장음표시 사용
61쪽
putans , Patricias familias, si nullis diu floruissent Viris, qui curulibus functi essent Magistratibus, suisse plebejis
accensitas; cujus non admodum diversiam sententiam tuetur Bodinus de Repub. lib. a. cap. 8. censens , non sui mi .
ullam Patriciis nobilitatem, nisi jus habuerint imaginum. Illi enim testimonium paullo ante a nobis allatum de Sullarum familia Sant inellus objiciens scribit: Non ideo tamen certum puto , quod Streinnius a mat, Patriciar f
miliar, postquam diu nullis magnis viris floruissent, pleb jis aece uaffuisse. Hoc enim, quod anui ille , ut puto , afferuit, falsum declarat locus Sallusii citatur, qui Sullaram familiam, quamvis prope extinctam Majorum ignavia , tamen adhuc Patriciam dicit, neque nobilitatem , ut obscuraretur, amissuse putabatur , cum eamdem familiam Sullarum nobilem, S idem Sallusius di Patereulus vocant Deis citatis : Sed nec probatur opinio Onuphrii Pan vini,
qui de nomini9. Romanon cap. 3. amrmavit, Patricios alios suisse nobiles , alios novos, qui scilicet nullas referre suorum Majorum imagines possent, fretus testimonio Cice ronis , qui Scaurum virum Patricium Senatus Principem, hominem novum nihilominus vocat, quod aliquot antea , aetatibus familiae stat fortuna jacuisset: ex eo Sigonius quoque lib. altero emendationum , arbitratus est: aliquos Patricios , qui nullas Majorum habebant imagines, non suis
se nobiles. At quamquam memorati Scriptores Patricios nonnullos novos homines appellatos prodent, non tamen alios, quam Scaurum Senatus Principem memorant: cui
tantum abest , ut novus esset hominis ignobilis nota , qua tales reputabantur, qui nullas Majorum habebant imagi-xes, ut idem a Tullio in oratione pro Muraena nobili murappelletur; opponaturque inPompejo homini vere novo: Nec mihi unquam, inquit, minas in Pompejo novo homine, di forti ο sire virtutis esse visum es, quam in homine nobili mo M. Primitio . Porro quum ipsum deinde novum hominem appellet in oratione pro Scauro, illique ad ho
62쪽
nores parandos praesidium sortunae defuisse testetur, quod Asconio etiam dubitationem injecit in eadem oratione ;non intelligendus est , ut is ob intermortuam familiae gloriam , nobilis minime esset, sed novus ob non gestos a suis Majoribus Magistratus: Proinde sibi ad parandos hono res , aeque , ac novis hominibus fuerat elaborandum : Quo sensu Ciceronem in oratione pro Muraena etiam de Servio Sulpicio viro antiquae , Patriciaeque nobilitatis loquutu in fuisse dicendum est , ut censet etiam recitata dissertat. cap. II. Sant inellus , scribens : Utrique enim Scauro , ct Se vio Sulpicio, quam nobili ob intermortuam familiae gloriam aeque ae novis laborandum fuit ad parandor honorer, pacuna es ratio, per quam Patricii aliquaudo novi videri potuerint . Caeterum praetereundum non est, quod de eodem Viro Patricio scripsit Bodinus de Republica lib. 3. cap. 8. Neque enim M. AEmilius Scaurus ab inopia generis eur talem sibi putavit ereptam , quin etiam gentis Amiliae . splendor ilium ab aecusatoribus gratiosis ui potentia vindicauu . VII. Ex eo quoque maxime patet nullum e Patriciis a jure imaginum duxisse nobilitatis in ditium , quod ipsi soli erant ingenui, soli patres ciere poterant, solique gentem habebant, ut ostendit Sigonius de anti dure Cis. Rom. lib. I. eap. 7. Id ipsum P. Decius vir plebejus apud Livium lib. Io. eum adversius Patres loqueretur , ita demum intulit: Semper isa audita sunt eadem , penes vor auspicias
esse, τοι solum gentem habere, vos solum justum imperium
