Octaviani Gentilii ... De patriciorum origine, varietate, præstantia, et juribus libri quatuor ...

발행: 1736년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

394 DE PATRICII s

gum praescripto nihil magis repugnat, quam rei donatae dominium penes donantem remanere; aut si vera suit donatio , alia certe fuit, neque inanis , tantisque difficultatibus, & abir dis obnoxia . Testatur enim Anastasius Bibliothecarius in Stephano III. his verbis num. 243. De quibus omnibus receptis Civitatibus donationem inscriptis a B. Petro , atque a S. Romana Ecclesia, vel omnibus iuperstetuum Pontificibur Apostolicae Sedit Pipinus in misit po fidendam, quae ct urique hactenus in Archivo S. Romanae Eeelesiae recondita tenetur. Atqui vera illa fuit donatio, atque hujusimodi, quae utrumcunque Principem deceret, nec alterum alteri tributum eluderet. Verisimile proinde non est Patriciatum potuisse tribuere illud ipsum imperium, ac dominium, per quod tam celebre Qedus destructum fuisset. Nec quis persi aderi facile poterit, Carolum Magnum contra Religionem initi foederis usurpare voluisse illam potestatem , quae ratione translati dominii in summum Pontificem , sibi amplius competere minime poterat; nec demum alia de is caussa ipsium Carolum monuit Adrianus, ut reos homines , ad ipsium confugientes Romam a Pontifice judicandos mitteret, quia posteaquam Apostolicae Sedi Exarchatum Ravennae Di pinus ejus genitor donaverat , &ipse confirmaverat, nullam jure Patriciatus sbi vindicare poterat a uictoritatem in Romanos, aliosque Pontis ei subjectos homines, qui ad ipsum confugissent ; ut liquet persipicue ex recitata paullo ante Adriani vis. 85. ex Codice Carolino descripta.

VIII. Atque hinc non minus clare digno sic itur eodem laborare errore, vanoque commento Cointius , ad annum DCCXCVI. 8c Petrus de Marca de Contaria lib. 3. cap. II. num. 9. asserentes : tunc postquam Carolus M. per Angilbertum petiit Patriciatus confirmationem , inter ipsum , & Leonem III. Patriciatum versium sui ise in

dominationem , & supremae jurisdictioni, quam CarO

422쪽

lus Romae exercebat , proprietatem , & dominium Urbis tanquam Patricios adjunxisse . Certe ex iis literis , quas Carolus Leoni III. per Angilbertum Legatum suum miserat, nihil aliud liquet, quam Pontificem ipsum post sitam ordinationem Legatos ad Carolum Francorum Regem , velut ad Romanorum Patricium misisse : Carolum a Leone III. per dictum Angilbertum Patriciatus confirmationem postulasse, ut Romanam Ecclesiam ab Paganorum incursiti tueretur , Christianos in Catholicae Fidei communione contineret et ac demum Romanae Ecclesiae vexillum, ab eodem Leone ad ipsum Carolum, veluti ad Ecclesiae Advocatum missum luisse. Quamobrem haec ipsa animadvertens Pagius in Critica ad Annales Baronii ad annum DCCXCVI. num. q. Carolum , ait, quae per Anglibertum Legatum suum petierat, a Pontisce obtinuisse , non vero Leonem, O Carolum Patruiatum in dominationem vertisse , ct supremae jurisdictioni , quam exercebant, propietatem , ct dominium Urbis tanquam Patricios a unxisse, ut putavit de Marca, ct cum eo Coistius: Errorem hunc praeterea reprehendens , ve xilium , quod De sensioribus mitti solebat, & Romano rum Patriciis, quum adversus Schismaticos, aut Haere ticos bellum essent ac turi , Carolo uti Patricio , & Defensori missum animadvertit, nec uspiam constat concessam illi in Urbem proprietatem , aut dominium , quod per Legatum suum nee Carolus ipse petebat. Alserti falsitas inde etiam detegitur ἱ quoniam ad probandum commentum , quod omni prorsius ratione caret , & sun indamento, asserunt tantum Carolum per Legatum suum a Leone petiisse confirmationem pactorum, quae cum Adriano decessore , postremo foedere constituerat; adeoque dominium , & Urbis proprietatem pepigille cujus genus conventi cum Adriano sancitum suisse perperam quoque asseruit Euer ardus Otto juris publici, ct primaιλ disseri. I. cap. a. q. 8. At nihil tunc de eodem dominio D d d a actum,

