Octaviani Gentilii ... De patriciorum origine, varietate, præstantia, et juribus libri quatuor ...

발행: 1736년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

14 DE PATRICIIS

Kippingus antiquit. Roman. lib. I. eap. I 2. Tandem , quos Sodales Titus Tatius Sabinorum Rex Romuli socios dedit, Sodales Titii nuncupati, qui ea de caussa instituti siunt, ut Sabinorum sacra retinerent, de quibus scribit Cornelius Tacitus lib. I. cap. I. II. His Sacerdotiis, aliisque postmodum Romae institutis, quae infra recensebimus , suum , quibusque ordinem , atque discrimen Numa Pompilius Romuli successor constituit. Is enim divini iuris, cujus auctorem vocat Li vius lib. I. humanique consultissimus, nulla licet bellica Iaude insignis, non minus tamen Civitati pace, quam RO mulus bello prosuit. Urbem squidem , cum vi, & armis conditam , populo resertam vidisset, jure , moribus , legibus, & religione de integro renovare statuit. Unde primum universam Sacerdotiorum rationem in partes octo distribuit, quorum quaedam a Romulo , ut supra enarra vi mus , quaedam ab se instituta fuerunt; nimirum in Curiones Flamines, Tribunum Celerum, Augures, Vestales Virgines , Salios Palatinos , Paeciales cum Patre patrato, ac postremo Pontifices, ut reserunt Pan vinus de Civitate Romana de ipsio Numa disserens, & Sigonius lib. I .cap. I9. Haec omnia primum habuisse Patricios , tum ex Romuli instituto, qui sacra eos peculiari munere curare jussit, tum insequuto tempore, nemo est qui dubitet. Quum vero postmodum Plebs Patricios Magistratus obtinere coe pisset, quaedam etiam sacra eidem suerunt communicata, ut una cum Patriciis illa faceret, atque curaret. De quo rum Sacerdotiorum ratione Sigonius paullo ante recitato Ioco : Illud porro, inquit, Sacerdotum omnium proprium fuit, ut nec imperiam , nec potesatem haberent, ut perpetui essent tam ex Plebejia, tam ex Patriciisfamiliis sorent , ct ut a Collegio co Iarentur. Uerum quaedam ex Sacerdotiis tam a Romulo , R Numa institutis, quam

a sequentibus deinde Regibus , invectis adeo propria Pa triciorum fuere, ut plebs ea nunquam sibi vindicare qui, verit;

82쪽

verit; de quibus recitato loco Sigonius haec habet e mne illud tantum admonuisse satis; plebem , eum omnia fere , Patriciorum jura esset eonsequuta, illud tamen impetrare

nunquam potuisse , ut aut Interregem ex se, quemadmodum antea dixi, aut Flamines Majores, Dialem , Martialem , uirinalem proderet; aut Regem Sacrificulum faceret; aut in Sodalium Titiorum collegium eooptaretur , quoI locos, ut integros, inque ad bee tempora Patricii possederunt. Idemetiana centent Egechiel Spanhemius ad Consit. Antonino Hi de flatu hominum exere. I. ct Petrus Servius in juven lib. feriis eapite altero . III. His necessario praemissis, ne inter sacra, quae uni Plebi patebant, cura supervacua vagaretur Oratio, nunc ad illa enarranda Sacerdotia, & Sacra progredimur, quae partim ad Patricios tantum , partim ad Plebem spectabant: vel quae licet fuerint Plebi communicata , principem tamen in iis locum Patricii obtinebant. Ac, ut RFlaminibus sumamus exordium I Flamen nomen erat illius, qui alicui peculiari Deo sacratus ipsi unice sacra peragebat ; a quo etiam nomen obtinebat, ut docent Pan vi nus de Civitate Romana de Flaminibus disserens, lateque Norisius in Cenotaphiis Pisanis digeri. I. east. . Flamines vero ab insularum , ac pileorum gestatione appellatos fuisse , narrat Dionysius lib. a. sed a filo potius , quo caput

cinctum habebant, ejus nominis ductam rationem cum Varrone lib. . de lingua Latina arbitratur recitato Ioc

