Octaviani Gentilii ... De patriciorum origine, varietate, præstantia, et juribus libri quatuor ...

발행: 1736년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

364 DE PATRICII s

Circulus ipse ab Regio , & Imperatorio diademate pro sus diversus tempora , & frontem solummodo cingebat eundique patebat apertus, & supra ipsum circulum nihil

in vertice circumpositum erat: ut videre licet in memorata tabula Gnorismatis Pauli Petavit, & denarro relato a V ignotio. Nihil itaque ambigendum, quin inter Pa tricium circulum , Regiam , & Imperatoriam coronam discrimen intercesserit: quemadmodum certum est, diversam fuisse coronam Regiam , & Imperatoriam . Η rum siquidem diadema erat clausium 2 illorum apertum , quod auctor libri Caeremonialis Romani, qui Pio II. Pontifici Max. suit a secretis lib. I. fees. I. cap. ultim docet his verbis: Differt forma coronae Imperialis ab aliis, nam ea sub se tiaram guamdam habet in modum fere Episcopalis Mitrae ; humiliorem tamen magir apertam , diminus aeutam . Utque ejus opertura a fonte , non ab a re ; ct semicirculum habet per ipsam aperturam aureum, in cujus summitate crux Parvula eminet: eam tiaram aliae

coronae non habent.

IX. At praeter circulum aureum, alias quoque nobi lissimas vestes, Reges , & Imperatores induebant; alia que praestantissima Patriciatus sumebant insignia. Nimirum talarem amictum , chlamydem , longamque tunicam , & calceos auratos more Romanorum, ut videre

licet apud laudatum M abillonium in supplemento rei diplomat. cap. 9. ubi effigies Caroli M. aere incisia producitur ex antiquo Codice , ex quo ipsam Paulus Petavius, & Chimetius in Anasiasii Chuderin eap. 9. exhibuerunt. Quam nos quoque aere incisam ex memoratis Scriptoribus hic repraesentamus. Ibi media figura Carolum Magnum in Patricii habitu , excepto , quod annulus in dextro ejus indice minime apparet: duae alite sgurae Primicerium , & secundi certum , uti Petavius ipse explicavit , reserunt. En porro ipsum ectypon sequenti pagina exscriptum . La

392쪽

Εa indumenta Carolus veIuti peregrIna Induere respuit psolumque Romae semel Adriano Pontifice Max. petente s& iterum Leone III. postulante indutus suit , teste in ejus vita Eginardo : Peregrina, inquit, indumenta respuisse, excepto, quod semes Adriano Ponti e petente, O iterum Leone successore Has sumticanIe , longa νumca sct chlamyde amictus , ct ealceis Romanorum moreforma tu induebatur et Uexillum item , & ensem Romani PDtriciatus insignia fuisse compluries a nobis Iaudatus censet Uignotius; cujus verba, quod rem clariorem efficiant libet describere et me vero, ubi jam riserant a Leone III. φησrmaca Patriciatus dignitas exprimitur, ut vexi

393쪽

366 DE PATRICII s

Eeelsae defensione nudatum elevat, fatis ofendunt. Em sem vero non minus, quam vexillum insigne fuisse , his ita ex Chronicis Hugonis Flaviacen. demonsratur in quo legitur : Non debere Regem , Imperatoris Ilium, qui e causa gladium portaret, qui Romanae Reipubiacae Patri- eius , Tutor, ct Defensor esse deberet, tantam pati E cIesiae Dei conculcationem. X. Iisdem quoque indumentis Carolus Magnus pictus visitur in Camera Lateranensi Triclinii cujus picturae tabulam aere incisam nos quoque se a retulimus cap. a. q. 6. Ut enim ibidem adnotasse meminimus , in ea Apostolorum Princeps solio insidens , dextra stolam Leoni , Carolo vexillum sinistra porrigit, ut defensor Eccletiae factus , & Patricius suae posteritat i indicaretur . Quare