423쪽

396 DE PATRICII s

actum , nec quidquam hujusimodi in ultimo cum Adriano , foedere constitutum est . De re tanti momenti altum ubique scriptorum flentium ; nec illam merito testari poterant . Enim vero de Patriciatu dumtaxat Romanorum , & titulo Protectoris Ecclesiae Romanae convenerat cum Adriano Carolus . De his pactis mentionem ingerit suis literis , eademque a Leone item III. postulavit, nulla dominii , aut ditionis in Urbem mentione facta : Conferatis , ait, quidquid ad exaltationem S. Dei Gel aer ,

pel ad sabilitatem honoris v ri, Patriciatui nosrisirmitatem necessarium intelligeretis; sicut enim cum beati mo praedecessere sanctae Paternitatis vepraestactum inii ; fle eum Beatitudine vepra ejusdem fidei, ct charitalis inviolabile foedus flatuere desidero, quatenus Mostolicae sanctitatis vesirae divina donante gratia , Sanctorum aDocata precibus , me ubique Apsolica benedictio consequatur, ut Sanctissima Eeelesiae Sedes Deo donantenosra semper devotione defendatur . His literis tantum abest , ut de dominio , & jurisidietione in Urbem Romam

Carolus cum Adriano egerit, quantum illi a vero aber rant, qui fabulam pro arbitrio sunt commenti, ac imprudentibus lectoribus velut historiam obtrudunt, & venditant. Sed nec Caroli distis tum in recitata, tum in aliis ejusdem Epistolis , & inscriptionibus probe convenire posset Urbis imperium . Nullibi enim , ex tot, ac sere innumeris chartis , ac diplomatibus unqua in

Carolus Urbis , & Ducatus Romani , vel Pontificiae ditionis Civitatum Principis, Praesecti, aut Domini titulum sibi praefixit , veluti illo De sensioris , & filii devoti S. Dei Ecclesiae , uti supra indicavimus , se penumero usus suit. Certe si hujusmodi Defensoris titulo

absque nomenclatione Patricii, quandoque Patriciatum suum complexus est, utique etiam praestantiorem illum

Urbis, & Pontificiae ditionis Principis, Dominique aliquando non omisisset, quo manifestius ejus Imperium, &

424쪽

auctoritas in Romanos, aliosque Pontifici subjectos Populos palam secta sui flet, si re ipsa illi uti Patricio fuisset. Qua de re scite notat Ducangius in gloss. verbo Adpoeati Ecelesiarum: Carolum se dumtaxat Sanctae Dei Ecclesiae Defensorem devotum, & Advocatum designasse . Pagius

autem num. S. recitato paullo ante loco consutatos a nobis errores refellens opportune addit: Obtinuit itaque Carolus a Pontifice , quod petebat, consirmationem nempe sui Patriciatus, ct tituli Proteaioris Ecclesiae Romanae; non vero dominium Urbis , quod non petebar, o de quo , in ultimis eum Adriano sancitis, actum non fuerat, ut Marea , ct Coint euati fatentur; qui ideo alias vocis To Hexillum significationes ad id, quod hoc anno pera-Hum , trauferre non debuere , cum ex compati non stoffent eum bis Caroli in sua ad Leonem e sola , verbis: vel sabiistatem honoris vesri , vel Patriciatus nostri Armi

tatem.

IX. Profecto, ut Advocatus, & protector Ecclesiae habitus est a Leone III. Carolus, non vero uti Urbis Dominus . Ipse namque acerrimus supremi Ecclesiae domi nil vindex Carolum compluries monuit, ac postulavit, ut Romanos, aliosique ditioni suae subjectos homines, qui res novas moliebantur , compesceret , cogeretque adprie standam Sedi Apostolicae debitam subjectionem , atque obedientiam . Post Campuli, & Paschalis conspirationem adversius memoratum conflatam Pontificem ,

nunquam in Urbe fuit tranquillitas . Soluti a Longobardorum metu Romani Pontificium Imperium abjicere nitebantur, ut odia, ac inimicitias inter se liberius exercere possent. Ravennae quoque non pauca ad Apostolicum Fistum pertinentia a Civibus occupata suerunt. In hoc rerum statu Leo III. saepenumero Legatos a Carolo postulavit, qui & Romanos compescerent, & ablata