Pan vinus. Suas ipsi habebant uxores , quae Flaminicae vOcabantur, a quibus facere divortium nunquam licebat, propriosque habebant administros ; Iidem creabantur po puli suffragiis, ae deinde certis adhibitis caeremoniis, captatisque auspiciis a Pontifice inaugurabantur. Principio tres Flamines Numa Pompilius instituit , nimirum Dia Iem, Martialem, & Quirinalem: Insequuto autem tempore numerus usque ad duodecim ex Plebe auetiis suit. Sed

hos inter illud semper distrimen intercessit, ut tres illi

83쪽

a Numa instituti Majores dicti fuerint; Reliqui vero VnoreI : proptereaquod primi Patricii , reliqui Plebeji essent , ut docet Sixtus Pompejus de verborum significatione

lib. l6. verbo Maiores. Hinc Clodium Utrum Patricium Cicero in oratione pro domo se a reprehendens , tanquam . a Plebejo homine adoptatum : Probate , inquit , genus a optioni r : jam omnium sera interierint, quorum custodes vos esse debetis, jam Patricius nemo relinqueLur . Cur enim

utriquam pellet Tribuntim Plebisse feri non licere t Angustiorem sibi esse petitionem Confulatus , in Sacerdotium cum possit venire, quia Patricio non At is locuI, non venire ut cuique aliquid acciderit ; quare commodius sit esse PD-beium , simili ratione adoptabit . Itaque popular Romanar

brevi tempore neque Regem Sacrorum , neque Flamines , neque Salior habebit , neque ex parte dimidia reliquos S

IV. Maximus, hos inter, Flamen Dialis habebatur; post hunc Martialis : deinde Quirinalis . Dialis enim Jovisacratus illius sacra curabat, eratque ejus assiduus Sacer dos , teste Livio lib. I. Ne illius sacra negligerentur, aut differri possent, manere extra Urbem illi non licebat , ut idem affirmat Livius lib. s. Quinimo ne ulla discedendi ab Urbe esset occaso , equo vehi ille non poterat. Multae erant leges eidem praescriptae , quibus facienda Jovi sis crae nunciabantur; Ad sex supra xx. recenset Pan vinus de Civitate Romana de Diali Flamine sermonem habens. Uti reliqui Flamines , ita Dialis uxorem habuit, suosque Ministros, Ministra sique ad sacra peragenda, qui omnes Flaminii nomine vocabantur; Αlio vocabulo & Camilli ab antiquis sunt appellati. Quod Flaminius Camillus puer ingenuus Patrimus, & Matrimus Diali Flamini sacrificanti ministraret , ut notat citato loco Pan vinus de quindecim Flaminibus agens. Erat, & Flaminia Sacerdotula , quae Diali Flaminicae ministrabat; Flaminius item lictor , qui Diali flamini caussa secrorum praesto erat, memoratur ab Festo.