Petrus de Marca De Concordia lib. I. cap. I a. num. q. Leo III., inquit, Pontifex , quo beneficii recent a Carolo accepti , monumentum aliquod ρonrret tu Camer. sPalatii Lateranensis Petrum Apsolum depingi curavit, Carolo Patriciatus insignia ct Leoni saluum Pontiferum tradentem : Sed idem bcriptor animac vertens hujusmodi

tabula Carolum Magnum nondum Imperatorem a Leone III. renunciatum , Patriciatum Romanorum ab ipsio confirmatum designari, sibi parum conlans , ultro progrediens limites de sensionis, & patrocinii per Patriciatum suscepti perperam asserit ea pictura fignificari: Patriciatum mutuo Leonis , &Caroli consensu versum fuisse in Imperium, & Dominium Urbis. At id putum ipsius commentum est : quod infra suo loco reiicere conabimur. Historiam huiusmodi per picturam ipsam expressam ad aliud

figmenti genus detorquet Goldastus:quem eodem loco recitat Petrus de Marca. Censet liquidem eo monimento sui commentitii Senatusconssilii historiam designari , quod supra reiecimus, & ulterius infra validioribus rationum momentis refellemus , nempe jus electionis romani Pon

tificis

394쪽

tiseis & vexillum Patri elatus ab eo delatum Carolo . Miror autem Nicolaum Alemannum in citata dissertat. de Lateran. parietivis cap. M., ubi Goldasti, aliorumque figmenta ex hujusinodi tabulis perperam intellectis in vulgus sparsa egregie consutavit, existimasse ejus Triclinii picturas nonnisi postquam Carolus M. Imperator inauguratus suit, absolutas esse. Ut enim recte ac scite animadvertit Uignotius : Titulus Regis, qui non semel eidem Carolo ibi tribuitur, quemque A mannus non satis commode ad rem sciam trahere nititur, omnino adversaturis

De Purietatus Romanorum Munere , O O D. CAPUT UI.

I. Patriciatus Romanorum munus, ct Is . II. Graeco rum Patrietatvj a Nicolao C ano , ct Dracone comparotus , o Guthero supra ipsum elatus . III. Horum opinio rejem : Galliarum Reges petunt a Pontiscibus x. instita adoptari. IV. Adoptio in suum anι eui ma'. Cur Carolus Meam a Leone III.petieritὶ U. Romanorum patriaiatus munus habebat praesidiariae tutelae edi defensionis Ecclesiae Romanae : Carolus M. uti Patricius dummo Pontili subjectus . VI. Petruι de Marca asserens duos Insolidum Romae fuisse Patricios , nimirum Romanum Pontiscem, O Caruum M. refutatur. VII. Episola 8 3. Codicis Carolini ex plicatur . VIII. Ratione adsoeationis, ct defensionis nihil Imperathres ab Ecclesia Romana conseque bantur. Federietis II. quid uti Advocatur ab ipsa deposceret. IX. Francisci Iunii, ct Merusii asserentium Romanorum Patricios eosdem, ac Reger fio

395쪽

riae Majestati Patriciatum acqualem , errores castati . X. Pagii asserentis Patriciatum eumdem , ae Consulatum fuisse , opinio confutata. XI. Carolus M. pos a bsequutum imperiuin more Orientalium Imperatorum , Consulatum iniit. I. Usicepti instituti ratio postulat, ut explicata jam δε peculiari capite conditione Patriciatus Romano rum , quam supra in Ecclesiae , Populique Romani advocatione, patrocinio, & defensione positam sui si . comprobavimus , ad ea nunc illustranda progrediamur , quae ejusdem munera, & iura demonstrant. Videndum itaque hoc loco erit, quid illi negotii dandum : & cui muneri constat ipsium suisse praepositum . Protectoris sane munus, ac finis est , salus , & commuris Reipublicae tranquillitas. Quin vero quum patrocin una, & advocatio ad humanam potissimum societatem tuendam jure Proprio, ac longe praxi puta spectet, necesse est , ut quae tendunt ad communem utilitatem principaliori exequantur intuitu : Protectitii juris , inquit Martinus Magerus

