Doctor angelicus diuus Thomas Aquinas, diuinae voluntatis, et suiipsius in summa theologiae fidissimus interpres, atque doctrinae patrum observantissimus custos, in lucem publicam editus, a R. admodum P.F. Nicolo Arnu, Ordinis Praedicatorum, ... Tomu

발행: 1679년

분량: 707페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

cantur. Et ideo quando variatur status subjecti, variatur modus cognoscendi, non tamen habitus scientiae.

F. Resp. ad a. quod prophetia cvacuabitur, iaci Pippς quae in gloria locum non habebit, quia prophetia respicit futurum : statuvi autem ille non expectabit aliquid in futurum, sed erit finale complementum omnium eorum, quae ante fuera't prophetata. Vnde in psal. 47.dicitur: sicut aisivimus, scit. per prophetas, ita & via

mus , praesentialiter, in cisitate domini visturum. Scientia autem non est de contingentibus& futuris, sed de necessariis, & iis quae sunt. Vnde non repugnat statui gloriae sicut prophetia. 1 6. Rosp. ad 3. quod imperfectio non est de ratione charitatis, ad quam cognitum bonum diligere pertinet ; sed est de ratione scientiae ex modo agendi. Vnde scientia dicitur evacuari, quoad modum scit. agendi, non verδ charita . sed tantum dicitur perfici;quia qud persectius in patria cognoscetur Deus , eb amplius diligetur. Ibidem. 3 7 Ex quibus patet ad rationem dubitandi ini-3 diii 3 tio positam; dicimus enim quod fides est causae. Ait Theologiae, sicut etiam charitatis , & aliarum x. ad L. Virtutum infusarum , secundum id quod est a. q. perfectionis in ipsa , cognitionem videlicet άὸ Τ, Certissimam primae veritati innixam; non vero . , . secundum id quod imperfectionis involvit, nimirum obscuritatem, & aenigma. Fides autem quantum ad cognitionem manebit , ac subinde Theologia quoad habitum , & certitu

dinem.

I Arguitur 1. destructo aliquo quod ad essentialem

162쪽

Ana I. An sit Seientia, Cap. III. I 27

tialem ac sormalem rei alicujus rationem spectat, ipsa secundum speciem manere nequite sed ratio sormalis Theologiae nostrae, quae ex S. D. est divina revelatio , non manet: ergo ratio formalis Theologiae nostrae in patria non manet. Prob. minor, revelatio illa est essentialiter obscura , cum sit essentialiter a fide dependens et ergo destruitur quemadmodum desideSaResp. quod divina revelatio quantum ad id, F '. quod convenit ei secundum se , manet; non ' si tamen secundum modum quem hic habet ex indispositione subjecti imperfecte participantis Iob. illud divinae revelationis lumen. Nam revela- leel.3.tio secundum se claram dicit perceptionem dia Rum . vinae veritatis in se. Quo pacto dixit Apostolus ad Rom.8. quod gloria divina revelabitur in sanctis : quia gloriam nunc equidem sancti

occultatam in conscientia habent; tunc autem in conspectu omnium tam bonorum, quam malorum revelabitur , & manifesta erit. Quod igitur in via illa revelatio obscura sit ex indistpositione subjecti oritur , quae tunc auferetur , & subinde quidquid Theologiae ex ipso competit , non tamen id quod secundum se

habet. 'Arguitur 3. secundum Philosophum in a. 6O. Ethici capite Io. omnes habitus ex actibus quo. ip cquisiti, producunt actus illis similes, a qui 'bus acquiruntur ; sed scientia Τheologiae, ' Pi 'quam nunc habemus , acquiritur ex actibus obscuris , cum ex principiis fidei conclusiones deducantur : ergo si in patria maneret, similes actus redderet ; sed hoc est im

possibile , quia ibi erit clarissima, & facilis

cognitio:

