Octaviani Gentilii ... De patriciorum origine, varietate, præstantia, et juribus libri quatuor ...

발행: 1736년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Gruchius de Comit. Romanor. lib. I. cap. q. Solebant aurem ad captandos rerum eventus, avium volatus inspic

re, ac ex eisdem per cetera auguralis disciplinae signa Iovis voluntatem interpretari, quod erat praecipuum genus confluendi Deos , eorumque divinare sententiam . Augu ratis disciplinae signa quatuor sere generibus fuisse concluisse , recitato loco existimat Gruchius . Horum primum ex avibus: Alterum e Caelo; tertium ex terrenis quibus, dam animantibus. Quartum denique ex diris. Ex avibus tripliciter observabantur signa . Ex volatu , ex occentu , ex tripudio, quod ex Cicerone lib. I. ct a. de disinatione colligi facile potest . Ait enim : Fademque emit in avibus disina mens , ut tum huc , tum illae volent alites , tum in hae, tum in illa starte se occultent, tum a dextera , tum aflnisera parte canant oscines . Trimpudio accipiebatur augurium ex pullis gallinaceis , quos inclusos in cavea Pullarii asmervabant. Quibus e cavea , eductis pastus objiciebatur ; tum ex pastendi ratione , ceteroque pullorum gestu augurium captabant Pullarii . O servata deinde ad Magistratum , a quo captare auspicia jussi fuerant, referebant. Cetera auspiciorum genera,

ac signa , fausta, an infausta essent, quum Gruchius ,& Pan vinus indicatis locis latissime explicent, qui plura

de his cupit eos consulat . Modum auguria sumendi , quam egregie ac diserte Livius M. I. enarrat : Aecitur , inquit, Numa , cui Romulus , augurato in Urbe conden

da Regnum adeptur est; di quoque Deor consuli jufi, inde ab augure, cui deinde bonoris gratia publicum id perpetuumque Sacerdotium fuit,) deductus in Arcem in lapide ad

Meridiem versus eonsedit. Augur ad laevam ejus capite v Iatosedem earpit; dextra manu baculuin sine nodo aduncum tenenI, quem lituum appellaverunt. Inde ubi stro Oem in Urbem, agrumque eapto Deos precatus, Regiones ab Oriente ad occasum determinavit; dexteras ad meridiem partes ,

ἐατ que ad Septemtriouem esse j t. Signum contra, quos

72쪽

Iongissime conspectum oeuli ferebant, animo isit: tum ι

tuo ἔn laedam manum translato, dextera in eastite Numae imposico precaIus es ita : Iuppiter Pater , si effas hunc Numam 'Nilium, esur ego eaput teneo, Regem Romα use, ut tuas ua nobis certa , ae elara sint, inter eor fura , ν οἷ feci. Tum peregit verbis auspicia , quae mitti vellet, qui bui missis declaratus Rex Numa de remplo descendu .

UI. Ut autem αδ Daeeἰeiorum propria auspicia re.

leamus; ea captandi adeo praecipuum Patriciorum jus erat, & in suseipiendis Magistratibus Religio, ut ne quovis modo turbarentur, plebique promiscua fierent, haec lex in duas postremas relata tabulas constituta fuerit, teste Dionysio lib. a. : Ne Patriciis eum plebejis Romae connubium esset: Eamque ab Appio Claudio Decemviro adpeta suit , ut in perpetuum Patres a plebe divelleret. inc Livius lib. q. contentionem reserens, publice suste-ptam a C. Canule jo adversius Patricios , ut lex de connubio promiscuo sanciretur e ctuar , inquit, quant sueta rei C. Canuleium aggressum t Colluvionem gent/um , stem turbationem auspiciorum publieorum, privatorumque afferre , ne quid ceri, ne quId incontaminati: ut discrimine omni sublato, nee se quissuam , ne uot noverit: In ea contentione longa satis oratione , iniquam de connubiis legem abrogandam esse Canule jus ita contendit, ut demum plebs maxime indignaretur se invisam Diis immortalibus agnoscere; quum nimirum iura connubiorum diremta fuissent a Decemviris ne auspicia, quae sibi solum Patriciorum ambitio propria secerat, incerta prole turbarentur: Interroganti, inquit Livius , Tribuno eur

plebejum Coxsulem fleri non oporteret ὶ Ut fortasse vere , e parum utitiIer in praesens certamen respondit, quod nemo plebejus auspicia haberet, ideoque Decemviros connu istum diremuse , ne incerta prole auspicia turbarentur . Hebs ad id maxima indignatione exarsit, quod auspicar tanquam invisa Diti immortalibus negaretur posse: Porro

