장음표시 사용
191쪽
rati. I. poster. lec. I. 9.Arg. Ia
subjectum ordinatur ad opus, formaliter re picitur ut operabile , vel ut dirigibile in opus. Minor ver b probatur. Subjecium primum, ac praecipuum Theologiae est ipse Deus, qua Deus est haec essentia, ut fatetur ipsemet Scotus ; sed Deus sub ratione qua est haec essentia non est operabilis a sciente, neque per se dirigibilis in opus secundum omnes Veritate S ne cessarias de ipso demonstrabiles : ergo in subjecto scibili Theologiae multa sormaliter continentur , quae non lunt in opus per se dirigibilia,
vel operabilia. Prob. min. tum quia omne operabile est contingens esse, & non esse; veritates autem necessariae non possunt non inesse
subjecto per se primo ; tum etiam quia Deus,ut est haec essentia, est subjectum maxime cognos
cibile , seu intelligibile , & speculabile , Sc
operatio intestiectus circa iIlum est maxime perfecta in linea cognitionum humanarum ; sed speculatio , & contemplatio veritatis , quae quaeritur propter se est perfectior cognitione practica, & certior , nam prachica se habet ex additione respiciendo subjectum circa quod operetur : ergo cognitio Theologica Dei inquantum est haec essentia est potissimum,ac praecipue speculativa, & non praetica. Secunda pars probatur I. sacra doctrina ad Operationem ordinatur : secundum illud Iacobi 1. Estote factores verbi, ct non auditores tantum d ergo sacra doctrina non modo speculativa ed etiam prachica scientia est 1. Quia sacra doctrina per legem veterem, Sc novam dividitur: sed lex pertinet ad scientiam moralem cum sit directiva operationum humanarum quae est prachica : ergo sacra doctrina est practica. 3.
192쪽
Art. IV. Ansit Scientia practica,Cap. II. III Quia Deus, qui est subjectum hu)us scientiar,
non modo est primum ac iupremum intelligibile , sed etiam est ultimus finis , & beatitudo objectiva rationalis creaturae : sed sicut respi Cere primum, ac maxime intelligibile ad scientariam , quae praecipue speculativa est , nimirum Metaphyficam pertinet, ita respicere beatitudinem , ac de felicitate humana agere, quae est ultimus finis operationum humanarum ad practicam spectat: ergo Theologia est simul practi-ctica & speculatiVa. νSecunda conclusio; Theologia est simul pra- I O.ctica, & speculativa, non modo virtualiter, sed etiam sermaliter , non quidem secundum modum proprium essendi practici, & speculativi, prout sunt quaedam differentiae limitantes essentialiter. & contrahentes amplitudinem habitus cognoscitivi circa specialem rationem cognoscibilem absolute , vel cum ordine ad opus ; sed secundum rationem, & esse practici, ac speculativi. Prob. sacra doctrina una existens sorinaliter perficit hominem, non mod5 'in contemplatione Dei, veritatumque divinarum scibilium de ipso, sed etiam in recta operatione circa finem supernaturalem: ergo est formaliter practica, & speculativa. Antecedens prob. sacra doctrina est quaedam divinae scientiae impressio, quatenus Deum, ut in se C gnoscibilem contemplatur per medium, quod est Deitas ipsa, ut cognoscibilis per revelationem ; sed scientia Dei per unam rationem sormalem , quae est Deitas attingit, seu cognoscit se,& ea quae facit: ergo sacra doctrina una existens sermaliter perficit hominem in cognitione Dei, di operatione circa eum, ut finem
193쪽
i 18 Euaest. I De Sacra Doctrina ,
II . Confirmatur. Quando aliqua forma superior se habet ordinate, & ex additione alicujus persectionis essentialis ad inseriores, a quibus specie distinguitur, secundum rationem & esse debet eas formaliter continere , non tamen quoad
modum essendi proprium istarum, per quem specie differunt; sed sacra doctrina est superior
quaedam forma, utpote habens superiorem rationem per quam potest tam de scibilium,quam operabilium rationibus judicare: ergo una existens sermaliter continet rationem praetici, Mspeculativi; esto non secundum modum proprium , quo in Philosophicis disciplinis reperitur. Maj. paret I. In anima rationali, quae formaliter continet vegetativum, & sensitivum