163쪽

6 I. Ibid. ad

118 I. de Sacra Doctrina,

cognitio : ergo ipsa eadem specie manere ne

Respondeo quod unus actus potest dici alteri simili dupliciter ; uno modo quantum ad speciem actus, quam trahit a materia circa quam est ; & sic habitus acquisitus semper reddit actum similem illi actui, a quo generatus est, sicut Hrtia faciendo efficitur aliquis sortis , & sertis effectus sortia facit. Alio modo quantum ad modum qui sequitur dispositionem subjecti, & sic non oportet actus praedictos esse similes. Constat enim quod actus ex quibus sertitudo politica acquiritur, sunt actus cum tristitia, & sine delectatione effecti ; actus autem qui sequuntur habitum sunt faciliores &cum delectatione, vel saltim sine tristitia: ita videmus in scientia quod homo in considerando aliqua, seientiam illorum acquirit; dc sciens illa potest eadem considerare, tamen alio modo quam ante ; quia jam non inquirit, sed contemplatur. Dicimus itaque quod Theol gia similes actas , quantlim ad speciem actus reddet, sed non similes quantum ad modum

qui sequitur dispositionem subjecti, a qua habent illi actus quod sint obscuri.

. . .

164쪽

ARTIC VLVS TERTIUS. Vtrum Saera Domina sit una , vel plures CAPUT PRIMUM. Euadam de unitate subjecti in esse

sibili praemittuntur.

Ac RAM doctrinam utcunque esse I unam nulli dubium esse debet,nam ut scite dixit lacteum illud Christianae eloquentiae flumen Lactantius lib. 3. divin. institui: sicut est unus mundi rector, ct constitutor Dein , una veritas, ita uriam esse, ac

simplicem sapἰentiam scilicet de eo in necesse est. uia quidquid est meram, ct bonum, ἰd perfectum esse non pote st, nisi fuerit singulare. Το-

tus ergo dissicultatis cardo in praesentiarumveuitur circa illius unitatis radicem, Sc modum ε, utrum scit. st una scientia unitate specifica , necnes& unde veniat desumenda hujusmodi unitas in ipsa, cum de tot, & tam diversis rebus , Deo nimirum, & creaturis agat Observandum est i .ab una veritate increata, a. quae Deus est, veritatum multitudinem in ani- q.1. demas nostras derivari; quemadmodum ab una 'ςrtr. Ir.

specie objecti similitudines plurimae in diversis speculis , aut in speculo fracto resultant. Veri- q. 1.atiatas autem hujusmodi primo & per se consistit 7. α alit in primis principiis per se notis,per quae de aliis Tom. L. I

165쪽

r 3o I. Tu Sacra mmma, omnibus , sive in operabilibus , sive in speculativis dijudicamus. Principia verb terminorum definitionibus innotescunt. Cum igitur scientia si quaedam intellectus perfectio in habitudine ad cognoscendum aliquod speciale verum, eatenus plura unificat, quatenus ipsa in unaveritatis ratione conveniunt, ut possit eodem

modo de illis certum judicium, uitutivaque ac veluti definitiva sententia comparari ; sed omne id per quod aliquid manifestatur, ac discernitur , persectique dijudicatur lumen est, ut testatur Apostolus ad Euhesi s. patetque in luce hac visibili, cujus Deneficio colores dis. cernimus, ac de illis judicamus : Igitur prout aliqua nata sunt eandem illuminationem subi

te, seu eidem obesse lumini, & medio q-

manifestentur , ac dijudicentur , ad eandem scientiam pertinent , sed illuminatio fieri nequit , nisi per quandam , materiae faecibus , ω grossitie depurationem, in qua sermae lumen

Immersum veluti tegitur , aut obumbratur; igitur tandem denique oportet ad immaterialitatem devenire , ceu nrem cognoscibilitatis, ac cognitionis, imitatisque ipsus scibilis, ac stientiae.

3. Notandum 1. quod finis cujussi bet scientiae Hie & est ut habeatur cognitio de subjecto concluso- ω nis demonstratae , quod dicitur subjectiimiὸ: scientiae ; demonstrando de ipso passiones. Vnde unitas scientiae ab unitate subjecti desiunidicitur; subjecti, inquam sermaliret sumpti, &in esse scibilis, cujus cognitio ultimate inten- . ditur. Dicitur autem subjectum unum genus scibilis, cum ex parte ejus non sumitur aliqua differentia determinans, quae sit a natura illius generis