autem Diqitigod by Corale

73쪽

46 . DE PATRICIIS

autem haec, aliaque similia adversus Patricios loquutus Caisnui ejus , non ante finem contentioni fecit, quam victi tandem Patricii consensissent, ut lex de connubio promiscuo ferretur e rati contentionem de plebejis Consulibus simul a seditio Q Tribuno promotam , totam, ipsum depositurum , aut post bellum dilaturum , contentamque interim connubio plebem , pars tamque delectui sore . Lex itaque

de connubiis quinto posὲ anno, contraria rogatione abro

gata est ; Cujus victoria accens alii Tribuni ad certamen, pro sua quisque rogatione summa vi pugnare coeperunt :tum crescente fama belli impedire Patriciorum Magistratuum delectum, ac promiscue ex Patriciis, & Plebeiis Tribunos Militum consulari potestate, aliosque Magistratus creari ; de quibus infra sermonem habebimus.

VII. At ubi primum Plebejis licuit cum Patriciis

inire connubia , simul ad Patricios capessendos honores aditus patuit, & auspicia quoque habere coeperunt. Haec a Patriciis concessia primum Tribunis plebis fuerunt, ut ipsi nimirum Tribunatum , quamvis Magistratus non esisti, ut docent Livius libro 3. & Plutarchus in quaesioni-bas , auspicato adipiscerentur : eo tamen auspiciorum genere , quae e Caeli prospectu caperentur, ut arbitrantur Zonaras lib. annaιium a. & Sigonius de antiq. jure Civ. Roman. lib. I. cap. 2 . Quod recitatus Zonaras factum existimat M. Horatio, de P. Valerio Coss. exactis Decemviris . Quod , & Gruchius de Comitiis Romanor. lib. alaeroeast. q. assirmat. Sed perperam arguit, Tribunis plebis

auspicia fuisse , quod omnes Magistratus , auspicium , judiciumque habebant, fretus testimonio Ciceronis, qui lib. 3. de legibus, legem ponit: omnes Magistratur auspicium , judiciumque habenIo . Quam de Patriciis dumtaxat

Magistratibus arbitror e me intelligendam , nec ad Plebis Tribunatum extendendam : quum , ut supra demonstra vi mus , Livius, & cum eo Plutarchus Magistratum esse

negent. Utcumque vero plebis Tribunis auspicia accessis

74쪽

se Gruchius censeat, certum est, ipses jus obnunciandi habuisse , S reliquos plebis Magistratus , ea solum auspicia, qui de Olo signa caperent, quod idem Gruchius de-sgnato loco non diffitetur . Concedendum es, inquit, non modo Tribunos plebis , sed etiam retiquos Magistratus minor I , suspicia, ut de caelo servare susent habuisse. Et egregie quidem Sigonius lib. i. cap. 7. docet: Ubi primum in partem mir eurum Magistratuum venit, ut Consulatui, tum vero ad plebem ita translata auspicia funt, uς auspicaἔo crearentur . ct Vs auspicarentur. Cujus rei confirmandae , gratia perspicuo Livii loco ex lib. 7. utitur,

quo testatur, primum ex plebe Consulem Genucium creatum , licet dissentientibus Patribus Magistratum sium sisse. VIII. Illud tamen inter Patriciorum, Plebejorumque Magistratus intercedebat discrimen , ut Plebeii auspicia

solum captarent ex observatione de caelo, non vero Augu

Tes , aut Pullarios adhibere possent, atque consulere. Quae vera dicebantur auspicia . Unde, inquit Gruchius : usque pus mul uno modo eum Cicerone dicere omnes Magistratur

auspicia habuisse , alio modo, eum T. Livio negare plebejor Mogisiratus auspicia habuisse , quia suis umonibus ins

tuendis Augures , Pullari que non a Iocrent, quae erant vera suspicia . De re ipse Sigonius lib. l. cap. a O. Id enim ait proprium erat Magistratuum morum, quos habebant Patricii . Quamobrem illi Magistratus auspicato creari dicebantur , qui vera habebant auspiciae, qualia re ipse erant, quae habebant Patricii. Propterea id etiam

promanavit auspiciorum discrimen, ut alia essent majora, quae in majoribus Magistratibus , Censura nimirum , Praetura , Sc Consulatu , captabantur; alia minora , quae adhibebantur in reliquis . Unde auspicia , Magistratus ipsos inter se distinxerunt, ac segregarunt, de quibus Sigonius loco paullo ante recitato sic scribit: Ut enim auspicia alia majora, alia minora ,sic Magis7ratus partim majores, startim minores: majores, qui majora auspicia habuerint, ut