secundum rationem, & esse, sed non secundum modum essendi proprium vegetativi, vel sensitivi. a. In sapientia, quae alias virtutes intellectuales speculativas , si dum rationem, Messe sermaliter complectitur, quia habet rationem sorinalem sciendi superiorem , per quam
de principiis de quibus est intellectus, in & de conclusionibus t de quibus est scientia) judicare
potest. I 2 . Minor ured prob. quia ratio se alis Theo- . i x ijςst diVin reVelatio, seu deitas ut cognos.&hi. .a Libilis lumine divinae revelationis, non modo Atini b. in ratione principij , & finis rerum omnium, prol.q. 1. sed etiam in ratione finis supernaturilis , dc x x, beatitudinis objectivae ad quam creatura rationalis specialiter ordinatur , sed per rationem hanc sacra doctrina habet judicare, non modbde veritatibus scibilibus de Deo, sed etiam de Operationibus humanis prout hominem ad finem supernaturalem ordinant: ergo sacra doctrina
194쪽
Art. IV. An sit Scientia practica, pII. Is '
actrina est superior quaedam serma utpote habens altissimam quamdam rationem sermalem, Per quam potest, tam de scibilium quam operabilium rationibus judicare. Prob. minor,tum quia Deus idcirco eadem scientia se cognoscit,& ea quae facit, habetque scientiam, quae una existens est practica, & speculativa, quia medium cognoscendi tam se , quam alia est divina essentia, quae se habet in ratione primi intelligibilis, & finis omnium rerum. Tum quia
sicut veritates fidei divina revelatione attinguntur,ita & operationes humanae lege aeterna diriguntur quae naturalem rationem excedit, &ideo humanarum operationum cognicio, pro a lege aeterna regulatur, nonnisi per revelationem haberi potest : ergo per eamdem rationem formalem , quae est revelabilitas, Theologia de omnibus habet judicare , tum cognoscibilibus veritatibus speculativis, tum practicis,&operationibus humanis. Tertia concluso ; sacra doctrina principaliter est speculativa, seu magis est speculativa, quam practica. Prob. sacra doctrina principa
lius agit de Deo, & rebus divinis de quibus
speculativam duntaxat cognitionem habet quam de actibus & operationibus humanis , de quibus practicam habet cognitionem ; sed scientia est potissimum dicenda practica, vel speculativa ex ordine ad finem ultimum ad quem per se , & principaliter ordinatur : ergo principalilis est speculativa , quam practica. Prob. maj. sacra doctrina non agit de actibus,& operationibus humanis, nisi prout per eas ad beatitudinem supernaturalem ordinatur,
quae in persecta Dei contemplatione sita est: ergo principa
195쪽
Iόo De Sarra Doctrina, principalius Dei contemplationem in se intendit ; quae imperfecte quidem habetur hic per
fidem, & doctrinam, persecte autem in patria per claram Dei visionem.
Contraria argumenta dissolvuntur. 34- Λ Rguitur primδ secundum Philosophum
Ah. Γ' Ethic. Sapientia, & prudentia dif-ν, ,1.4 , strans, qui sapientia est speculativa, pruden-artii. tia Vero practica ; sed haec doctrina est sapientia c ut art. 6. dicetur ;ὶ ergo est speculativa, si, xwxum, Cons. quia sicut Philosophusis 1 .me-ν ,1 L, t p . docer, nobilissimam scientiam oporteta, . sui gratia esse, sed practicae non sunt sui gratia,
immo propter opus: ergo cum ista sit scientiarum nobilissima, non erit praetica.1 - Respondeo quod Philosophus ibi accipit sa-Ge. i an pientiam pria sapientia, quae duntaxat est reia auiam. pectu ultimi finis simpliciter, quae equidem est in corp. 1peculativa tantum,quippe quae Deum contemplatur , ut est finis communis, & principium omnium rerum , quo habent esse ; non vero ut est finis specialis creaturae rationalis,aut ultimus in tota vita humana, seu ad quem omnes operationes humanae ordinantur , hoc enim ad Moralem pertinet, quae de faelicitate agit.Theologiae autem doctrina considerat Deum, ut cognoscibilem revelatione divin non modo quatenus est finis , & principium omnium rerum
in quo cum Metaphrsicae convenit in sed etiam
196쪽
