Doctor angelicus diuus Thomas Aquinas, diuinae voluntatis, et suiipsius in summa theologiae fidissimus interpres, atque doctrinae patrum observantissimus custos, in lucem publicam editus, a R. admodum P.F. Nicolo Arnu, Ordinis Praedicatorum, ... Tomu

발행: 1679년

분량: 707페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

i 6 Ru I. De Sacro Doctrina,

a materia. Min. prob. incertitudo causatur per .post transmutationem materiae sensibilis,unde quan-ὶςst'AE magis acceditur ad eam, tanto scientia est minus Certa. Qua ratione Aristoteles ibidem docet scientiam quae non est de subiecto certiorem esse illa, quae est de subjecto , hoc est, materia sensibili: ergo non sunt aliqua magis immobilia, & necessaria, nisi quia magis a mate-1.p q Τε ria separata secundum rationes suas. Secundis ort. quia immaterialitas alicujus rei est ratio quod sit cognoscibilis, & secundum modum immaterialitatis est modus cognitionis ; sed The logiae scientia habet specialem modum cognitionis , & specialia cognoscibilia : ergo speci lem modum immaterialitatis, tanquam rationem formalem sub qua. Tandem quia Theologiae scientia est quaedam impressio scientiae di-Vinae, quae pro medio, & ratione sub qua habet essentiam divinam, quae est in summo im- materialitatis gradu: ergo & Theologia quodammodo hanc immaterialitatem imitari debet , & eam habere, ceu rationem sermalem sub qua. Respondeo itaque quod ex modo cognoscendi haec scientia habet specialem irmaterialita, tis modum superiorem illo , qui est Metaphysi-ptol ait. ς - Cum enim contemplatio Dei fiat duplici- ter; una per creaturas, quae imperiecta est, cum sint effectus non adaequales essentiam ejus;alia persecta, qua videtur immediate per suam es sentiam; quae erit in patria, & est homini ponsbilis secundum fidei suppositionem , doctrina Theologiae ad illam Dei complationem persectam , & in se quodammodo attinet, cognos

cendo Deum, non per cognitionem a creaturis Hie in

182쪽

Art. III. An fit una,velplures, Cap.III. I 47ris sumptam . sed immediate ex divino lumine inspiratam. Quod quidem lumen est perfectius

quolibet lumine creato, & magis certum, seu immobile, ac subinde minus obumbratum , materiaeque immersum. Habet igitur Theologia divina in suis principiis, & ratione formaliscibilitatis immaterialitatem persectiorem , ex parte medij cognoscendi. Et licet ea de quibus agit in genere entis non sint aequalis otianin immaterialitatis,sed multum diversat ac discrepantis, attamen ex parte medij cognoscendi. quod est divinum lumen , seu divina revelatio, ac perceptio veritatis divinae in seipsa, conveniunt , quod sufficit. Quia neque illa, de quibus Metaphysica pertractat, sunt ejusdem im- materialitatis in te t Deus enim & intelligentiae. ita abstrahunt, ut secundum rationem tuam in materia esse nequeant: caetera vero ita a materia depurantur, quod licet in earum ratione materia non includatur ; attamen de ratione earum non est, ut sint absque materia, tamen

ut Deus , & Angeli pro hoc statu ex effectibus sensibilibus cognoscuntur , non sunt majoris abstractionis caeteris , de quibus agit Metaphysicus, & hac cadem ratione dicimus , quod ut Deus Angeli &c. sunt cognoscibiles per divinam revelationem , seu ut revelabilia sunt ejusdem immaterialitatis , & immobilitatis. Adde quod Deus est praecipuum & per se subjectum formale scibile , alia ut dicunt habitudinem ad ipsum , sub qua ratione eundem immaterialitatis modum quodammodo subeunt. Quod vero agit de actibus humanis, deoperibus hominum, in quorum ratione nec D

