장음표시 사용
141쪽
ros I. δε Sacνa Doctrina, sed secundum quod cadit sub prascientia divisa
habet quamdam infallibilitatis necessitatem, ut in
primo dictum est : Et hoc modo cadit sub Me s ω Theologia j
. Resp. ad cons quod singularia traduntur in Nie ait. sacra doetrina, quatenus practica est, non quia 2. ad 2- de eis principaliter tractetur , in quantum particularia sunt, sed in quantum sunt exem- e. 11. 1. Pl Operandorum, quo pacto quandam univer-ptol.art. salitatem sortiuntur. Hoc enim pacto de sini gularibus in scientiis moralibus , & practicis agitur, quia operationes singularium circa particularia sunt. Vnde per exempla particularia ea quae ad mores pertinent melius manifestantur.
Ea propter Iacobi cap. s. dicitur ; Exemplum accipite fratres exitus mali , ct longanimitatis, laboris, ct patientiae Propheta . Et D. Augustinus ; sicut, inquit, Spiritus Sanctus loqv tur infripturis , ita in gestis sanctorum , qua sunt nobis forma, ct praceptum visa. Introducuntur etiam in sacra doctrina quaedam singularia ad declarandum authoritatem virorcm , per quos ad nos divina revelatio processit, supra quam fundatur sacra scriptura seu doctrina. Multu oenim interest ad sacile obtemperandum legi, vel veritati scripturae credendum , scire per quos ad nos derivata sit. Hinc Apostolus ad
Hebraeos I. Commendaturus utramque legem
illiusque excellentiam ait: Multifarie , multi que modis olim Deus loquens Patribus is Prophetis ; novissime locutus est nobis inflio. Ostendit, quibus f scilicet vetus testamentum) inquit S. D. lect. I. quia Patribus ; &ideo nobis familiare , & acceptum esse debet. Deinde ostendit quibus ministris, quia non jaculatoribus ,
142쪽
sed Prophetis. In novo autem testamento per unigenitum suum Deus loquutus ostenditur. Arguitur ultimo; quaelibet scientia est vir- 26. tus intellectualis , cum perficiat intellectum in L .q.M. ordine ad vorum quod est bonum ejus pro- 'M 'prium: Theologia non est virtus intellectualis: ergo non est scientia. Prob. min. primδ; omnis
virtus est dispositio persecti ad optimum ; sed ,
Optimum intellectus est contemplatio Dei in se, qualis in beatis reperitur, ad quam Theologia nostra non attingit: ergo Theologia non est virtus intellectualis. Prob. secundε , vir
tus quae habet Deum pro objecto est virtus Theologica, & non intellectualis , ut patet in fide , spe, de charitate ; sed Theologia habet Deum pro objecto: ergo est virtus Theologica& non intellectualis.
Resp. quod Theologia prout est in nobis et .
respicit quodammodo contemplationem Dei in I. senti se per lumen divinae revelationis , quae est im- pri in ι' pressio quaedam 1cientiae Dei. Vnde attingit 'quodammodo ad optimum, licet non persecte; quapropter est imperfecta in ratione virtutis intellectualis, ut diximus in conclusione. Ad E. prob.dico quod respicit Deum pro objecto,non quidem ut habitus per modum naturae inclinans in ipsum ut per se notum , dependenter ramena motu voluntatis , sicut fides ; sed per modum rationis , & ut verum per aliud notum , seu de quo aliquid per rationem demonstratur.Vel inclinat tanquam habitus iacultatem Aciens conjunctionis ad ipsum, sed non usum,scut virtus
Theologica quae per se habet usum conjungendi
143쪽
x o 8 Eus s. I. De Sacra Doctrina,
Sitne Theologia viatorum proprie subaltem nata scientia Dei, o Beatorum 8
18. Q Cientia subalternata dicitur , quae sub alte
1 .poster. ora, nimirum subalternante ponitur. Hoc lecti 2 s. autem contingit dupliciter. Vno quidem modo
quando subjectium unius scicntiae est species subjecti superioris scientiae;sicut animal est species corporis naturalis, & ideo scientia de ani- . Daalibus est sub scientia naturali. Alio autem modo quando subjectiam inferioris scientiae non