de addoc. armata cap. IO. num. q. itidem duo in consideratione veniunt aes, principalis es stur, di communis Re publicae tranquillitas, quia consituto ster advocat iam protectio, quae ratione nititur , ad foetuatis humanae conservationem , eommunem utilitatem tendit: Ex hoc

praeterea intelligi facile potest quid a Galliarum Regibus, & Imperatoribus in patrocinium Ecclesiae , &Populi Romani fuerit impensium . suscepti , ac gesti

ab ipsis Patriciatus eaussa. Quamobrem Patriciorum munus & officium Nicolaus Alem innus diffsertatione de Lateranen. parietinis ea . II. Eadem prorsius sententia , nec di sipari verborum pondere aperit, scribens e mes neu Carου Patriciatus erat munus eertum , proprium sae universum Ecclesin Romanae praeso es , eidemque do mi, forfiquo ρώς m, tranquilluatemque publIcam tur batam

396쪽

karam tIndicare, vindicatamque tueri: Quum autem ratione Patriciatus publicam utilitatem , & commune bonum Patricius curare deberet, mirum videri nequit, si certo, ut ita dicam , modo illis est et aliqua civilis administratio , qua tuebantur Ecclesiam , Populumque Romanum: quam Clarisis. Uignotius in tract. de antiguur Romanor. Pontilis. denariis in Leone III. his ver- his designat, & exponit : Carolus aureo eirculo gemmis

distincto ornatus dextra manu ensem , Ani a Urbis Romae vexillum gerit, quae sunς Patricimus insignia , utpote qui tutelam , ct civilem quamdam ipsius Urbis, ejusique Dueatus adminisirationem , qua Summi Pontifera Romanorum Patricios gladii , ct vexilli traditione investr soliti erant, praeferebant. Huc propterea spectat, quod Hugo Flaviniacensis in Chronico pag. 223. dixit: Nimirum , non debere Regem Imperatoris suum qui non sine causssa gladium portaret, qui Romanae Re publieae Patricius Tutor, Defensor eis deberet, Lantam pati Ecclesiae Dei conculcationem. II. Semel itaque hujusimodi perperam intellecto munere, sacile Patriciatus historia putidissimis labefactatur erroribus. Et quidem levia non sunt, quae nonnulli de hac civili administratione fabulantur ; nec desuere, qui

ultra commento progressi , Romano Patriciatui summum Imperium , supremam jurisdictionem in Urbemia, Populumque Romanum , quin imo omne jus circa sacra& elee ionem Summi Pontificis tribuerint ; sed non pos sum hic primum non animadvertere eorumdem Scripto rum inconstantiam, qui tantam, adeoque sublimem explicaturi Patriciatus potestatem , vel cum antiquo illo Gramcorum conserunt; aut illo longe majorem fingunt: ejus

que potestatis, & jurisdictionis amplitudinem in Urbem, Pontificii Imperii provincias , ipsemque Summi Pontiscis majestatem , atque per nam extollunt. Nec ullus est, praestantiae , aut dignitatis titulus, sive jus emi-

397쪽

3 o DE PATRICII s

nens , quod proinde huic Patriciatui non adseribant

Haec, quoniam absiurdae opinationis praecipui sunt cardines , ac iundamenta , ut siua veritas gravissiniae constet historiae, per sipicuis argumentis consulare conabimur,

ut elarius inde pateat quid revera juris , eidemque quid falli tributum. Asserunt itaque Romanum , Graecorum Patriciatui in omnibus suisse quam simillimum , & ad

ejus exemplum tum Patricii nomen, tum potestatem

maximam habuisse. Ex quo duo ipsi colligunt, nimirum, sicuti antiqui Patricii Patres dicebantur Imperatoris , ita & Patricius Romanorum Pater fuerit Romani Pontificis, praefueritque temporalibus: quorum proinde euram Pontifices Maximi omnino abjecerant. Ita censuit Radulphus de Columna in libro de translat. Imper. affirmavitque iubinde Nicolaus Cusianus de Concordia cathol. lib. 3. cap. 3. ubi haec habet: Et habebat Patri- eius, quia pater patriae curam judieii temporalis , ct pr fuit in temporalibus , Papa se de sis minime intromitiente . Imo Potricius fecundum glossam antiquam in cat . Adrianus 63. disin. Pater Papar in temporalibus, sicut P