Romanae Ecclesiae bona restitui curarent. Ad hoe inquit epist. ia. omnipotent, ct invisibilis Deus noser vestrum a Deo

425쪽

398 DE PATRICIIS

a Deo protectam imperialem potentiam senctae frae Eeelesiae fecit esse custodem , ut ubique gubernatione laudabili

ad augmentum gloriae vesime vigilantior exseret , di uos conssio exterius regitis perire interius non permiti tis : Ex iis porro verbis liquido patet Carolum Ecclesiae eustodem , hoc est Defensorem , & Advocatum, non autem supremum Urbis , & Pontificiae ditionis Dominum a Leone III. habitum ; eo vel maxime, quod ipsam consilio non supremi dominii potestate Ecclesiae Romanae subditos regere pronunciat. Paullo post Carolum ipsum Magnum a B. Petro in suis utilitatibus de sensi, rem constitutum fuisse affirmat, adeoque angustias , quas patie batur , assidue ipsi nunciare commemorat, ut quae Pipinus ; & ipse Apostolorum Principi obtulerant inconcussa permanerent, & integra. Postea de Augustalibus missis ita conqueritur . Misit igitur pia frenuas sesra missos

θοι, ut justitiam nobis facere debuissent, sed magis damnum , quam profectum nobia fecerunt: quia omnia , qui

quid ster vesrum pium , ae legale judicium , de care avidelicet stalatii Ravennatis, recollectamur ; unde di j Asir , ut nullus quilibet homo in poserum conquessare ,

aut in judicio stromovere praesumeret, tam de Pu ari. a squam etiam de mansis, quos per vesrum dispossium Herm nua Melis user nobis reconsignavit, omnia cum ea I , vineis , σως laboribus , atque peculiis ab lerunt, ct nihil exinde nobis remansit. Luamobrem quae sumus vepram Imperialem elementiam , ut fle de vepra a Deo accepta δε- natione , quam praedicto Dei Apsolo obtulisis , peragere jubeatis, quatenus in nulla minuatur parie; sed maxime per vesrum Iaboriosum certamen , frma, atque flabilis , O inconcusso perennis temporibus ster ere valeat: Age batur itaque de fiscalibus bonis , quae, ut Romanae restituerentur Ecclesiae non tanquam Ecclesiasticae ditionis Dominus, sed uti Advocatus, & donationis suae exequutor Carolus M. curare debebat. Non dispares de mi G

426쪽

sis querelas , modeste tamen , idem Pontifex epis. 7. Carolo aperuit, quod certe frustra secisset, si Carolus ipse in Urbem Romam, atque in alias a se donatas Urbes, supremum dominium cum ipso Summo Pontifice in confirmatione sui Patriciatus ex pacto , vel foedere retinuisset. X. Porro legatos hosce de sensionis caussa , & nomine, non autem dominii jure a Carolo fuisse missos , non solum ex iis, quae hactenus diximus liquido constat, verum etiam ex epistola tertia ejusdem Pontificis , in qua eumdem Carolum Pontificias querelas aegre tuli ste his verbis memorat: Continebatur enim in ipso praefato sexto capitulo quod missos invenire non valetis, qui nobis placeant , de qua re valde trisatur vestra serenitar ; nullus de ipsis , qui jam ad nos fuit directus persam voluntatem ampuus missus erit, excepto , quod obedientiam:

vesram , voluntarie un quirique adimplere eupit : Onon solum mi in uestri timent vepram portare legationem , ad nosramm uitatem , verum etiam alii , jam non sunt ausi quaerere a vobis auxilium, quia nullus es , qui ve-sram quae it elementiam, ut dicunt, qui Asmodam ad plenampotuisset pervenire gratiam nostram , ct quia plures directos habuisis missos Meles, ex quibus jam alii mortui sunt , ct i blasphemati fuerum, o de ipsit ,

qui vivunt, nullas jam sine bla hemia esse videtur : Nemo profecto summi Imperii, ac dominii potestate praeditus de inveniendis missis beneficiario gratis solicitus suisset: missi quoque Caroli ad Leonem aecedere non trepidassent: quin imo parvi fecissent Leonis querelas , s supremi Domini mandata curassent, Ac non ad inserviendum Pontifici suissent destinati . Fuere nihilominus, qui Regios Legatos male a Pontifice habitos calumniarentur , tantum abest , ut sium mam illi potestatem in .