est species subjecti superioris scientiae: sed subjectum inferioris scientiae comparatur ad subjectum superioris, sicut materiale ad formale. Et hoc modo accipitur hic unam scientiam esso sub altera, sicut speculativa , id est , perspectiva se habet ad geometiam. Geometria enim est de linea , & aliis magnitudinibus. Perspectiva autem est circa lineam determinatam ad materiam, id est, circa lineam visualem. Linea autem visualis non est species lineae simpliciter , sicut nec triangulus ligneus est species trianguli. Non enim ligneum est differentia trianguli. C etanus hic art. 2. quem Tho-mistae communiter sequuntur , existimat D. in litera intelligendum venire de subalternatione simpliciter, & proprie dicta ; tum quia de illa ante conclusionem distinxerat , ut ex illius verbis fit manifestum ; sciendum est , inquit , quod duplex est scientiarum genus &c.Paret autem quod perspectiva Geometriae & Musica
144쪽
Art. II. An sit Scientia, cap. I I. Ios
sca Arithmeticae proprie subalternentur : ergo etiam Theologia nostra scientiae Dei, & beato
Τum etiam , quia subalternatio quoad evidentiam oritur ex ratione scientiae ; sed ex con tinuabilitate ad scientiam Dei , ac beatorum Theologia nostra evidentiam sortitur : ergo ei proprie subalternatur , esto principia ejus non sint conclusiones in superiori scientia demonstratae. Prob. Maj. Ideo enim Perspectiva Geometriae subalternatur, & Musica Arithmeticae,
quia Perspectivae principia in Geometria, dc Muscae in Arithmetica innotescunt. Tandem, si quid obstaret quominus esset sub- 3Q. alternata Theologiae Dei & Beatorum, id esset, quod principia tubalternatae scientiae debent esse conclusiones deductae ex altioribus principiis a scientia subalternante ; principia vero Theologiae viatorum sunt ipsaemet veritates primae , dc per se notae Deo, de beatis, ut quod Deus sit trinus, & unus Scc. sed hoc non obstat quominus Theologia viatorum sit subalter
nata; nam cum aliquid, quod in creaturis in venitur , transferimus ad Deum, sine imperfectione transserendum est ; atque idcirco ei scientiam tribuimus cum evidentia & certitudine , sine discursu tamen, quae est imperfectio , quam habet ex nobis. Cum igitur dicimus , Theologiam viatorum subalternari scientiae Dei, non est ita intelligendum, ut scientiae Dei tanquam subalternanti tribuamus id, quod habent caeterae scientiae creatae subalter nantes , probare scilicet per discursum conclusones suas, quae assumuntur , ut principia inscientia subaltemata. Non ergo opus est, ut
145쪽
pyi' h likRT Vologiae Viatorum , quae sunt arti culi fidei, sint conclusiones Theologicae Deo eatis ;Jed satis est, si quae sunt evidenter nota Deo & Beatis , fide sollim credita assiimantur a viatoribus in sua Theologia.Quemas modum si Gcometria sne ullo discursu haberete viventiam suarum conclusonum, quas nunc
Perspectiva assiimit, ut principia, emet nihilominus subalternans; perspectiva verb subalternata, sicut modo est. Scotus Vero, quast. 3. prol. quem sequuntur
eous discipuli. Durandus ibidem quast. 7. &alii non pauci etiam ex S. Thomae discipulis existimant Theologiam nostram scientiae Dei,& Beatorum proprie non subalternari, neque de hu- ulmodi iubalternatione ullatenus venire intelligendum. Hanc sententiam probant primo ;quia de ratione subalternatae est quod subje-. Ju a ernatae addat subjecto subalternancis disterentiam accidentalem, per quam ab eRIntrinlece distinguatur , v. g. Musica quad. , ς seb trernata creditur, istius sub aecto lonori differentiam addit, quae numero lacundum se accidit : sed viatorum Theologiaupra subjectum scientiae beatae nullatenus hujusmodi accidentalem differentiam addit: ergo ei pioprie non subalternatur. Minor prob. quatam scientia Dei,quam Beatorum respicit Deum sub ratione Deitatis tanquam sub tectam,ut in
Respondent quidam hanc conditionem sub alternationi accidere , unde nihil prohibet, quominus una scientia alteri subordinetur, etiamsi subjectum unius subjecto alterius hujusmodi accidentalem differentiam minime ad
146쪽
Art. I I. An sit Scientia, Cap. I I. III