84쪽

Festo. Praeter sacra Iovi constituta Diales Flamines auspicabantur vindemiam , vinum legebant. A Numa , usque ad Marii, & Sullae Felicis tempora perpetua continuataque serie semper exstitere Diales Flamines , quorum postremus Lucius Cornelius in seditione Civili Cinnae, &Oetavit occisus est in Magistratu . Post hunc, quum Caesar , qui postea Dictator fuit, id Sacerdotium assumsisset, non longe post a Uid ore Sulla , & Sacerdotio , R Uxoris dote mulctatus est; it aut nullus deinceps Flamen Dialis inauguratus exstiterit, usque ad finem Imperii Augusti Caesaris . Anno autem plus minus centesimo , postquam id Sacerdotium vacaverat, Flamen Dialis inauguratus est Ser. Cornelius Maluginensis ; eumque ex ordine multi subinde sequuti fuerunt Diales Flamines ad novissima Imperii tempora , quibus cum reliquis antiquae superstitionis Sacerdotiis , id quoque sublatum est , ut veterum Scriptorum testimonio refert memoratus Pan vinus de Flamine is Diali verba faciens. U. Alter a Numa Flamen institutus, Martialis dictus; ut Livius, & Dionysius tradunt: quamvis Romulo ejus originem Plutarchus attribuat, quod Romuli pateris creditus st: Martis ille sacra curabat; ipsumque Patricium , & majorem Flaminem fuisse , ideoque Martialem dictum , quia Marti immolabat, tradit Sertorius Ursatius de nomin. Roman. apud Graevium tom. 2. pag. 7 Iq. Pan-vinus de eodem differens saxum Marti inscriptum refert , in quo ejus Sacerdotio functus legitur C. Junius, cujus gens ante Caesarem Dictatorem erat plebeja . Verum , ne quid ex hac inscriptione dubium suboriatur; Flamines majores omnes suisse Patricios, animadvertit ab eodem Caesiare Iuniam gentem inter Patricios allectam , ex eaque

C. Iunium id Sacerdotium gessisse. Huic Tertius e Majoribus , idemque Patricius , Flamen Quirinalis succedit, quem a Numa in honorem Romuli Urbis parentis, &Conditoris institutum ab nomine Quirini, quod Romulo

II post

85쪽

33 DE PATRICII s

post mortem est inditum , dictum, tradunt memorati Seriptores, & Alexander ab Alexandro dier. genial. lib.6.e. ia. de quo frequens in Livio, Sexto Pompejo , & Varrone

occurrit mentio . Omnes hi Flamines praeter cetera sacer

dotalia indumenta , utebantur apice : quo iis solummodo uti fas erat, qui alios dignitate praestarent; quod insgne Servius AEneid. x. scite explicans e Dicitur apex, inquit , virga , fur insummo pileo Flaminum , lana circumducta, iisque erat eoVigata . Flaminis vero Dialis apex ceteris

Maioribus Flaminibus honorabilius erat insigne, & pileurishogalericulus dicebatur , quod fieret ex hostia alba Iovi

caesia , cui affigebatur apex virgula oleagina , ut ex Sexto Pompejo, & aliis discimus . VI. Tres itaque isti majores Flamines , tametsi non essent Pontifices, in Pontificum erant nihilominus adstripti collegium: & si quando de re aliqua apud Pontifices agebatur, sua ut ipsi quoque Iudices assidebant causis, quae ad Pontifices delata esset; quod ex Ciceronis oratione pro Domo sua , quae ad Pontifices habita est , intelligi facile potest. Ad horum namque Collegium delatum erat de Domo, a Clodio consecrata judicium . Unde idem Cicero diserte scribit: orationem Pontifices, ct vos Flamines, etiam tu Rex sacrisculus disce ab Iomine gentili tuo, quam Ile gentem isam reliquit. Fuerunt praeterea Pontifices ab eodem Numa ex Patriciis primo delecti, ut docet Dionysus lib. 2. Principio quatuor tantum erant, quibus alii quatuor e Plebe additi fuerunt anno CCCCI. IV., quo magna Patriciorum contentione se in horum collegium cooptari Plebs obtinuit, reserente Livio lib. Io. Hic numerus usque ad Sullae Felicis dictaturam mansit; qui adversiae partis sectionibus caesis , arrepta Dictatura , inter cetera , quae aut abrogavit, aut addidit, Pontificum collegium , usque ad quintum supra decimum numerum ampliavit , ut ex Livio tradit Florus in Epitome lib. 89. Ex hoc tamen incremento evenit, ut primores ille octo Pontifices s