75쪽

48 DA PATRICII s

Consules, Praetores, Ceu 3rra; Minorei, qui minora , ut reliqui . Gruchius vero Patriciorum auspicia ita designat. Maxima sunt Confulum , sextorum ὁ reliquorum Magi-sratuum minora sunt. Quare majora auspicia magis rata habebantur, quam minora; quod ex libris Messalae, & Tu ditani commentariis prodidit Gellius lib. I 3. Animadvertit insuper Gruchius , quod auspicia majora , quemadmodum maximi in Republica momenti erant, ita magis justa , ac legitima censebantur illa , quae talibus auspiciis , quam quae minoribus auspiciis gererentur . IX. Porro majora haec auspicia pro Patriciis , Majoribusque Magistratibus sumendis instituta, centuriatis captabantur Comitiis; in quibus solum Patricios creari

Magistratus mos erat; unde Gruchius recitato loco scribit : Coisilia centuriata habere, majorum tantum Magi-sracuum erat; quo si, ut auspicia majora Comitiis accommodata essent; ideoque Comitiis centuriatis eri solebant, si quid maxime Armum , ae sanctum esse Romani velunt.

In iis de ipsorum Magistratuum imperio leges serebantur, ut ex Ciceronis oratione altera in Rullum constat: cujus Iocum Gruchius illustrat. Demum iudicii caussa exercendi habebantur, quod Cicero de Divinat . it. 35. his innuit verbis : Fulmen serum, auspicium optimum habemus ad Omnes reI, straeterquam ad Comitia, quod quidem insilutum Reipublicae caussa es , ut Comitiorum , vel in judieiis

populi, vel in jure legum , vel in creandis Magi ratibus Prineipes Civitatis, essent interpreter. Centuriata Comitia jamdiu a Servio Tullio Rege instituta suerunt, in quibus

populus universus per classium divisius centurias suffragium serebat, ita ut centuriatim suffragia colligerentur , & quod plures centuriae decrevissent , id ratum haberetur. Ut suse docet eodem de Comitiis Romanorum libro allatus Gruchius , reseruntque Pan vinus de Civit. Roman. ct de Fasis pag. i 3. itemque Manutius apud Graevium,

76쪽

. X. Illud tandem sic ire iuvat, id jus perpetuum sibi

Patricios defendisse , ut eum nulli in Republica essent Patricii Magistratus, ad i psos redirent auspicia , quod sequentibus verbis explicat Sigonius lib. i. de antiq.jur. C lium Rom. cap. 2O. Nil aliud erat, nisi, ut Patricii ipsi coirent, atque auspicato, qui eo muta rogandis Consulibus haberent, Interregem proderent. Huc spectat , & Livius lib. q. Patricii , eum sine curulibus Magi alibui Respublico est, coiere, ct Interregem creavere. Et Cicero ad Brutum epis. S. Dum unus erit Patricius Magisυσαι , auspicia ad Patres redire nonpossunt. Et illud Pediani in Miloniana : Cum mense Ianuario nulli , neque ConfuDI, nequc 'ctores eqsent, o Pompe7us, ct T. Munatius Trib εμι plebis reserre ad Senatum, de Patriciis convocandis, fui ἐνέςrregem proderent, non sisent pa . Quum itaque Cicero lib. a. de legihus, & Livius lib. 6. auspicia penes solos Patricios fuisse dicant , eos Gruchius de Comitiis Romanor. lib. recitato eap. q. putat esse intelligendos , quando nullo in Republica Patricio existente Magistratu ad Patricios auspicia redibant. Ejus verba hic referre lubet , quo magis magisque rem ipsam illustrent : Ex eo opinor

loco satis apparet, quod diximus , non aliterfuisse penes P ἔricior auspicia, quam si nullus esset Patricius Mansratur, ut Interrex prodendus esset , vel quia exitu anni subrogati non essent novi Magisratus , vel quia a Senatu judicatam

sex, renovanda es auspicia . Hinc ex Livio quoque constat lib. s. Consulibus morbo implicitis renovata fuisse auspicia per Interregem , quo tempore cum ex S.C. Conm-les se Magistratu abdicassent, creatus suit Interrex M Furius Camillus.. XI. Satis haetenus de his ritibus dictum puto, qui bus in P scipiendis Magistratibus Patricios usos liquet.