166쪽

generis extranea, ut si quis per principia mo

hilitatis communia probet,tum hominem, cum plantam habere naturaliter certum augmenti. ac decrementi terminum , non additur aliqua

differentia extranea, ac subinde ipsa unum ge-hus scibilis habent , ac respiciunt , pertinent que simpliciter ad eandem specificam scientiativSecundum quia autem est unum genus , quan do circa subjectum aliqua differentia extranea assumitur , & aliena natura illius generis 3 sicut visuale est eYtraneum I harum lineae, M sonus a genere numeri. Numerus ergo simpliciter, qui est obiectum Arithmeticae, & numerus sonorus non sunt unum genus subjecti simpliciter ; similivet nec linea simpliciter , quae est objectum Geometriae, & linea visualis, quam considerat Perspectivus ; subindeque diversae

constituuntur icientiae penes numerum sonorum, nimiriun Arithmetica, ac Musica ; & penes lineam , & lineam visualem, sicut Geome tria, atque perspectiva. videnda sunt quae duximus in Ct p. Philos tom. a. qi p. t I. artis.

Vt autem 4e subjecto cognitio acquiratur, oportet quod principia, & causae ejus cognos- ,

Cantur I tunc enim cognoscere arbitramur

unumquodque, eum caulas primas, & prima 1. . principia cognoscimus,idcirco in scientia opor- t. post. tet cognoscere quid sit ι quod quidem cognos citur per definitionem tanduam per medium probandi pasones de subjecto 2 unde tunc erit una scientia, quando erit unus medii modus propter unam sermalem rationem immaterim

litatis, qua habet inrellectum movete, & ei proportionari; quidditas enim rei intelligibilis I a

167쪽

23a I. De Sacra Doctrina, est proprium objectum intellectus , & principium formale determinans ipsum , seu forma per quam agit ; actio autem specificatur a principio agente formaliter sumpto , ac subinde medio specificatur scientia, tanquam a principio forinali per quam agit intellectus certam cognitionem ; ratio autem sub qua movet, de agit, est immaterialitatis modus. s. Finis autem scientiae non est , ut habeatur D. Tho- quaelibet cognitio de subjecto, sed ut passiones ejus manifestentur, & ei attribui demonstreni l tur. Quapropter conclusio demonstrata,ut visa in principiis, medij beneficio unientis utrumque extremum & illuminantis conclusionem , est finis ultimatus scientiae, & objectum quod

significatur, ut terminus ejus. Hoc autem non

fit , nisi mediantibus principiis ; idcitco ad unitatem specificam scientiae requiritur primo unitas subjecti in esse scibilis; unitas medij,ceu causae cognoscendi, & formae intellectusiunitas objecti formalis ; & unitas principiorum. Unde unitas medij se habet quodammodo, ut sermalis ratio sub qua omnia in genere scibilis unificantur ; ratio autem qua est ratio subjecti scibilis, cujus cognitio in scientia quaeritur. 6. Ad sciendum autem quae sit ratio formalis scibilis subjecti Theologiae, advertendum quod

quemadmodum in nobis necessarius est intellectus principiorum , qui versatur circa veritates quasdam complexas per se notas ; ita & infunditur habitus hdei, quo cognoscamus articulos, tanquam prima quaedam principia doctrinae sa-m ae; cum hoc tamen diserimine, quod ad sumendam illorum principiorum notitiam necessum est scire quid terminriorum significent,v.g. ad

168쪽

Art. III. An sit una vel plures, Cap. I. I 3 3

ad cognoscendum hoc principium , homo es animae, opus est nosse quid sit homo , quidve

animal ; & terminorum notitiam cognitione accepta 1 sensibus venamur ; attamen notitiam principiorum fidei non accipimus per termino rum cognitionem sciendo quid sint, sed potius quid non sint, nec sensuum experientia ad hamriendam eorum cognitionem sufficit, quia nihil tale in sensibilibus invenitur; unde totum prae stat superna revelatio, & divinum illud lumen afficiens voluntatem , & intellectum inducens ad certum assensem, non ex evidentia objecti, sed ex efficacia luminis voluntatem afficientis , ut velit assensum intellectualem certum praebere. Vnde revelata formaliter, proprie loquendo , sunt veritates complexae , quibus intellectus per modum naturae assentitur, & non ex notitia terminorum aut convictus evidentia objecti. Ratio ergo assentiendi est revelatio, quae