86쪽

tisces , & qui eorum in locum subrogabantur, Majores sint deinceps appellati, reliqui vero septem , Minores , ut Pan vinus lib. I. Fasor. , & Laetus de Sacerdotiis cap. IO. produnt. Majores non dissimili a Flaminibus ratione dicebantur Patricii; Minores plebeji, ut refert Gutherus devex. Iur. Ponti . Lb. I. cap. I7. Eorum creatio spectabat

ad Populum , ad quem , & jus ipsos sussiciendi, quod a ,

Numae temporibus ad Collegium pertinebat teste Diony- fio lib. a.) transtulit Gneus Domitius Tribunus plebis anno V. C. DCL. auctore Suetonio In Nerone cap. a. quod notavit, & Gruchius lib. i. de Comitiis Romanor. cap. q. VII. Inter eos Supremae auctoritatis erat Pontifex Maximus, qui ex eorum Collegio populi suffragiis creabatur . Illi:. , inter cetera munera , quae ad Religionis interpretationem spectabant, jus erat eligendi Vel ales Virgines, in ea sique de crimine aliquo convictas animadvertendi ; quod ignem aeternum , iis custodiendum datum, an

ipsie optime illum custodirent, debebat inspicere; de quibus omnibus diligenter , ac erudite agit Pitiscus verbo Pontifex Maximus . Is veterum Scriptorum testimonio ostendit initio diuque in Pontificem Maximum Uirum Patricium fuisse delectum , donec ejus Collegii communicatis Plebi honoribus, legi plebejus quoque homo coeperit. Omniumque primum ex plebe Pontificem Maximum inauguratum fuisse Tiberium Cornuncanum sub anno ab Urbe condita D Florus in epit. Livii lib. I 8. indicat. Porro tum Pontificis Maximi , tum etiam ceterorum Pontificum peculiaria munera , quae idem Pitiscus brevi serie complectitur, ejusdem verbis hie Lectoribus exhinere lubet, ne quid praetereamus , quod siusceptum argumentum illustret ; addatque simul pretium operae : Erant Ponti essummae su- Horitatis; nam de omnibus eausus ad sacra pertinentibur judicant, tam inter Magistratus sacros , quam inter stripatos homines , novasque leges de Sacris arbitratu suo condunt , seuti desiluunturscriptis legibus , edi Magisiratur,

87쪽

penes quos cc remoniae sunt, ac seri Io , Sacerdotesque omnes examinant, Minifringue quoque Sacrorum in lamio continent, ne qu/d praeter solemnes ritus faciant, a profano etiam,'imperito vulgo consuluntur de eultu Deorum, Ge niorum, aliorumque. Luod si quem animadvertunt praescripta sua contemnere, mulctant pro delicti magniImdine . Ipsi nulliui potestati sunt obnoxii, nee tenentur ad

Feddendam rationem vel Senatui, vel Populo. Quod vero ad illorum ornamenta pertinet, ex iis praecipuum erat quoddam Sussibulum , quod quidam censent suis e capitis vela men , quod fibula nectebatur, ne sine lege deflueret, aut caderet. Id Festus ita describit: Sussibulum es sesimentum album , praetextum , quadrangulum , oblongum. De eodem agunt, & Ferrarius de re vestiar. cap. 6., Ο Gutherus de vet. jur. Ponti'. lib. I. cap. I9. Proprium quo que eorum erat indumentum pallii genus , quod Tutulum Vocabant, a tutando capite di stum. Idem , cum immolabant , ipsi indue mini, ut notat citato loco Gutherus; traditque Pignorius de Servii cap. 2O.