Art.IV. Ansι Scientia practiea, Cap. III.I 6 rut est finis supernaturalis , & beatitudo persecta objectiva hominum c in quo convenit cum Morali. J Eapropter est simul practica, & spe-Culativa, non autem Metaphysica.. Resp. ad Cons. quod haec doctrina maxime Iest gratia sui: opus enim non est ultimum inta μος. cie. tentum in hac latentia, immo potius contemplatio primae veritatis in patria, ad quam de- t. purati ex bonis operibus pervenimus; sicut dicitur Matth. s. Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt ; & ided principaliter est gratia sui , & speculativa magis quam practim. Contra solutionem,ac tertiam conclusionem I instat Durandus. f rimo ; quia finis,qui denominat scientiam est operatio, quam ipsa elicit,uel regulat,atque dirigit; sed beatitudo non est operatio elicita, vel regulata ab hac scientia: ergo non ita denominat illam, ut ab ea dici queat speculativa magis quam practica. Secundo , quiAnulla scientia denominari valet practica , vel speculativa , fine remoto, seu ad quem a remotis disponit, sed a fine proximo ; sed visio patriae est finis Theologiae remotus ad quem per modum dispositionis nos disponit, δc non
per modum sormae immediate ei conjungentis: ergo non est dicenda maxime speculativa a visione patriae. γRelpondeo quod equidem finis scientiam 18 . denominans proximh est ejus operatio, in spe- Opuinculativis scilicet scire, gratii ipsius scire ; in I 'U'
practicis autem scire propter operari; & quod finis proximus a quo denominatur Τheologia speculativa est Dei contemplatio in se per revelationem suscepta ; finis autem, , quo practica dicitur, est operatio virtutis in ordine ad . I. L
197쪽
finem supernaturalem consequendum ; &ab his denominatur sermaliter practica, & specu- Iativa ; ac subinde ab aliqua ejus operatione. Verum quia utraque taec operatio ad beati tu dinem patriae ordinatur, licui impersecta scelicitas ad perfectam ; & ratio ordinatorum ad
finem , majori , vel minori proportione, Maccessu ad rationem finis habenda est ; idcirco S. D. ait Theologiam dici speculativam magis, quam practicam, quia finis , ad quem ultimo ordinatur, est contemplatio Dei in se , in patria habenda,quae est operatio speculativa prin-
Cipaliter . , cum qua Contemplatio viae magis Convenit quam operatio. Verba S. D. sunt sNle ait. Metis tamen es speculativa, quam practica ; .e.fia. quia principalius agit de rebus disἰnis, quam de actibus humanis ; de quibus agit secundum quod per eos ordinatur homo ad perfectam Deἰ cognitionem in qua alema beatis o consistis. Vbi S. D. ex fine proximo rationem practici, & speculativi in Theologia desumit ; quia verd operatio virtuosa ad contemplationem persectam
Dei in se sin qua ejus beatitudo consistit in ordinatur, quae per fidem in via jam habetur;ideo Theologiae doctrinam principaliter esse specu-
, sede. latiVam asserit; & secundum aliquid duntaxat prol. art. practicam; Unde quantum ad quid practica est ,3 ς or etiam speculat a. 39, Ad pleniorem hujus rei intelligentiam no-
, , tandum est ex eodem S. D. quod scientia potest,itii: speculativa, vel practica tripliciter; prime,
ex objecto seu ex parte rei scitae, sicut scientia hominum de rebus naturalibus, vel divinis est speeulativa ; de moribus autem , seu actionibus humanis est practica. Secundo ex modo sciendi,
198쪽
sciendi, sicut si aliquis consideret actiones humanas definiendo, dividendo , & secundum communia illarum praedicata non applicando ad opus, erit cognitio practica ex parte rei scitae, sed tamen speculativa secundum modum sciendi. Tertio quantum ad finem v. g. si quis consideret quo pacto domus construi possit non ordinando ad operatimem ceu finem , sed ad cognoscendum tantum . erit quantum ad finemi nimirum scientis speculativa consideratio, dctamen de re operabili. Scientia, quae est speculativa ratione ipsius rei scitae , seu objecti est speculativa tantlim ; quae vero est speculativa secundum modum, & finem , & non ex