183쪽

I 8 De Sacra Domina,

practica est, sed ultima ratio sub qua omnia cognoscuntur, & verisidantur, est revelabilitas, seu revelatio divina. λ . Instabis contra hujusmodi revelabilitatem ,

seu revelationem, virtualem, quam constitu

mus rationem formalem subjecti, seu objecti Theologiae: Primo, quia ratio formalis ponit aliquid in objecto, cujus est ratio ; sed revel . bilitas nihil ponit in re : ergo nequit esse ratio sermalis ipsius Theologiae, vcrincans omnia, quae ad ipsam spectant. 28. Confirmatur, quia revelatio divina vel sumitur adhike ex parte Dei, vel passive ex parte nostra Si primum , certum est, qu6d nihil intrinsece ponat in re revelabili, vel revelata , cum sit aliquid immanens in Deo, sicut neque

cognitio ponit aliquid reale intrinsecum in ipso objecto cognito. Si sumatur passive, sic est aliquod lumen habituale perficiens intellectum

nostrum, incircunscriptum , & nullius rei determinatae , efficiens cognitionem, sicut est lumen fidei: ergo revelatio divina nullatenus potest esse ratio formalis Theologiae. 29. Respondeo ad argumentum quod revelatio, ut se tenet ex parte Dei testificantis est quid ex trinsecum ; ut se tenet ex parte potentiae est aliquid intrinsecum perficiens ipsam ad cognos cendam veritatem divinam ; ut se tenet ex parte objecti revelabilis, est aliqua lux superior imbibita per modum hypostasis in excedente M superiori intelligibili, vel lux derivata ex lumine superno perficiente intellectum agentem , . quae inesse intelligibili ultimate, & motivi in- , Lellectus perficit ob)ectum, estque ei quid intrinsecum , sicut lux solis, ut efficiens colo

ratum Di iii od by Cooste

184쪽

ratum actu lucidum in esse visibilis, & motivi in actu visus, est quid intrinsecum, esto in genere entis extrinsecum sit. Ex quibus ad confirm. patet, dico enim quod revelabilitas est aliqpid ex parte objecti, per modum luminis divini imbibiti in natura intelligibili quae ex- 'cedit intellectum humanum, per cujus species determinatur lumen divinum ex parte intellectus se tenens, sicut lumen naturale determinatur per species intelligibiles objectorum, uxaliquid determinath intelligat.

de sumatur ratio pνactici se speculativi in scientiis e

CIENDvM quod nihil scitur nisi Verum, quemadmodum nihil appetitur nisi bonum, aut boni umbram habens. Accidit autem vero secundum se , Ac rationem suam , quod ad opus ordinetur ε, de sua enim ratione dicit rationem manifestativi duntaxat, & adaequationem sui, seu conformitatem cum intellectu. Idcirco practicum non est essentialis ipsius intellectus differentia , qui habet respicere verum absoluti ,3c in communi, sed accidit ei ab exteresione ad

185쪽

appetitum , a quo habet efficienter moveri, Mad aliquod verum operabile modo operabili ordinari. Eapropter non est differentia essentia

lis ipfius intelligibilis , aut scibi lis absolui.

sumpti, sed in quantum induit aliquam r4tio ' nem boni, & operabilis modo operabili , de in exercitio , itaut intellectus scientis non intendat ipsum scibile, ut cognoscens fiat, aut sciens, sed ut eficiatur recto Operans. Qua

propter de Ethica, seu Morali sermonem faciens Aristoteles dixit ; hujusmodi sermonem suscipiam s , non ut scientes simus , sed Ferantes. Nam sub ea duntaxat ratione, qua scibile habet in re boni rationem, vel convenientis appetitui, natum est movere appetitum , qui intellectum applicat, ut modo directivo , & operabili aa illud scibile tendat. Vnde scientia speculativa dicitur, cujus finis non est nisi scire ; scientia autem practica est, cujus finis est operari. Licet autem ratio, seu scientia practica, Mspeculativa fine differant, atque objecto, conveniunt tamen in hoe , quod sicut ratio speculativa incipit ab aliquo principio, & per media ad conclusionem intentam devenit, ita ratio seu scientia practica, B operativa incipit ab aliquo principio , &per aliqua media devenit ad operationem, Vel operatum, quod intenditur. Principium hujusmodi in speculativis est quod quid est rei , seu natura, & sor ma ejus, quae est ratio cognoscendi ipsam ; &medium ad probandum passiones, vel proprietates aliquas de ipsa. In operativis autem principium est finis, qui quandoque est forma, aliquando aliquid aliud , v. g. finis aedificantis est constructio domus secundum aptam for