VIII. Prioribus Sacerdotiis , de quibus hucusque verba fecimus , Regibus exactis , alia quoque praestantia adjecta suerunt, quae non secus , ac antiquiora per Viros Patricios gerebantur . Ex additis omnium primum , insigniusque Sacerdotium , eorumdem Sacrorum , quae ab tyss Regibus factitabantur, curam habebat: Unde & tui ius modi Sacerdoti Regis nomen est inditum , regioque incedens ornatu , Rex Sacri utar, & Sacrorum est appellatus: cujus uxor Sacrorum Regina consuevit & ipsa nonnulla sacra facere . De Rege Sacrorum Livius lib. a. haec habet. Regibus exami , e 'porta tibertate, rerum deinde diptuarum habita cura ἱ θ' quia quaedam publiea saera per Reget factitata erant, necubi Regum desiderium esset, Regem Saer calum ereant. Hunc Pontifices , & Augures jussierunt eligi ex Senioribus maxime idoneum , nullius ipsum alterius rei , praeterquam eorum , quae ad divinum cultum

88쪽

pertinebant, curam habiturum, ab omni alio ministerio ei vili , bellicoque liberum , & lutum , ut tradit Dionysius initio lib. I. 8c Gruchius de Comit. Roman. lib. I. c. .,

ubi suffragiis populi curiatis Comitiis creari consuevisse docet. Hoc porro Sacerdotium maius, illustri usique ceteris aliis , etiam Flaminibus majoribus suisse censet idem Scriptor . In iis enim , quae ad Sacra attinet, Regis nomen , Sc auctoritatem habebat, cum ejus loco re ipsa suerit suffectum . Fuit nihilominus Pontifici Maximo eo consilio subjectum , quia nuper partae, Civitati, libertati invisum erat Regis nomen , quod gerebat, & ut Livius eodem lib. s. scr ibit: Ne additus nomini honos, aliquod liberistati , cujus tunc prima erat cura , officeret. Ad ipsum quoque Pontificem Maximum ejusdem spectasse inaugurationem ex Caji Servilii Pontificis Maximi, & Lucii Cornelii

Dolabellae Duumviri navalis contentione facile intelligi potest : qua inter ipsos de Rege Sacrorum inaugurando, sufficiendoque agebatur , ut constat ex Lrvio lib. Io. Cujus testimonio, & auctoritate sultus non aliter de re ipsa recitato nuper loco sentit Gruchius . Quum primum itaque

id Sacerdotium Romae est institutum , illico Patricii obtinuerunt . Ex quibus , Dionysio teste , initio lib. S. creatus suit Rex Sacrificulus M. Papirius vir quietis studiosissimus . Ipsi deinceps diu eodem sun isti fuerunt, usque ad Τheodosii aetatem , quo imperante , cum reliquis sacris , Sacerdotiisque abrogatum est , ut notat Pan vinus in lib.

de Cloit. Romana.

IX. Post sacrorum constitutum Regem , habita potissimum cura suit de custodiendis libris Sybillinis . Quod munus Duumviri Sacrorum ad id instituti obibant antiquitus . Iis porro abrogatis, Decem Patriciis haec cura commissa est , qui quoad viverent, ea sungebantur, tum ab omnibus bellicis, civilibusque negociis liberi, Decemviri Sacrorum sunt appellati, ut refert Dionysius lib. q. Eorum Collegium Decemvirale Sacerdotum Ssbillinorum

89쪽

6a DA PATRICII x

dicebatur teste Gruchio de Comis. Roma I. Iib. 2. eap. 2.

Appellatos etiam ipsos fuisse Carminum Srbive, Derorum populi interpretes di Apollinariisacrifieii Antis