Nunc breviter alia eorumdem jura pradrogativa reseremus,

ne qua diisertationi noli rar pars desit, ac diligentia . In primisque nulla Patricii adstringebantur lege, quae lata G non

77쪽

non esset in centuriatis comitiis, ut supra monu Imus. Quae enim tributis Comitiis, aliove modo rogabantur, Plebeji solum servare cogebantur , ut docet Manutius de Legibus cap. I. Tamen non diu Patricii gavisi suerunt hujusnodi jure , quum enim Plebs eamdem vim , atque conis ditionem utrisque legibus esse voluerit; Iege Valeria Horatia Patricii quoque coaeti fuerunt eas servare leges, quae tributis Iatae essent Comitiis ; Par siquidem, aequum quaerat, ut quemadmodum Ieges, a Patriciis centuriatis Comitiis rogatas popuIus universus servabat, ita latis tributis Comitiis , in quibus , quandoque ipsimet Patricii Q Gfragia Plebejis praestabant, & ipsi obsequerentur et Idem que fatum , non Iove pos, inquit Manutius, subire eo-

afri fuerunt, ut plebiscita, quac magno temporis intervallo, solum Hebejor, quorum Magi aluum Leger erans, Ila banc , Patricior quoque, Lege per Hortensium Dictatorem Iata, ligarent. De ea Pomponius noster Iurisconsillius in Leg.z. q. 8. F de origin. Dr. sic ait: Deinde cum essent in C vitate Lex xir tabularum, di jus curuis , ct legis amones,

plebi a Patribur per discordia ecessit, sibique jura consi-

ruit, quae jura plebisva sui appellata. Reconciliata mox cum Patriciis plebe , quia multae , ac graves de Hebiscitudi sordiae in diei singular suboriebantur, ut communi Re publieae quietI consuleretur, placuit univer ι ea haberi, atque fervari stro legibus ex lege Hortensia . It actum 62, ut inter pubisita, ac leges modus eonstituendi interesset, potestas autem eadem esset. De re ipsia agunt Pighius Annaliam Roman. lib. I. pag. 386. O go9. O Augustinus deIegibus tu Hortensis. XII. Nec minori demum decori erant ritus, qui in Patriciorum suneribus servabantur quique ab ipsis tan

tum ea occasione adhiberi consueverunt , ad Plebejorum

discrimen. Ubi primum Uir patricius fato cessisset, mox ad sores ejusdem domus per Libitinarios in senetis signum cupressus deponebatur; de qua arbore Virgilius 6. Eneid.

78쪽

,-- Et frater ante evrespui Consituunt Morem ipsium ad Patricios dumtaxat spectasse indicat Lucanus lib. I. de Bello Pharsalico. Et non plebe ι luctus tesata cupressus.

Unde tantum ubi Patriciis exequiae parabantur , cupres,siis spectabatur affxa, ut refert Κippingus antiquitatum Romanar. lib. altero cap. I. num. q. Eo signo ad fores posito , septem inde diebus domi affervabatur cadaver; quo tempore frequens quotidie erat Cognatorum, Amicorum, Proximorumque ad luctum accessius; Die vero Octava voce praeconis senus per Urbem indicebatur ; cujus verba recitato loco hunc in modum prolata suisse scribit Κippingus: Exequias Tito Tejo, Sejo Cfo, quibus es commodum ire, jam tempus es. Ad ordinandam inde funeris pompam Designatores aderant , qui hoc prae ceteris studiose agebant, ut cum honore deiunctus efferretur : adeoque indiculo inscripta omnium nomina recitabant, locumque , quo quis prosequi fiunus debebat, assignabant. Horum Designatorum meminerunt etiam Seneca Iib. 6. de Benefic. Ciceronis. q. ad Atticum epis. 3. atque Horatius I b. I. e s. 7. quos hodie vocamus Caeremoniarum Magistros , ut appo te notat Iacobus Nicolaus Loensis lib. 3. Miscellaneorum. Hi Ministros atratos habebant, quos Iactorei atroι vocat Horatius eadem epistola: .-i Dum scus prima ealarque Desegnatorem decorat lictoribus atris. De Saeris euratis a viris Patriciis .

CAPUT U.