pa in spiritualibus ejus pater: Patrieti dicti , quia i ι, ut patres siliis Reipublicae providebant: Utriuique sententiae adhaesit Draco de origi n. & jur. Patris. Iib. altero cap. 6. num. 9. ubi scribit: At vero Deet, ut modo diHuma Caroli temporibus titulus , ct dignitas haec in immen sum ereperit , tamen ad imitationem nostri Patriciatus , de quo hoc libro secundo egimus, in ceteris erat compar tus . Alterum, quod non minus absiurde Scriptores colligunt , illud est , quod , sicuti Graecorum Patricii , &Exarchae, qui Praesidum , vel Praesectorum nomine Urbibus , vel Provinciis praeponebantur , ita & Romanorum Patricii habuerint regimen Urbis ; sium mamque ac supremam jurisdict onem in circumpositas etiam regiones eosdem exercuisse , quod putarunt Fresinius in Gloffari , Mabilloni r de re diplomat. lib. a. cap. S. num. 8.

398쪽

de Euerardus otio dissert. I. juris publ. privat. cap. I. g. 8. Majorem denique , ac sublimiorem Romanorum . Patriciis potestatem tribuens Gutherus de Offciis Domus Augustae lib. a. cap. 9. ait ipssis antiquis Patriciis praecelluisse, & praestantiori jure suisse potitos . Pristi si quidem Patriti i, ut ipse quidem censet, ab Imperatorumpendebant nutu, & arbitrio: non tamen Romanorum P tritii, cum quo noluissem ita quoque existimasse Virum Clariss . Caietanum Cenni in praefat. ad Chronologiam faream Ponti . tom. q. Anasasi Bibliothecarii n. 63. III. Uerum enim vero; quoniam, quae Summis Uiris Principibus conceduntur , adulantium magis , dc pseudo-politicorum ornata fabulis , quam incorruptis rerum monumentis extolli plerumque solent; non dubito , quin ad id genus Scriptores , qui de summa Romani Patriciatus potestate tanγ magnifice ex ingenio , & arbitrio sunt loquuti, sint reserendi: Quibus deinde facile alii subsicripsere , qui insensi juribus Apostolicae Sedis nihil potius studere visi sunt, quam illa minuere , s mulque exterorum Principum jurisdictionem augere . Ut eam igitur potestatem , quam ab Patriciatus etymologia

in casso labore conantur eruere , adversam , ac repugnan

rem ejusdem Patriciatus interpretationi ostendamus , animadvertere lubet, hujusmodi Patris denominationem adeo alienam suisse ab Caroli M. pietate, & religione, ut eodem tempore, iisdemque precibus, quibus per An-gilbortum a Leone Pontifice Maximo postulavit hujus Patriciatus confirmationem, flagitaverit etiam ab ipso in filium adoptari: adeoque obsequentissimi filii pietatem , non patris auctoritatem Romano Pontisci proses, sus est, ut constat ex Uus epistola 84. apud Alcvinum, .Eς paterua , inquit, pietate nos in silium sibi adoptaret: Hinc Princeps ipse nunquam Patris, sed Defensoris , &Filii S. R. E. titulum , ac nomen usurpavit, quemadmodum videre licet in ejus epistola ad Eli prandum scri-Α a a a pia s

399쪽

3 a DE PATRICII s

p ta , in qua legitur: Carolus gratia Dei Rex Francorum, ct Longobardorum , ac Patricius Romanorum Filius, Defensor S. Dei Ecclesiae: Si ergo Carolus uno , eodem que tempore petit Patriciatus confirmationem, & ii filium adoptionem , dici prosectio nequit Patriciatum tibi tribuisse paternam supra Pontificem auctoritatem, quum invicem pugnet eadem de causina filium esse , ac Patrem .