dat , dummodo principiorum inserioris evi- 1 poster dentia a superiori oriatur. Sed contra est;kienia ἰφς tia subaltcrnans, & subalternata specie distin- P, . 'guuntur, ut patet in Arithmetica, & Musica; sed in scientiis distinctio specifica penes rationem formalem subjectorum desumenda est: ergo subiectum subalternatae aliquam rationem sormalem in sui sub ecto intrinsece & essentialiter importare debet , per quam a subalternante specifice distinguatur : sed haec differentia addita nequit subalternantis subjecto et sentialis esse : ergo accidentalis. Major est D. Thomae I poster. lec. 21. ubi explicans illa Philosophi verba ; Fere autem univoca sunt harum quadam scientiarum ; ita habet: Dicit quod fere hujusmodi scientia sint univoca ad invicem. Dicit autem fere , quia communicant in nomine generis, ct non in nomine speciei.Prima etiam minor constat , sic enim se habet subjectum ad scientiam, sicut objectum ad potentiam,vel habitum ; distinctio autem potentiae, sicut & unitas a ratione formali objectorum pensanda est ; visus enim , & auditus sunt diversae potentiae, esto eadem res materialiter sit visibilis , de audibilis , quia alia est ratio soni , alia coloris. Se Cunda autem minor prob. quia si scientia sub- alternata subjecto subalternantis essentialem duntaxat adderet disserentiam, esset parS ejus sub jectiva, seu species, nec ei proprie subalter
Nec sussicit ad propriam subalternationem,
quod principiornm inferioris scientiae eviden- Ua a luperIori oriatur;etenim omnes aliae scien- ι α it. riae Metaphysicae non subalternantur;sed tamen lec. I. ab ea suorum principiorum evidentiam capiunt: φpuis ergo 7--7Am
147쪽
3 a II B AMess. I. De Sacra Dactrina,&bἰeieci ergo ad rationem propriae subalternationis; notio 3. con' susticit quod principiorum inferioris scientiae Id evidentia a superiori oriatur. Maj. est certa, F' m nor probatur , quia ad Metaphysicam speci patiarum scientiarum principia probare , & de eis judicare ; sed nonnisi quia considerat quae
dam communia , ut pars, & totum , aequales& inaequale, per quae hujusmodi principia innotescunt, & de eis certum, & evidens judicium sertur : ergo caeterae scientiae a Meta physica suorum principiorum evidentiam capiunt.
Respondent ali j quod Theologia nostra dis serentiam accidentalem subjecto kientiae Dei ,
dc Beatorum addat ; nempe esse revelatum, Vel
cognoscibile per revelationem : sed persectδhaec doctrina minime stare potest. Etenim licet differentia illa addita subjecto subalternantis accidat, attamen subjecto subalternatae essenatialis esse debet, cum ab ea propriae passiones oriantur, de subjecto subalternatae demonstra biles : ergo esse revelatum seu cognoscibile per revelationem erit differentia essentialis subjecti Theologiae viatorum secundum se sumpti rergo cum Theologia maneat in Patria manebit hujusmodi differentia essentialis sub jecto Theo
logiae viatorum : ergo ibi etiam cognoscetur Deus per revelationem & non ut est in se. Confirmatur per continuationem scientiae subalternatae cum subalternante, seu adventum
ejus in subjecto non destruitur sed perficitur
scientia subalternata: ergo in Patria Theologia nostra in ratione subalternatae etiam remanebit: ergo cum differentia illa accidentali , quam debet addere remanebit: ergo remanebit Deus cognosci
148쪽
cognoscibilis per revelationem, de non visus in se, seu per essentiam, quia hae differentiae,& modi intcr se opponuntur. Secundδ probatur, scientia subalternans, & 36- subalternata sunt compiasibiles in eodem intellectu : sed Theologia nostra non est comp3ssibilis cum beata in eodem intellectu , alias haberet simul fidem , & claram visionem de suis principiis: ergo non est proprie subalternata. Dices Theologiam nostram ex parte ipsius 37. scientiae se in eodem subjecto compati cum scientia beata, esto ratione status impersecti se
non compatiantur. Contra, ergo ablato statu imperfecto se compatientur , sicut se compatiuntur Musica, M . Arithmetica, cum Musicus habet orum principiorum evidentiam , esto se non compatiantur , si ea accipiat ut credita duntaxat. Quaero modo per quid distinguatur tunc a subalternante i Nec enim eadem esse potest. Non per differentiam accidentalem subjecto additam, quia vel haec non datur , vel non remanet, non penes principiorum evidentiam , & inevidentiam, quia tunc erit omnimoda evidentiar ergo ablaro statu non remanet per quid distinguantur et ergo accidentaliter duntaxat ratione illius status subordinatae dici possunt , sicut , & distingui.
