore, quo sanctus Athanasius, di sanctus Hilarius aduersus Arianos librum quisque suum edidit. Meminit horum auctorum & librorum Sanctus Hieronymus in libro de Seripi. Eccles & libri ipsi nune extant in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo ε. Phegadij vero mirae laudes extant apud Sulpitium lib. a. hist. De Pariano Episcopo oblononens. 36 ΡAeianus Episcopus Barchiononensis obsit Theodosio impe . rante : & scripsit epistolas tres contra Nouatianos quarum meminit sanctus Hieronymus in libro de Scriptor. Eccleί Nune vero in Bibliotheca sanctorum Patrum, & seorsim in editione Romana anni m. I 36q.non solum extant tres illae epistolae, sed etiam parenesis eiusdem Paciani ad poenitentiam, & libellus de baptismo . Neque aliquid occurrit, unde dc eorum librorum,
', Idymns Alexandrinus coecus a prima aetate dictauit opera dis plurima, & nobilissima , teste sancto Hieronymo in lib. de
88쪽
Ab anno Dom. 3oo.adqPo. 73 opera Sancti Hieronymi, quoniam cum librum idem sanctus Hieronymus latinitate donauit: ti cxpositio in epistolas canonicas in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo 9. extat etiam liber contra Manichaeos apud Henricum Canisium tomo quinto antiquae lectionis. Claruit sub Valentiniano, & Valciate Principibus . in eo reprehenditur ab ipso etiam sancto Hieronymo, eius alioqui admiratore , quod Origenis errores secutus sit. Vid Apologiam aduersus Russinum.
Desancto Optato erutoritano. 363.
SAnctus Optatus Mileuitanus Episcopus eodem tempore stoia ruit: & egregios septem libros aduersus Donatistas edidit. Sanctus Hieronymus in lib.de Script.Eccles. sex libros ab Optato scriptos fuisse dicit: sed nunc septem numerantur, neque septimus dissentit a caeteris: Facile fuit in librum S. Hieronymi irrepsisse. rorem ini numeriS
TΙtus Bostrorum Episcopus vixit Imperatore Iuliano, sed obijt sub Valente, ut sanctus Hieronymus testatur in libro de Script. Eccles. Scripsit egregios libros contra Manichaeos equibus tres cum argumento quarti, editi sunt Ingolstadij anno viso . ab Henrico Caniso tomo quinto antiquae lectionis. E tant etiam eiusdem Titi commentaria in Matthaeum,& Lucam, impressa cum alijs quibusdam Ingolstadii apud Sartorium. Obseruandum est autem Commentaria in Matthaeum , &Lucam non posse esse huius Titi; quoniam auctor horum commentariorum passim citat Chrysostomum,Cyrillum Alexandrinum, & Pelusiotam, qui pueri erant cum Titus moreretur .
SAnctus Cyrillus Hierosolymae Episcopus sub Constantio Epia
scopus iactus,ac saepe de sede eiectus, & sedi restitutus,tandem Theodosio Imperante obiit. Scripsit in adolescentia Catecheses , quae nunc Latine, & Graece extant. Fertur etiam eius epistola ad Constantium de apparitione Crucis e cuius epistolae
sanctus Hieronymus in libro de Script. Ecclesiast. non meminit; sed nihil est cur improbetur. De
89쪽
7 De Scriptoribus Ecclesiasteis
Apollinarius Laodicenus Episcopus vixit a tempore Constantii imp. usque ad Theodosium seniorem , vir fuit magis peritus Poeticae, & Rethoricae, quem Theologiae: ideo in errores grauissimos incidit, atque in eum potissimum,quod in Christo non esset anima rationalis . Scripsit innumerabilia , teste sancto Hieronymo in libro de Script. Eccles. & sancto Basilio epist. a. ubi dicit, Apollinarem suisse nimis promptum ad scribendum,&mundum totum libris suis repleuisse , sed libris parum considerate scriptis. Nunc solum extant Isalmi Dauidis ab ipso carmine heroico descripti, & Pari lijs impressi ann. 138o. De Sancto Ephrem Syro. 3 6DSAnctus Ephrem Diaconus Edessenus obiit sub Valente Prii cipe, scripsitq. plurima opera, quae teste sancto Hieronymo in libro de Script. Eccles in Ecclesijs post lectionein scripturarum publice legi solebant. Editae sunt Coloniae anno II 7. Multa opera S. Ephrem , magis pia, quam docta . Sed multo plura Romae a Gerardo Vossio partim anno II 89. partim anno I 393. Sed non vacavit mihi legere , nisi sermones aliquos docompunctione,& poenitentia, & de S.Cruce,& passione Domini,& de S. Deipara, ct alia quaedam ; ideo iudicare nequeo an sint omnia verE S.Ephrem opera,an siis posititia aliqua sint admixta.
D. Sancto Tasilio. 3 π.SAnctus Bassius magnus Archiepiscopus Caesariensis in Ca
padocia, Valente imperante floruit, & sub Gratiano obijt, ut sanctus Hieronymus testatur in lib. de Script. Eccles. Opera eius praeclarissima sunt, & quatuor totas continentur in editione Basileensi anni I 3 o. Tomi primi haec sunt . - In opificium sex dierum homiliae
Variorum argumentorum homiliae Tomi Secundi.
De Virginitate lib. De Paradiso,
90쪽
Ab anno aeom. 3oo. adqOo. Contra Eunomium libri iura Sabellianos, & Atianos lib. De Spiritu sancto, De libero arbitrio. De Baptismate . . Tomi Tertii. Sermones ascetici. De Iudicio Dei, De Consessione fidei. Moralium Summae. 3
Quaestiones fuse explicatae . s aestiones compendio explicatae . 3II Constitutiones Monasticae. Quarti Tomi.
Epistolae Basilii, & Gregorij Theologi, i 8o Epistola ad Chilonem de vita solitaria. Aliae eiusdem epistolae . oratio aduersus eos, qui calumniantur , quod tres Deos dicimus . Obseruatis in opera S. SasHij.
IN primo tomo ponuntur homiliae undecim de opificio sex
dierum: sed nouem tantum censentur a nonnullis esse Basilii , quia sanctus Hieronymus nouem tantum meminit. Duae postremae tribuuntur Cregorio Nysseno, qui opus Basili; impersectum perficere studuit. Sed falli videntur, qui decimam, & vr decimam homiliam Gregorio tribuunt, & Basilii esse negant rnam ipse Gregorius in libro suo de opere sex dierum extremo dicit quidem in sipplementum operis Basili; composuisse se librum de opificio hominis, sed non duas homiliasi & liber illo extat inter opera Gregorij Nyseni, sed diuersus omnino ab illis duabus homilijs Baslii. Scribit sanctus Hieronymus in libro de Script. Eccles. homilias Basilii de opere sex dierum esse nouem: sed hoc dicit quia Basi his nouem tantum initio scripsit; sed p ste ddidit alias duas , quarum initium est , Veteris debiti δε-llationena, M. Vide infra ia obstruatione in opera Gregorii Nysient. In secundo tomo ponitur liber unus de Paradiso : sed in editione Antuerpiens anni Is 68.. ponuntur homiliae quatuor. Item in secundo tomo ponuntur libri tres contra Eummiumr- sed