Inquirens autem pro re nata Nicolaus Alemannus citataediisertationis de Lateran. parietinis cap. II. cur in filium adoptari a Leone III. Carolus M. postulaverit, nimirum a Sacerdote , & summo Sacrorum Antistite , cui ex praescripto Canonum esse nequeunt natura liberi t id ad aliud non refert, quam Patriciatum: cujus confirmationem eodem tempore postulabat: Liceat hie , inquit, penitius Caroli Patriciuum inspicere, ct ejus conditionem in lucem proferre . IV. At non modo a conditione Romani Patriciatus aliena est etymologia. ab eo deducta , quod scilicet Patricius Romanorum Pater dii tus suerit Summi Pontificis , sed perspicuum etiam fit ex ipse petitae adoptionis caussa, ob quam mos erat antiquitus adoptandi ab praestantissimis iuprema majestate viris filios. Et quidem ea in filios adoptio fiebat tum a privatis hominibus, tum a Regibus, Provinciarumque Dominis, quando illi auxiliares viros bellica virtute praeditos, & praeclarorum gloria facinorum insignes , filios pronunciabant, ut pri vatam familiam, vel publicam Regnorum , ac Provincia-Tum rem tuerentur, atque defenderento Hujus Ritus

exempla praeter alios nobis exhibet Cassiodorus lib. 4. Nar. epis. a. lib. 8. epis. i. ct 9. Morem ipsum sequutus Stephanus Papa III. quum adversus Longobardorum tyrannidem a Pipino Francorum Rege auxilium postula Tet, non ilum Patricium renunciavit, sed etiam filium seum adoptivum compluries appellavit in litteris, quas recitat Baronius ad annum DCCLV. quo illum nomino

400쪽

Insignivit & Paulus I. Pontifex Max. esis. Io. in postrema editione Conciliorum aa. in Codice Carolino ad Gentem Francorum missa : Itaque cum adoptari filius addit recitato loco Alein annus) a Leone Carolus petit ,

rem petit minime novam , vel ejus aetatis morem , vel Pi- pini Parentis exemplum animadvertimus : Pro secto si Patricius Carolus renunciatus suit a Summo Pontifice ob auxilium, eidem petitum, & ab eodem praestandum adve sus Longobardorum arma ; Atque ut petitam opem jure praestare posset Romanae Ecclesiae , in Patriciatus confirmatione , postulat & adoptionem in filium, dici jure nequit , Principem ipsum velut Ecclesiae defensorem sui ste Pontificis Maximi Patrem, ac filium, opemque ipsam , & auxilium revera impendisse jure omnino diverso, veluti Patrem nimirum , a filium .

U. Nulla certe cum Caesarianis Patriciis antiqui aut similitudo, aut par muneris ratio fuit Patriciatui Romanorum, qui dignitatem constituebat longe diversam, atque ut Alemanni verbis utar r Omnes illam Caroli dignitatem, quasi alio eaelo natam cireumspiciunt, ct alba, an atra sit, eaeicere non satis queunt r. Porro l i-tulus ipse , qui tribui antiquitus ab eisdem Imperatori-hus solebat iis, qui Ecclesiarum Defensores eligebantur atque eamdem ob caussam Galliarum Regibus , & Imperatoribus suit concessias , non aliud quidem ostendit esquam illam ipsani praesidiariam tutelam , & de sensionem per Patriciatum suseeptam, quaeque mlummodo iis tributa suit a Pontificibus Maximis . Scito propterea eodem loco Alemannus advertit: Romae , ae in Pontiscum d tione unipersa, non illa Carolo , quae Caesarianis PatrAeiis summa rerum potesar praetoriabit, sed tutelaris tam tum , ac , ut ita distam , praesidiaria. Id cerre non obscure colligitur ex praecipua Adriani P. Legationes quam mi serat ad Carolum Magnum pro obtinendo auxilio adverius Desiderium Longobardorum Regem, de qua montionem Dissilirso by COOste

SEARCH

MENU NAVIGATION