domi, inititiaeque; aTque adhuc prosperum plebejum, ac P tricium fuit , ρorroque erit. Quamobrem dubium non est, quin , si gentem habere proprium , & solum , erat Patriisciorum , ita ipsi sisti eorum antiquam ingenuitatem ostenderent, ut se ab origine profiterentur ingenui: quam la dem nemini ex Plebeiis, quamvis nobilibus, communicare voluerunt . Id sedulo expendens in recitatae dissenationis v. 6. Sant inellus scriptum reliquit: Attamen crea adhue
63쪽
potes, quamvis gens dicat solum ingenuitatem , multum hine accessisse ratos nobilitati suae Patricios, ut hoc nomines ab origine ingenuos prosterentur I hancque proptere . a Iaudem quod ex ilia jus, cum ceteris nobilibus nunquam communieasse, quorum ingenuitatem, ut ut anti quam ab origine nonfuisse , videri voluerint. VIII. Gentiles Scaevola apud Tullium topic. e. 29. ita definit: Gentiles siunt, inter se eodem nomine sunt, qui ab ingenuis oriundi sunt, quorum nemo servitutem servivit, neque capite diminutus es . Ex qua definitione Alci a tus in parergis juris lib. I. cap. II. assirmat jus gentilitatis solis Patriciis competiisse , sed suisse tum quoque ad plebem perductum . Sed Matthaeus Uelsembecius Imperii Rom. lib. 3. de jure Civit. Romanae G. I. cap. I. Scite docet Gentiles primum proprie diastos fuisse Patricios Imter se , qui eodem ex genere prognati essent. Unde etiam gentilitia sera , ct gentilitia sepulcbra . In terpe rs Ciceronis Boetius in topie. gentilitatem non aliunde dici arbitratur, quam ab ingenuorum antiquitate. Alciatus in commentar. ad titu. . de Herbor.significatione eos minime refellit, qui clarioris familiae agnatos, Gentiles appellant . Antiquam propterea Patriciis ingenuitatem ollentantes , quoniam ipsos tantum gentem habuisse constat , opus non habebant, ut se jure imaginum designarent nobiles , quo contra plebeji indigebant , ut nobilitatem acquirerent. Hinc liquido patet, graviter errasse Casin neum in Catalog. gloriae mundi par t. 8. conclus. I. censentem Gentilitatem iis suisse, qui generis sui imagines proferre poterant ;Jus enim imaginum jam satis ex supra-dietis constare arbitror nullum adhuc fuisse in Republica, quando Patricios ad generis sui nobilitatem designandam, gentem, atque ingenuitatem habuisse liquet, quo tempore nondum coeperant plebeji sibi comparare nobilitatem per jus imaginum .
IX. De jure Gentilitatis, & Stirpe celebrem apud
64쪽
Centumviros contentionem excitatam inter Claudios, &Marcellos Uiros Patricios Cicero lib. I. de Oratore com .memorat, quum de eodem jure Centumviri sententi an
protulerint inter ipses Patricios , qui de adeunda cujusidam liberti hereditate contendebant: Luid inquit, qua de re inter Marcellos, ct Claudios Patricios Centumviri judiearunt , eum Marcelli ab Liberti suo stirpe , Claudii P tricia ejusdem hominis hereditatem , gente ad se rediisse di-eerent Τ Nonne in ea causa fuit Oratoribus de toto firmi,
ct gentilitatis jure dicendum In ea contentione Centum viros jura gentilitatis agnovisse docent quoque Sigonius de antiq. jure Civ. Roman. lib. I. cap. 7. Cassaneus catalog. gloriae Mundi ρ. 8. conclus. 3. Sed nihilominus praeteratam a Cicerone latam a Centumviris sententiam merito dolet cum Balduino Santinellus: Et sellam, inquit, equidem illae orationes de utroque jure , veI etiam ipsum de
hae eausa centumvirale judicium , sententiaque extares,
tum sane rem satis dubiam dijudicare possemus: Praeterea jura gentilitatis fuisse jura hereditatum, & tutelarum