I. Iura Derorum duplicis generis, alia publiea, alia prAvata . Publica , fui curarent, eorumque nomina. II., G a .

79쪽

Sacerdotiorum ratio in octo parari a Numa Rege distributa : Alia dis , solique Babuere Patricii. Ali 1 Plebi fuerunt eommunicata . III. Flamines qui, quot esent i mi Patricii erant majores ι EII, reliqu/minores edi Plebeji. IV. Flamen Dialis ex Majoribur primus, ejusve religio, ct munus. U. Flamines Marintialis, o Quirinalis Luit Flaminum apicer. VI. Pomtisces a Numa insituti ex Patriciis primum, postea a Plebe quoque delecti . UII. Inter eos Pontifex Maximus semper erat Patricius . Munut Pontificum. VIII. Rex Saeri ulus exactis Regibul insitutus ste

petuo Putrietas fuit. IX. Sacrorum Duumviris abis

rogatis ad eusodiendos libros bivinos Decemviri Sucrorum imvecti ; Iidem Patricii; ct quamdiu . Luale.

eorum munus Z X. Patriciorum jurasserorum prisara , an cum Plebejis communia λ XI. I s Patrista non partieulare Patriciorum delubrum, sed Numen AED-ptiacum a Vico patricio , in quo posits erat, denomia nata . XII. I dis nomine omnel Ethnicorum Dii num pati . I. Uoniam proximo eapite de singulis Patriciorum muneribus singillatim agere polliciti sumus, nunc promissum implentes de cura Sacrorum ipsis , rascente Civitate , sutura Gentium Domina , ab eorum Patre , & institutore Romulo , commissa , sumamus initium . Et primum quidem animadvertimus , duplicis generis suisse Romae sacrorum jura : alia publica , privata alia. Utrumque genus Sexti Pompeji auctoritate Sigonius de antiq. jure Cis. Romanor. ita designat, & illustrat Iib. i. cap. 8. Publida censet sextus Pompeius ea , quae publi-

eo sumptu stro postulo fierent, ρucque stro Montibus, Pagis, Curiis, Sacenis; Privata , quae stro singulti bominibur, ct

familiis. Sacra publiea eorum Deorum cultum resipici

bant, quos Romulus ritu publico inter Deos indigenas

80쪽

adscivit. Religio enim, Cicerone teste de Legibur a. vetabat Deos sive novos, sive alienigenas , nisi publice a Romanis adsicitos , coli: Iis propterea vel singulis , singulos

Sacerdotes assignatos ; qui eorum sacra curarent, vel Omnium promiscue Deorum , caeremoniarumque omnium cOIendarum rationem tenuisse omnes sequenti Capite putat Sigonius . Ex iis omnium antiquissimi erant Luperci, iampridem ab Euandro ante AEneae in Italiam , adventum instituti, cum Collegio , & templo Patri Liceo in Monte Palatino , loco inibi congruente invento , quem Romani

Lupercal appellabant; Unde, & iis nomen factum apud posteros . De quibus scribit Dionysius lib. a. Curabant ibidem sacra Panis , sive pania sacrificia ; exinde sacra ista Lupercalia dicta , quae a Romulo , & Remo in signum laetitiae celebrari, adhibitis quibusidam siuperstitiosis caeremoniis , consuevisse , docet Pan vinus de Civitate Roma na , ubi agit de Lupercis . Erant & Potitii , & Pinarii , ab eodem Euandro Herculis Sacerdotes creati , qui ut grata ei saera facerent, familiae duae sunt delectae, quae Graecos ritus ob id didicissent, eodem teste Dionysio lib. i. His proximi habebantur Fratres arvales XII. Tres item Augures , de quibus siupra mentionem secimus. Aruspices VIII.& Curiones XXX. a Romulo illati. Fratres arvales in me moriam Aecae Laurentiae nutricis suae Romulus instituit , quae cum duodecim liberos suscepisset, atque ex iis unum amisisset , ut Matris dolorem leniret, quo gravissime afflictabatur , sese Accae filium in locum demortui subrogavit, arvalibusque adjunxit fratribus, quos sacra fecisse, ut arinva fruges ferrent, Uarro de lingua Latina lib. I. testatur. Iisdem coronam .iceam vitta alba colligatam fuisse Samcerdotii insigne, citato loco narrat Pan vinus. Curiones Curiae Saeerdotes dicti, Deos cuique Curiae assignatos e

lebant, sngulisque eorum unus ex illis praesidebat ; ipsis

denique sumptus ex publico aerario tribuebantur , ut do

SEARCH

MENU NAVIGATION