tes, resert Livius lib. Io. Ad hujusmodi Sacerdotium continua serie Patricii assumti fuerunt usque ad annum trige-smum quartum supra trecentesimum ab Urbe condita , quo tempore C. Licinius Calvus, & L. Sextus Lateranus Tribuni plebis ad populum retulerunt, ut deinceps librorum Sybillinorum custodes Decemviri non tantum ex ordine Patrum, sed etiam ex Plebe constituerentur , ut liquet ex Livio lib. 6. quod prodit & Pomponius Laetus de Sacerdot. cap. I 3. Quando gravi Roma pestilentia premebatur, ad ipsios pertinebat jussu Senatus libros Sybil- Iinos inspicere . Hinc Livius lib. 7. Psilentia , inquit, Civitatem adorta , coegit Senatum, imperare Decempiros, ut libros S billinor inspicerent. Eadem ab his habebatur inspectio , si quae in caelo , & alibi prodigia , vel signa apparuissent. Livius lib. 22. ob cetera , inquit, prodigia libros adire jussi Decemviri. Ad ipsos Ludorum etiam Apollinarium spectabat cura, de quibus idem Livius Ith. IO. Decemviros, ferir faciundis carminum Sybilia , ct Sacrorum hujus populi interpretes , Antistites eosdem Apollin rii sacrificii, caeremoniarumque aliarum plebejos videmuI. Postremo ex libris Sybillinis inspectis publicas per Urbem obeundas supplicationes eosdem indixisse ex eoden constat Livio, qui lib. 37. Supplicatio , inquit, earum Religionum calfa uit, quibus Diis , Decemviri ex libris β ret , ediderunt, quod & Gutherus de veter. jur. Ponti .

cap. I 2. affirmat.

X. Quae ad publica Sacrorum jura Populi Romania Patriciis curata pertinent, ex hactenus dictis satis clareeonstare arbitror . Consulto tamen Omisimus sermonem habere de duodecim Palatinorum Saliorum Collegio , in quo non nisi Patricii cooptari poterant. De ipso tam et Oopportuniori loco tractabimus, ubi de Patriciorum siliis

90쪽

agendum est. Interea iuxta indicatum paullo ante discrimen ,de privatis sacrorum juribus differemus. Sacra privata illa erant, quae in familiis privatis peragebantur; sed an eadem fuerint Patriciorum simul, ac Plebejorum , merito ambigi posse Sigonius lib. I. ast. S. existimat. Livius autem, diversia sui me innuit, quum de connubiorum communican dis iuribus Patricios indignatos refert lib. q. suam enimaIiam vim connubia habere , quam ut ferarum prope ritu sustentur concubinus Plebis, PatrumqueZ ut quia zatur sit,

ignoret, c ut suguinis , quorum ferorum sit, dimidius patrum sit, dimidius Plebis. Illud certum est Sacellum fuisse Pudicitiae Patriciae sacratum ; quod intra fines o Ravae regionis recenset P. Victor in libello de Regionibus Umbis prope Forum boarium , & aedes Herculis . In ipse &Pan vinus de Urbe Roma idem sacellum fuisse dicit, quod

iterum in regione undecima Oreus Maximus dicta, refert. In eo itaque Patriciae Matronae , seu Patriciorum conjuges sacra peragebant, Plebejorum uxoribus accessu prohibito; Unde idem Livius lib. Io. Virginiam Patriciam plebeio nuptam a Patriciis Matronis narrat repulsam suis se a Sacris, quae fiebant in sacello Pudicitiae Patriciae ;quod adeo illa indigne tulit , ut ipsa alio in loco novam , aram Pudicitiae plebejae dicaverit. Qua de re Sigonius ita scribit: Virginiam Patriciam pleb0o nuptam L. Holumnio Consuli, a Matronis, quod e patribus en sisset, a Sacris, qui in Sacello Pudicitiae Patriciae sebant, prohibitam, ipsamque novam aram alio loco Pudieitiae plebejae dicasse . S cellum hoc Pudicitiae plebejae in undecima Urbis regione, quam Circum Maximum vocant , in vico longo post aedes Pudicitiae Patriciae recenset Pan vinus. Qui autem suerint Patriciarum ritus, Plebejarumque, cum sacra in iis Sγcellis peragerentur; plane non liquet. XI. Sed praetereunda minime est e Statua Isidis P triciae , a plerisque Scriptoribus memorata : praesertim a Donato , Martiano, Ruso, atque Victore, qui in libello de

SEARCH

MENU NAVIGATION