Balduinus in leg. Tu. tabular. eap. 3 o. & indicato loco Matthaeus Uessem hecius existimant. Unde Patricii qui gentiles erant, fisco excluso , cujuslibet cognominis sui hereditatem gentilitio ad se trahebant jure , ut Alciatus citato loco opinatur. Quod ex duplici mi. tahularum lege colligi posse videtur; in quarum altera scriptum legitur res Paterfamilias intesatus moritur , familia, pecuniaque ejus agnatorum Gentiliumque eso : In altera vero: Sis riosus exsat, agnasorum, gentiliumque in eo pecuniamque eius potestas esu. X. Alia longe diversa interpretatione habiti inde gentiles apud Iurisconsultos suerunt: inter quos, ut nOtat Balduinus in leg. xu. tabularum cap. 3O. Res adhuc tota valde obscura est , atque implexa . Quidam enim putant gentiles eosdem , atque agnatos fuisse, alii omnino diversos. Alciatus Puris Civilis parerg. cap. Iῖ. Fuit,
65쪽
alia gentilium in jure interpretatio , nempe, at quemlibet significet Romano Imperio non subjectum , quia non jure e
vili , sed jure gentium vivit, quo Ac, ut perinde sit , cum
gentium dicas , ae si barbarum . Id probat ex Theodosiano Codice leg. i. de Nuptiis, cujus auctoritate idem innuit Marcus Uel serus in sua de rerum augusar. hisoria
lib. . ubi circa Τheodosi aetatem censet, gentilium n mine Barbaros designari coepisse. Postremis denique temporibus ex antiqua illa gentilitate prosei tum passim uir patur vocabulum Gentilis hominis, quod vulgo est Gentiluomo, ut notat Cassianeus in catalogo gloriae Mundi part. 8.conclus. 3. Quo designari nobiles in Italia , Gallia, Hispania , & alibi certissimum est . Sic Budeus in Q i s ad pandems adnotationibus leg. al. 1. de origine juris lingua
vernacula gentiles homines pro nobilibus userpat, eique adhaeret Tiraque lius de nobilit. cap. a. num. Sa. ; & paul. Io ante indicato loco Ues serus in rem ipsam haec addit: Bine nimirum fluxit, quod cum Barbari postmodum in deis pictis Provinciis meliori quam Romani, jure uterentur hoc autem probat quadam ex Ripuariis legibus)gentilitatis nomen existinationem indueris , paulissimque res eo prolapsa sit,ut gentiles homines pro nobilibui dieeremur, quae in Italia , Gallia , item Hispania , quodammodo ad hoc aevi tenet: Taniae autem existimationis id proinde vocabulum est habitum, ut Cassaneus pluris se facere pronuncia verit appellari gentius homines , quam nobiles . Illud denique minime est praetereundum, quod sicuti ab antiqua gentilitate gentilis hominis vocabulum , quod ad nobilitatem des gnan dam hodieque usiurpatur, promanavit ', ita quoque ex antiquis imaginibus gentilitia stemmata derivasse , ac sumta pro nobilitatis insigni is auctor est idem Cassaneus : Imagines , inquit, erant insignia gentilium , quae hodie arma dicantur . De hujusinodi insigni is , & armis consule eum dem in catalogo gloriae mundi ρ. I. Bartholum I. C. in tr
Hotu ejusdem argumenti, Pompejum Rocchium de In
66쪽
gnιbusfamiliarum . Petrum Gritium AE sinum in Casillione, sive de Stemmatibus Nobilitatis. Et Gasiparum Bombaci cum in libro, cui titulus: UAratri, Overo delParmedelle Famulie : a quibus multa disicere licet: quae rem ipsam , breviter a nobis pertractatam luculentius illustrent. De Patriciorum Muneribus, atque semotis
in iis fuscipiendis ritibul. CAPUT IU.
I. Patriciorum , ct Plebejorum x tinera. II. Patricii quo
modo a Regibus in Senatum advocarentur. Iis omnium
primis dicen sententiae jur erat. III. Ad ipsos dumtaxat spectabant auspicia . IV. Augures qui, di quot fuerint. U. Auspicia quomodo , oe ubi eaptabantur. UI. Ne Patriciis turbarentur auspicia, inter ipso1,
O plebejor vetita sunt connubia ; quae deindefuere promiscua. VII. A Patrieris primum Tribunis plebis auspicia concessa : di suaei Posea milibet plebe, M
gisiratum flumenti. VIII. Patriciorum auspieia vera, ct majora appellata. Reliqua plebejorum minora . IX. Patriciorum auspicia centuriatis comitiis ea abantur . Centuriata Comitia Luxὶ X. 2uando ad Patrieios auspicia redibant. XI. Leger, guae rogabantur in Tributis Comitiis Patristi fersare non tenebantur que ad Legem Hateriam , O Horatiam. XII. Patriciorum funerum pompa.