ex parte principi j habitudinem dicit ad Deum

reVelantem , ex parte termini veritatem divianam cerid cognitam, ex parte medij, & principi j proximi, intellectum illustratum lumine divino & speciebus intelligibilibus , quae ut

participant virtutem luminis divini, virtutem habent ad inclinandum ad assensum certum. Ex his manifestum redditur, quod esse revelatam aliquam veritatem , vel revelabilem non est pura denominatio extrinseca, aut aliquid omninδ illi extrinsecum, sed quid intrinsecum, saltim si sumatur radicaliter, nimirum prout ipsa res divinitus cognoscibilis , est 1umen quoddam intellectui nostro improportionatum , sed non omnino extraneum, rationemjus natum est movere intellectum nostrum

169쪽

ad sui cognitionem , ncm tamen secundum eas quas naturaliter habet vires , sed prout tam, rum lumine superno, ceu principio activo , ω virtute praestante vigorem potentiae intellecti. vae in ordine ad veritatem illam, ut λrmata specie intelligibili ejus, ceu principio sermali determinante, eliciat cognitionem supernat ratem de veritate illa, & in hoc distinguitur gnostibilitate seu scibilitate ordirist nae uralis

Sacram Doctrinam esse unam specia

ssentιam flataiIuν. 8 . Icendum est itaque sacram doctrin m esse Ita unam specie scientiam respectu omnium de quibus agit. Huiς conclusioni lavet sacraestripturae authoritas, δέ loquendi modus, Mettubique de hac doctrina, scuti de .na scientia loquitur, praesertim Sap. io, ubi ait i dadii Eliscientiam sanctoram. Probatur conclusio ratione D. Thomar; si ' Theologiε non esset una scientia specie atomat maxime quia de diversis agit rebus, nimirum de Deo, ti creaturis, rum corporalibus , cum spiritualibus, actibus virtutum, & moribus hominum ; sed hoc non obstat: ergo est un scientia Prob. min. potest una, M eadem scien tia specie de diversis rebus agere , dummodo in aliqua sermali ratione conveniant;sed Theo logia de diversis agit, ut conveniunt in una Drmali ratione objecti, nimirim ut revelabilia sunt

170쪽

Art. III. An sit una,vel plures,Cay II. I 3 ssunt: ergo nil obstat, quin ipsa simpliciter sit

una scientia. Major patet; eadem enim est habitudo potentiae,& habitus ad suum objectum: sed unica specie potentia plura, & diversa attingit , prout in aliqua Ermali ratione objecti Conveniunt v. g. potentia visiva unica specie existens diversa, sicut hominem & lapidem , Corporaliaque omnia, prout colore induuntur: ergo pari modo potest unus. & idem scientia habitus de diversis rebus agere,dummodo con Veniant in una aliqua ratione scibili. Minor vero probatur, tota scibilitas objecti Io.. ex scibilitate principiorum dependet; per resolutionem enim ad principia de conclusionibus habetur visio , seu scientia, & cognitio certa a

sed principia Theologiae sunt articuli fidei divinae , seu veritates sormali ter revelatae, & ut - revelatae a Theologo attinguntur,supponuntur. que notae per se in scientia Dei et ergo cognon cuntur, & sciuntur confusiones Theologicae inquantum revelabiles, ac prout subsunt revelationi divinae, seu principiis se aliter revelati S,per quae Certo Cognoseuntur, ao resolutivum

de eis judicium sertur ; igitur omnia quae ad Theologiam pertinent , spectant ad eam lubrana sormali ratione ob jecti, sive sint moralia ,sive veritates divinae speculativae. Major patet ex Philosopho 3. plas cit. Minor etiam est evi- D. Th. dens , tum ex his quae diximus, Se probavimus supra , nimirum principia Theologiae debere aEhis .

credi fide divina, tum authoritate D.Thoma ,S communi Theologorum sententia. Secunda consequentia, quantum ad verita- Ite S morales probatur , non enim de moribus

in Theologia est sermo , quemadmodum in

SEARCH

MENU NAVIGATION