186쪽

Art. IV. An sit Scientia practica, p. I. Isr

mam, & distositionem ad habitandum, & propter hanc dilponuntur, & fiunt omnia quae ad domum pertinent, sicut tectum , paries &c. Et ex fine fertur judicium de omnibus. Eapropter sicut scibilitas subjecti in scientiis speculativis attendityr secundum habitudinem ad medium demonstrandi, & principia simpliciter prima in genore aliquo scibilis speculativi; quae enim ex alteris sunt principia in principia simpliciter prima tandem resolvuntur ut efficaciam demonstrandi habeant ; ita inscientiis subjecti operabilis dirigibilitas , seu ordinatio attendi debet secundum finem prae cipuum, dc principia operabilium simpliciter prima in illo genere ; sicut dolatio lapidum, MCompaginatio lignorum , & quaelibet dispositio materiae est in ordine ad constructionem domus secundum aptam , & congruam dispositionem ad habitandum ; & haec omnia secundum principia artis domificandi simpliciter prima regulantur, ut recta sint. Duplex est rectitudo in operabilibus ; alia artificialis, moralis altera. Rectitudo moralis desumitur penes finem moralium , scit. banitatem moralem. Bonitas autem moralis desumitur ab objecto in esse moris primarid, & essentialiter,quia habet rationem formae. Objectum autem dicimr bonum in esse moris, quando est consonum rectae rationi, & legi. Vnde lex, seu legis praecepta sunt principia per quae regulantur opera nostra , seu actiones morales, Scper ea dijudicamus de illis. Rectitudo actem artificialis desumitur penes finem artificialium, qui est bonum ipsorum, ut scit. snt consormia regulis artis, & uni intento ; bonum enim artis

187쪽

est in ipsis artificiatis, v. g. bonum domus constructae est quod sit apte disposita, & concinnata Juxta regulas artis, ut nos valeat a nive,

frigore, & aliis inclementiis temporum, vel Incommodis sublevare. Idcirco discrimen inter Veritatem practicam & speculativam in hoc reperitur, quod veritas speculativa in scientiis sumitur per adaequationem conclusionum ad principia speculativa, & rationes rerum quae 1unt medium demonstrandi ; sed in practicis moralibus per ad aequationem conclusionum seu electionum ad legem, seu legis praecepta per quae regulamur, & dirigimur practice ad operandum recte in ordine ad finem, per quem , Ceu medium, de omnibus judicium fertur, 3edicitur bonum, vel malum opus, prout con

forme, vel difforme fuerit legi, & fini, & ab

eis discordans, vel cum eis consonans. Finis Theologiae seu sacrae doctrinae est nos in cognitione recta Dei, ac divinorum perfice- Te , ne circumseramur omni vento doctrinae, scut gentes quae Deum ignorant, & hoc mediante revelatione, ut ratione formali scibilitatis ure, ut supra fuse explicuimus, δc praeterea nos dirigere in operatione recta; utrumque in ordine ad Deum, ceu principium, &finem supernaturalem , tam cognitio , quam Opetatio destinantur. Vnde utriusque principia stant sub eadem sermali ratione revelationis Per revelationem enim , & non aliter. didicimus, quod Deus sit unus in Trinitate subsistens, &quod diligentibus se remunerator sit largiendo gloriam ; principium , 3c finis supernaturalis, ut patet ex illo Apostoli ad Hebraeos II. Oportet accedentem ad Deum credere quod sit,

188쪽

Art. IV. Ansli Scientia practica, Cap. I. Is 3

ct dustentibus se remunerator sit. Quae sunt duo principia simpliciter prima Theologiae, & fidei

nostrae, ex quibus caetera essicaciam habent, &de conclusionibus Theologicis per ea accipitur judicium, tum in speculativis, quam prachicis, seu moralibus. Hoc enim principium moralitatis Christianae , Inimicus est diligendus , vel sustinendum fortiter Crucis opprobrium , vel diligendus Deus amore perfecto, ct supernaturali, in tantum essicaciam habent, in quantum regulantur principio illo, Deus est finis supernaturalis creaturae, remunerans & dilectionem

inimici, & mortis opprobrium. Et conclusones practicae , quae ex his principiis operabilium, seu lege divina deducuntur ; V. g. quod hic & nunc sit propter Deum subeundum martyrium , vel condonanda injuria inimico, proxime dijudicantur per regulas illas Operabilium, & exempla majorum , praesertim Ctiristi, cujus vita, ut diximus , lex morum fuit. Similiter conclusiones speculativae ; V. g. quod