I. Atriciorum patefacta origine, conditione, ac nom bilitate praecipua , ad eorumdem munera illustranda progredimur. Romulus quum in sua Republica a plebe Patricios discrevis et, quid utrisque faciendum , curandum ve esset, lege praescripsit: quod Dionysius lib. a. P
67쪽
sterorum memoriae ita commendat: in Patricessera eu- rarent , Magisraius gererent , jus redderent, secum Rem publieam administrarent, res urbanas obirent: Plebs vero his exclusa muneribus quaestorias artes jussa est exercere , agri culturae nimirum , pecorique alendo operam dando,
ut ejusdem Scriptoris testimonio docent Panpinus de Civit. Romano de Patriciis Plebe, Senatu , & Populo verba iaciens, ct Tiraqueia. de nobilit. cap. a. num. S. er 6. idemque jam pridem tradidit in Theseo Plutarchus. Legem ipsam Regio jure sancitam , rogatamque a Romulo in curiatis Comitiis eumdem publicis deinde cons gnasse tabulis in Capitolio fixis , ut cunctis palam serent, atque Pa terent , tradit idem Dionysius , reseruntque Manutius de Legibus cap. . oe Tiraqueu. de Nobilitate loco paullo ante recitato : ejus legis haec verba sunt: Patres Sacra , Magistraturique soli peragunto , ineuntoque : Plebes agros colunto . Quam quidem legem a ceteris deinde Regibus servatam suisse ibidem tradit Manutius . Quare aliarum Urbium Conditorum exemplum Romulum sequutum fuisse prodit Dionysius , qui non aliter ab eo dispositam Romanam Rempublicam fuisse censet, quam Theseus Atheniensem disposuerat, de quo scribit Plutarchus; primum in constituendo optimo Reipublicae statu Nobiles a ceteris sejunxisse , illisque secisse potestatem Magistratus ex suo ordine creandi, administrandique leges; tum pia religi seque interpretandi, atque definiendi. II. Sed antequam de his omnibus singillatim agamus , atque illa illustremus , quae Patriciorum propria , vel eorum quaedam plebejis progressu temporis communicata suerunt; de servatis per Patricios ritibus in publicis iis muneribus suscipiendis, exercendisque liceat nobis aliqua praesari. Multa enim fuere illorum jura praerogativa, quae utpote majora , ac potiora nunquam plebs habuit. Et
primo quidem illud est advertendum : Quando a Regibus in Senatum advocabantur Patricii, praeco ad id institutus
68쪽
quemque suo , ac paterno vocabat nomine . Plebeios vero Ministri quidam cornibus bubulis concinentes in cone ionem contrahebant, ut docet Martinus Mager ius de Advocatia armata cap. S. num. 2 8. & Pan vinus de Civit. R man. In Senatum porro , & concionem acciti more veteri
pro loci antiquitate & aetate sententiam dicebant: Sed Prae caeteris Omnium primi insequuto tempore Patricii dicendae primo loco sententiae jus habebant. Id colligi ex eo facile potest , quod ob vetustissimam , ac splendidissimam nobilitatem generis eum locum Anthemios , seu Anicios obtinuisse Claudianus significat in panegyr. de Probini ,
me de Stirpe virum certum es de Consule nasci; Per fasces numerantur Api , semperque renata Nobilitate vigent, prolem fata sequuntur , Continuum similem fervantia lege tenorem; Nec qui uam Procerum tentat, licet aere veIuso Floreat, ct euro cingatur Roma Senatu ,
Sejactare parem : sed prima sede relicta
Anthemiis , de Iure licet certare fecundo . Quem locum expendens Martinus det Rio pag. o. arbitratur Aniciis propter generis nobilitatem illud a Senatu privilegium concelsum, ut dicendat primo loco sententiae jus haberent; sed hujusinodi privilegium , quod ex recitatis Claudiani carminibus arguit , Poeta non scripsit, ut propterea verisimilius videatur illud jus suisse Aniciae genti tanquam antiquiori, ac praestantiori e Patriciis equod & notat Benedictus Haestenus Protegom. Iq. ad vi tam S. Benedicti Abbatis num. 2. III. In suscipiendis Reipublicae Magistratibus Patrieti soli habebant auspicia , nec aliter, quam auspicato creabantur , quod ex ipsius Romuli instituto eos habuisse ex P. Decii viri plebeji oratione constat apud Livium , lib. Io. , qui adversus Patres in publica concione prefatus