Urbe exercerent. Fallaces eorumdem sermones gravi r

sponsione Leo refellit, additque in eadem ad Carolum

data

427쪽

data epistola : Sed tamen si nor bene fuscepimus , σε bene

honoravimus pro Pesro amore, Deus nobis retribuat bona , ct vos facisfaciat, ut in eausis B. Petri Mosoli amplius , ct amphur decertetis ; OF non vobis nunciaverint quomodo eos honorisce suscepimus, quid alitid dicamus Z ut Deus illis indulgeat. Porro in obsequium Apostolicae Se dis & ad ejus curanda emolumenta Caroli Missi postulante Pontifice Romam veniebant: quod iterum Pontifex idem affirmat prope finem epistolae scribens: Si placet pietati vesrae , Missum vesrum dirigite absque illis , qui omnia liquidius inquirat, di se e Imperiais potenLic Meliter nuntiet, quid, aut quomodo istis in partibus egerint, qualem profectum exinde Sancta Dei Ecclesi , .

Mater Osra habeat . Herumtamen omnia in vesroeommittimus arbitrio . Sane arbitrium judicandi de ac-eusatoribus Missorum supremus Dominus aliis , praesertim vero beneficiario, non delegasset ; nec qui a Q- premo Domino leges accipit, novos Missos ad jus in subjectis sibi Urbibus dicendum , etiam , atque etiam pOstulasset. XI. Mansit itaque semper integra Pontificis Max. ditio in Urbem , & Provincias oblatas Apostolicae Sedi,& Apostolorum Principi : nec unquam Regnante Carolo Magno aliqua de re ipsia inter Leonem , & Romanorum Patricios orta fuit dissentio, aut controversia. Norat Princeps optimus, quae sua erant; norat etiam, quae erant Pontificis , & Romanae Ecclesiae, eaque constanti studio intacta servavit, praestititque integra. Et qui dem , quam pie, sancteque a Carolo Magno, uti Romanorum Patricio, Desensiore, de Advocato cultam fuisse Romanam Ecclesiam omni imperii, & jurisdictionis iure remoto Eginardus coaevus auetor testatur his verbis : Nee ille toto Regni sui tempore quidquam duxit antiquius , quam , ut Urbs Romana opera suoque Is-bore veteri polleres auctoritate , ct Ecelesia S. Petri non

solum

428쪽

flum per illum tuta , ac defensa , sed etiam suis opibus

prae omnibus Ecclesiis esset ornata , atque duata : Reeensito Eginardi testimonio satis perspicue, ni fallor, probari potest , Carolum Magnum , quum Patricius Romanorum evasit pro defendenda Romana Ecclelia, Apostolicam Sedem , ac Pontificem Max. supremo illo dominio , quod partim populorum consensu, partim libera Pipini Patris , & sua etiam pia largitate possederant, nequaquam spoliasse; nec in foederibus cum Adriano I. &Leone III. ratione Patriciatus Romanorum sancitis donatarum Urbium Imperium ad Principes ipsos revertisse rut commini sicuntur Petrus de Marca , atque Cointius, tot validis momentis a nobis rejeeti. Quis enim credat Principem pietate, ac religione praestantissimum , vo luisse Ecclesiam Romanam de acquisito jam pridem tot Urbium , ac Provinciarum principatu, ac summi Imperii gradu ab dignitate dejicere t Atqui Carolum ab hac voluntate abhorruisse, non modo singula quaeque eius gesta, sed & regnorum suorum divisionis publicum monumen tum a Petro Pithaeo jamdudum editum apud Duchesinium hisor.Franc. to. a pag. 88. aperte demonstrant, in quo filiis potissimum imperavit, Ecclesiae defensionem , quae pe culiari ratione ad eum spectare debebat, qui successurus esset in imperium . Religiosissimi Imperatoris de Apostolica Sede immortaliter meriti, haec verba siunt: Super omnia autem Dbemus , ut 'si tres fratres curam , ct d

fensionem Ecclesiae S. Petri simul fuscipiant, sicut quondam ab avo nostro Carolo , ct beatae memoriae genitore sPipitio Rege , ct a nobis postea fuscepta es, ut eam cum Dei adjutorio ab hostibus defendere nitantur, ct jus tiam suam , quantum ad ipsos pertinet, ct ratio popula-

perit, habere saeians: Regna postmodum idem Princeps inter filios dividens Carolo natu maiori Alemanniam cum Saxonia, Franciam , atque Burgundiam usque ad alpes &vallem Augustunam; Ludovico Aquitaniam , aliasque E e e Gal-