parte rei scitae , est secundum aliquid practica,& secundum aliquid speculativa ; Quae verδ ex se ad finem operationis Ordinatur est practica tantism , seu limpliciter. Et hoc pacto Theologiae doctrina dicitur secundum aliquid practica in ordine ad finem beatitudinis , quae est contemplatio Dei in patria , & etiam speculati va ; quia est de objecto speculabili, tamen applicando universalia supernaturalis cognitionis principia ad opus in particulari tendit ad illud,& operatio est quodammodo finis ejus, sed non
Si instes quod neologia erit duntaxat practica respecta actionum humanarum, quae sunt subjectum secundarium , ac subinde non sim 1.L. q. g. pliciter. Respondeo quod actiones humanae, ari. 3. ad
prout regulantur lege aeterna quae naturalem ra- 3.tionem excedit, sunt quiddam revelabile, &pertinens ad subjectum formale Theologiae,
licet per attributionem ad Deum , ceu principale subjectum illius ; sicut materia, & larma
199쪽
Ig4. De Sacra Dactrina, ad Physicae subjectum Hrmale spectant , non
tamen sine habitudine ad ens mobile , cujus sunt causae , & principia. 2 Arg. r. duae disserentiae essentialiter oppositae nequeunt eidem competere ; sed practicum, dc speculativum sint differentiae essentiales habi- tuum, cum sumantur ex fine, & objecto ad quae ordinantur: ergo Theologia nequit esse simul practica, & speculativa. 22. Respondet S. D. quod quamvis ista scientia I .sent.q. sit una, tamen persecta, ac superioris ordinis, prol.ati. ac subinde susiciens ad omnem humanam per- sectionem quam scientiae practicae, ac speculativae praestare possunt dirigendo in cognitione
Verita tis , & operatione virtutis in communi
vel particulari P propter escaciam divini luminis.,3 . Ad pleniorem hujus rei intelligentiam nota,r.x. q.3. quod speculativae scientiae ultra virtutem suo- ali. O .c. Tum principiorum , id est, ultra quam cognitio sensitiva, & lumen intellectus agentis a phantasinatibus abstrahens corporeis, ducere potest; se extendere nequeunt : similiter practicae ultra quam finis cognitio, seu ratio recta humana se extendit, in operando hominem dirigere non valent. Se habent enim fines in operabilibus ; sicut principia in speculativis. Hinc est, quod cum alia sint speculabilium, alia operabilium, in nobis principia naturaliter indita, Oportet nos diversimode, seu diversis scientiarum habitibus perfici in contemplatione veritatis, & operatione recta circa finem ; quia habitus per principia distinguuntur , inquantum sunt sermae quaedam. At vero Deitas , seu dia
vina essentia in se cognita cujus quaedam impressio
200쪽
'Art. IV. Anst Scientia practica Cap. III is s
pressio est divinae revelationis lumen , cum Deus pir eam in se cognoscatur, licet impeGfecte ) cum fit primum principium simpliciter,& ultimus finis omnium, ac specialis creaturae rationalis, beatificans ipsam, secundum se est
ratio cognoscendi omnia, & ratio omnium quae aguntur ; quapropter potest intellectum nostrum in consideratione cujuscunque veritatis perficere,& in operatione recta universaliter
Et hoc indicare videtur Apostolus r. Corinth. 1. dicens ; DPisualis homo iudicat omnia; Quia cum aliarum scientiarum singulae circatagula earum genera occupentur , sacra doctrina circa omnia nos illustrat. In ipsa enim revelantur divina, docentur coelestia, & verrestria judicantur, & honestae vitae documenta traduntur. Vnde Augustinus is φ. ad mlusianum de sacra doctrina, seu scriptura loquens, ait: Hic Phrsica, quoniam omnes omnium naturarum causis Deo creatore sunt. Hic Ethisa quoniam vita bona , ct honesta non aliunde fommatur , quam cum ea, qua diistenda sane, dilia guntur ; scilicet Deus, ct proximus. His Logica,
quoniam verisas, lumenque anima ratis lis nonnisi Deus est. Et S. D. de ipsa illud sap. cap. 7. . intelligendum putat Attingis ubique id est non restringitur ad aliquid speciale propter
suam munditiem ; vapor enim est virtutis Dei. Unde in serma ad arg. resp. dist. min. praehicum , & speculativum sunt differentiae essentiales habituum secundlim rationes sitas absolute sumptas , nego: secundum determinatos
essendi modos, quibus intellectum habent dirigere, ac perficere ad speciale cognoscibile per