69쪽
fuit: Semper i sa auitasunt eadem, stenes vos sus icia esse; τοι solum justum imperium domi , militiaeque habere . Idem quoque liquet ex oratione Claudii viri Patricii adversus PIeb0os habita apud Livium lib. 6. ubi inquit: Penes quos igitur sunt auspiciat nempe penei Patreι, nam plebejus quiadem Magistraius nullus auspicato creatur; nobis ausem adeo propria sunt ausicia , uς non solum, quos populus creat patricior Magis ratus , aliter , quam auspicato creet, sed
noi quoque ipsi sine sus rogio populi auspicato Interregem
pro muι , ac privat m ausula habeamus, quae is/ ne in Magisratibus quidem habent. Huiusmodi captandorum auspiciorum morem lege praecipua Romulus instituit teste Dionylio lib. a. quando acceptis a Deo, ut putabatur, cer tis signis, advocataque concione , & indicatis auspiciis , Rex omnium consensi renunciatus est, quae in posterum adeo religiose servata suerunt , ut nemo aut Regnum assumeret, aut Magistratum iniret, nisi Deus auspiciis idem comprobaret. Esque, inquit Auctor , haec auspicii lex apud Romanos longo tempore observata non solum sub Reg bus , verum etiam sublata Monarchia in Consulum , Imperatorum , ceterorumque Magisratuum legitimorum G
mittis . IU. Quum vero Romulus summus augur esset, ramtus idcirco Magistratus omnes captatis auspiciis esse creandos, principio ea de re augurum Collegium instituit , ex singulis Tribubus, quae tum tres erant, Ran nen sium , scilicet, Tatiensium , & Lucerum: quod citato Romanarum antiquitatum lib. 2. tradunt Dionysius , & Pan-vinus de Civit. Romana, & passim alii. Augur ab avibus , gerendoque dictus est, quod pereunt avium gestus edicitur, sive ab avi una garritu . Unde ,& augurium et Auspicium vero ab aves spiciendo deductum est e nam, quod nos cum praepostione aspicio , apud Ueteres sine praeposi tione A spieio dicebatur, ut scite animadvertit eodem lo- eo Pan vinus, ubi de Augurum collegio verba facit . Hos
70쪽
Cicero lib. a. de Legibus: Iosis Optimi Maximi appellat Interpretes , ct lib. 3. Iovis Consmarios, atque Administros. Enimvero quum Iuppiter signa, & auspicia mittere crederetur, ipsi sua quadam disciplina, quae auguralibus libris continebatur , de iis judicabant, fausta ne , an infausta essent : quodque ipsi, rum decrevisset Collegium , ut id
ratum omnino haberetur, cautum erat ; ut docet Gruehiuris Comit. Roman. lib. I. cap.6. At quamvis maxima , diu , constanterque ex Romuli praescripto auspiciis , Auguribusque veneratio habita fuerit; Sub Lucio Tarquinio Prisco nihilominus post Attii Navii miraculum iis certe , ac Sacerdotio Augurum tantus honor accessit, ut deinceps
nihil domi , militiaeque , nisi auspicato , illisque conssiliis
gereretur . Concilia populi, exercitus vocatio , summa rerum, ubi aves non admisissent, dirimebantur; quemadmodum citatus notat Pan vinus . Scriptor idem existimat Servium Tullium Regem , quo tempore in quatuor Tribus
Urbem divisit, alterum Augurem Collegio adjunxisse , iisque postea sub Q. Apulejo Pansa, & M. Valerio Cosis. anno Urbis conditae CD LIV. rogatione Ogulnia quinque e plebe additis , ad novem fuisse a uetos : quod in Commentariis Fastorum latius demonstrat de Pontificibus , &Pontifice Max. verba faciens . Is numerus usque ad Sullae Felicis Dictaturam viguit. Quo tempore, ut ex Livio Florus in Epitome tib. LxxxIx. tradit, Sulla Augurum , Ponti ficumque ampliavit Collegium et ad eout Augures quindecim essent, totidemque Pontifices . Tanta apud ipsos erat servandi arcana auguralis disiciplinae religio , ut ne illa posset cognosicere , qui in Collegium cooptatus non erat, semper Augures Sacerdotio potirentur , etsi maximorum criminum fuissent quandoque convicti, ut idem censet, ac refert Pan vinus. U. Augures propterea consulebantur, quum Patricii Magistratum inirent. Magistratuum autem injussu fas non erat auspicia captare , ut Ciceronis testimonio probat B a Gru-