429쪽

4oa DE PATRICII s

Galliae Provincias ad alpes, vallemque Segusianam; Pipiano Bavariam, ac Italiam, quae & Longobardia dicitur , addixit. De Urbe autem, Ducatu Romano, aliisque Pontificiat ditionis Provinciis , ne verbum quidem secisse liquet : quod nimirum summum in easdem Provincias Imperium, atque Dominium nequaquam ad se pertineret , nec sibi arrogabat: illisque Romanus dumtaxat Pontifex plenissimo jure dominabatur . De Nummis Pontificiis Caroli Magni , aliorumque imperatorum Nomiue inseriptis , Sacramento a Romanis eisdem exhibito.

CAPUT VIII

SYNOPSIS.

I. Carolus Magnus tempore Leonis III. Pontsciis nam misinscriptur. II. Uti Patricio , O Romanae Ecclesiae Adsoeato hie honor illi concessus . III. Leblancus , Pagius eos nummos Imperatorios esse censentes, refutati . IV. Franeisi Pagii affirmantis Paschalem I. Lothario eoncessisse Urbis dominium, reservato si jure cudendi monetas, opinio rejena. U. Lotharii Romam adventus , ejussique eum Summo Pontifice ibidema I. . UI. Romani Carolo Magno jurejurando adfricti uti Patricio, ct Advocato; Draconis, aliorumque hae in re errores casigati . VII. Idem Sacramentum Melitatis fuit, non subjectionis : ejus formula. I. UXimiam Caroli Magni pietatem in tuenda Eccle-

'. si a Romana patefactam, aequum erat, ut ma gnis honoribus Pontifex Max. gratus prosequeretur: adeoque primum ab Adriano Summo Pontifice non solum traditione vexilli , quod praecipuum honoris erat argu mentum , iis enim potissimum mitti consuevit, qui Romanam Ecclesiam tueri, atque defendere debebant, hin

430쪽

nestatus est; verum etiam , ut in solemni Quadragesimae Missa praecipuae pro ipi Rege, atque Patricio preces

cum genu flexione ad Deum funderentur , dignus est habitus : In Litaniis quoque, quas Carolinas vocabant, pro eodem Omnipotentem Deum orari consuevisse supra vidimus , ubi de ipsius Patriciatu egimus . Non imparis honoris indiciis affectus suit a Leone III. Rursius enim donatus est vexillo , tanquam Romanorum Patricius , quo confirmatus indicaretur Tutor, atque De sensior Ecclesiae; iterumque solemnibus caeremoniis Imperator a

clamatus , quod ipso die Natalitio Salvatoris nostri Iese Christi peractum est . Ad honorem illi uti Romanorum Patricio , & Ecclesiae De sensiori augendum , & dignitatem idem Leo in Pontificiis quoque nummis Carolum inscribi voluit, ut longe lateque per totum terrarum orbem diffusium decus nova accessione gloriae , & amplit dinis ad posteros traduceretur. Ex Museo Francisci Blan chini Vir Cl. Vignotius in lib. , cui titulus r Anti . Rom. Ponti sit. Denar.in Leone III. postrema editione romana notis illustrato a U. Cl. Benedicto Floravante refert nummum , in quo Leo literis inter se nexis, & in crucem dis positis in margine vero U SCS PETRUS eruce itidem praenotata , inspicitur. CARLUS in altera margine praeeunte item Cruce, & in medio harum litterarum nexusIPΑ. qui Imperator explicatur. Crucem etiam referens exhibetur : ut videre licet ex ipsius nummi ectypo, quod ex laudato Uignotio hic oculis Lectorum subjicimus E e e a Leo

SEARCH

MENU NAVIGATION