Hoc dissidium , quantum ad intentum D. 3 ς' Tnomae facit, o non est magni momenti; solum , '' enim intendit S.D. ostendere quod in omnibus ait. r. scientiis praeambulis , & inferioribus respectu altiorum , dc superlprum sint suppositiones quaedam , quae in superiori habent innotescere, esto verae scientiae sint, v. g. in scientia naturali Tom. I H
149쪽
x14 I. De Sacra Doctrina,& Mathematicis disciplinis, quae sunt praeambulae ad Metaphysicam & illa inseriores sipsa enim de altissimis, & maxime intelligibilibus agitὶ vortet quaedam praesupponere quae in Metaphysica plenius imiotescunt. Exemplificat autem hoc in Mathematicis disciplinis,quia hoc
in eis evidentius apparet. Ea de ratione crediderim quod S. D. nunquam usurparit in hoc articulo nomen scientiae subalternantis aut sub- alternatae, sed superioris, & inserioris, quod est quid communius, nam aliae scientiae sunt inseriores Metaphysica, & tamen ei non subal
39, Quantum vero ad rem ipsam, de qua quaeritur , attinet, dicendum existimo quod stando in rigore propriae substernationis, prout de ea Aristoteles lib. I. Post. loquitur, & ibi communiter interpretes tradunt, Τheologia viatorum non est proprie subalternata scientiae Dei, &Beatorum, & id meo judicio satis probant rationes a nobis pro secunda sententia adductae. Quod si admittamus nomen subalternationisse extendere ad illas scientias quae in evidentia principiorum quolibet modo adinvicem dependent , nimirlim insertor , superiori, & su Dalternata a subalternante, constat posse dici hoc pacto Theologiam viatorum, scientiae Dei, dc Beatorum subalternari. 4O. Cujus rei gratia adverte ex S. D. quod in opust. scientiis speculativis semper proceditur ex ali-7ψ q ε quibus principiis prius notis, tam in demon- ε' ' strationibus conclusionum , quam in diffinitionum inventionibus. Quemadmodum ex pro
positionibus praecognitis , seu principiis perie notis aliquis in cognitionem conclusionis devenit;
150쪽
Art.I I. An sit Scientia, Cap. II. III
devenit ; ita ex conceptione generis, & differentiae , aliarum ipsius causarum quis in notitiam speciei pervenit. Verum quia tota ratio demonstrandi est in medio, quod est rei definitio, principia eatenus conclusionem illuminant, quatenus medium, quod est rei definitio , vel aliquid loco ejus, continent. Conclusionis ergo notitia 1 principiis pendet, quatenus per notutiam terminorum innotescunt; & sic quodammodo quoad evidentiam eis subordinatur.Vnde
si hujusmodi terminorum notitia in inseriori scientia sufficienter haberi nequit, sed a superiori emendicanda sit, tunc inserioris principia erunt nota solum in superiori scientia, & hoc pacto erit inserior scientia superiori subordinata ratione evidentiae principioruri; sed in Theologia nostra cognosci non potest quid Deus sit: ergo debet innotescere per superiorem scientiam, in qua divina essentia cognita secundum se est medium alia cognoscendi de Deo , ut est principium, & finis rerum omnium, & subinde lumen superioris scientiae dicitur : ergo quoad evidentiam principiorum Τheologia nostra scientiae Dei, & Beatorum subalternata dici
potest. Verumenimverd quia utendum nominibus I.
prout eis uti consueverunt communiter sapie
tes , in secundam sententiam magis propendo, quae de subalternatione magis proprie secundum Aristotelis , & Philosophorum morem disserit;& reipsa quidem rationes, quas pro ea adduximus, majus habent robur. Vnde ad primam C etani rationem dicimus quod S. D. distinguat de subalternatione non secundum rigorosam, & adaequatam ipsius rationem, sed HR