Deus habeat de rebus singularibus perfeciam cognitionem, deducitur ex illo principio quod Deus sit, & providentiam de rebus habeat,praesertim de actibus humanis, ut coronet merita,& demerita puniat, & sic de caeteris. Restat modo examinandum quomodo conclusiones tam diversae , seu potius cognitio earum sit practica, & speculativa , itaut idem Labitus sub una sormali ratione revelabilitatis eis alsentiens, &per principia illa revelata dijudicans , utramque complectatur; sciendum est quod potest aliquid formaliter in alio contineri duplici modo : prim5 secundum rationem Sc esse ipsius formae absolute sumptae ;secundo

189쪽

secund , quoad modum essendi proprium quem habet, non quidem secundum se absolute, selut in hoc, sicut senstivum absolute dicit principium quo aliquid sentit, & cognoscit per apprehensionem objecti, sed sensitivum in homine de leone contrahit specialem in operando modum, nam cognoscit objecta sensibilia homo sine necessitate, appetendi illa, vel respuendi, propter conjunctionem sensitivi ad rationalem appetitum,qui in res cum differentia potestativa sertur, quod leo vel brutum carens ratione non habent. Cum itaque dicatur aliquid

persectius in quantum plures in eo persectiones

Continentur, continere plura Brmaliter secundum esse, & rationem sormae absolute, ad perfectionem pertinet, quia omnis serma est ut

actus quidam, & persectio Dei , sed continere modo proprio essendi in hoc, persectionem non importat cle se absolutam;sed huic & secundum quid v.g. sentire sicut leo sentit, non est persectio absilute, sed est persectio huic, scit. leoni , esto ex parte subjecti, quando scilicet consequitur ad sermam in suo optimo subjecto, & perfectissimo , sit persectio haberi tali modo , vel

accedere ad talem habendi modum , quo pacto sensitiva,quae magis ad modum cognoscendi rationalium appropinquant, persectiora sunt. Ιdcirco quod sic continet, sermaliter se habet, ut actus persectus continens plures impersectos, Minadaequatos;sicut senarius numerus est ut actas perfectus respectu ternari j, & binarij, ut ex D. Thoma supra notavimus. His suppositis ad is solutionem difficultatis accedamus.

190쪽

Art. IV. An si Scientia practica, p. II. II I

culativam satuitur. DIcendum est primo : Theologia prout in T.

nobis non est practica duntaxat, aut pure speculativa ; sed simul practica , & speculativa. Prima pars conclusioniS probatur. De . .

ratione scientiae simpliciter practicae est quodiaetint. subjectum ejus sit operabile, seu dirigibile in opus modo operabili, & consermiter ad principia operabilium, finisque ejus sit operatio, seu operatum aliquod ; sed in subjecto stibili

Theologiae sormaliter multa continentur, quae non sunt operabilia modo operabili, seu dirigibilia in opus, nec finis cognitionis eorum de se est operatio simpliciter, aut aliquod operatum : ergo Theologia nostra secundum omnia quae formaliter ambit non est omnimo-

de , & simpliciter practica. Major patet, exemplificando in omnibus scientiis operativis sed practicis , nam Moralis subjectum est operatio humana prout progreditur ab appetitu recto , & conformi dictamini rationis, & legi in ordine ad finem rectum , & bonum ; aedificativa est de aedificiis & ratio est; quia quaelibet scientia dicit intrinsecam habitudinem ad Gum subjectum , sub aliqua Drmali ratione scibilitatis , vel absolutE sistendo in scibilitate &contemplatione veritatis ut speculativa scientia , vel ordinando ad opus, ut practica ; si

autem Diuitigoo by Gorale

SEARCH

MENU NAVIGATION