Doctor angelicus diuus Thomas Aquinas, diuinae voluntatis, et suiipsius in summa theologiae fidissimus interpres, atque doctrinae patrum observantissimus custos, in lucem publicam editus, a R. admodum P.F. Nicolo Arnu, Ordinis Praedicatorum, ... Tomu

발행: 1679년

분량: 707페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

6-I . de Sacra Doctrina, mune, sibi adsciscit, ut scilicet ex principiis

conclusiones demonstret. Vnde & apud Patres quandoque pro eodem sumitur, ut nabetur ex Nazian Zeno orat. 9.dicente. Quanamsapientia, ct scientia nostra ob quamfestis omnibus oppugnamur. In quae Verba Iacobus Bilius ex Hiceta ait. Idem esse sapientiam, & scientiam, tum Platoni in Threeteto placet, tum nunc Gregorio,

Ac propterea cum dixisset, sapientia, & scien- . tia, non subjunxit ob quas oppugnamur , sed ob

quam, tanquam videlicet pro una eademque resac duo nomisa usurpans. Distinguitur ergo ab illa prout ad. rationem scientiae aliquam persectionis rationem addit: sicut accidit in totis potentialibus, quorum una pars est pesectior altera ; v. g. anima rationalis est persectior quam sensibilis , & sensibilis quam vegetabilis. Ipsa enim sapientia altimmas rei causas considerat,ut dicitur in z. Metaplas. Unde convenienter ordinat,ac de omnibus judicat , quia persectam,& universale de rebus judicium nonnisi per resolutionem ad primas causas haberi

valet.

Σ. Sciendum est autem secundum duas potissi- Lib. 3. mum causas rei judicium perfici; formalem vi-ςQR delicet, ac finalem. In speculativis quidem secundum formam, quae est quod quid esse rei,

libu utem secundum finem ; quia secundum Philosophum 6.9 . Ethic. fines in operabilibus sunt sicut principia in speculativis. Quoniam in operabilibus secundum proportionem eorum ad finem de omnibus judicatur , ac disponitur ; quemadmodum in speculativis geconclusionibus certum comparatur judicium per

212쪽

An.VI. An sit Sapientia. 17

per resolutionem ad principia in quibus videntur.

Humana sapientia sid est,quae homini competit, eumque sapientem denominat) duplex est, alia particularis, quae in aliquo dumtaxat genere sapientia est , ac subinde secundum quid : per quam potest homo in ultimum cujusque artis ; sicut Architectonica in genere aedificij, quae universalem ipsius dispositionem,

atque structuram considerat secundum proportionem ac commensurationem ad finem , propter quem ipsum aedificium construitur, & se cundum hujusmodi commensurationem ad finem, de omnibus quae ad aedificium spectant, nimirum lignis, lapidibus, ac caemento disponit, ac judicat. Et in operabilibus prudentia dicitur viro sapientia , Proverb. 8. quippe quae in genere totius humanae vitae ad debitum illius finem humanos ordinat actus. Sed tamen neque prudentia, neque architectonica habentem simpliciter sapientem denominant, sed secundum aliquam dumtaxat specialem ordinationis rationem , nimirum aedificij, vel humanae Vitae, cujus ordinationis principia nequaquam universalissima, atque altissima sunt, ut est manifestum. Universalis autem sapientia ultimum in omnibus entibus , & scientiis existit, utpote . premam , & altissimam omnium causam considerans, nimirum Deum; Eapropter quemadmodum est unica duntaxat hujusmodi causa suprema, ita & unica esse dicitur sapientia, videlicet Metaphysica. Sapientiam communiter dictam definiunt Phitosophi, humanarum, ac

divinarum rerum cognitionem : at vero Dei, Tom. L. M

213쪽

i 8 Re Sacra Doctrina,

divinarumque contemplatio rerum sapientia simpliciter nuncupatur, ut sumitur ex D. Augustino lib. I . de Trinit. cap. I. ubi ait : DG-- putantes, Philosophi, de sapientia definierunt eam dicentes 1, sapientia est rerum humanarum divinarumque scientia ; Verum secundum hanc di-

sinctionem , qua dixit Apostolus , alij datur sermo sapientia, ali' sermo scientia , ista definitio

dividenda est , ut divinarum rerum scientia proprie sapientia nuncupetur, humanaram autem proprie fcἱentiae nomen habeat. 3. Prima conclusio; Sacra Theologiae doctrina, Hic a. c. inter omnes sapientias humanas , seu prae om-ς-p-& I. nibus sapientiis humanis sive sermo fiat de hu-pihi isti m n sepienxia simpliciter, qualis est Metaphy- sica, sive de sapientia humana in aliquo genere , cujusmodi sint prudentia in genere Operabilium, sive actuum humanorum, & Architectonica in genere factibilium sive artifici lium in est maxime sapientia. Dixi inter sapientias humanas, nam si conseratur cum Dei, aut

beatorum sapientia , cujus quaedam impressio est , & impersecta susceptio , non est maxime sapientia, ut patet, quia videt, atque intuetur in speculo, & amigmate Deum primam, & altissi

mam omnium causam.

Prob. S. D. is sed contra ex Deuter. cap. q. ubi de sacra scriptura divinitus inspirata, praesertim vero scientia, Sc observatione legis divinae , dicitur 1, Haec est sapientia vestra, ct in tellectus coram populis , Et audientes universi praecepta hac dicant ; En populus sapiens , ct intelligens, gens magna. Non est alia natio tam grandis 2c. scit. dignitate donorum, ut e Xpli Cat glossa, quia videlicet accepit legem divini

214쪽

Art. VI. An sis Sapientia. I79

tilis datam , & sapientiam inducentem ad amorem Dei, cum qua si leges caeterae , ac sapidntiae humanae conserantur, quasi nihil reputandae sunt, quippe quae multum vanae curiositatis, aut noxiae salsitatis admixtum habeant. Vnde

Tertullianus , Nemo, inquit , sapiens n si fidelis.

Probat. S. D. C. ratione ; illa scientia quae γ' considerat primam caulam simpliciter totius universi , quae Deus est, maxime sapientia est; sed sacra doctrina proprii stime determinat de Deo secundum quod est altissima causa ; non vero Metaphysica , vel aliae sapientiae humanae: crgo sacra doctrina maxime sapientia est inter omnes sapientias humanas, non in aliquo gene re tantum, sed simpliciter, Maj. patet, quia ex t. Metaeo quod sapientia de Deo, qui est altissima cau- phys. sa tractat, ideo rerum cognitio divinarum di- lect.x,citur , ut patet per D. August. lib. I . de Trisit. cap. I. Minor vero probatur ; sacra doctrina tractat de Deo non solum quantum ad illud , quod est de ipso per creaturas cognoscibile, &a Philosophis cognitum est, ut dicitur Rom. I. Qui a

notum est Dei manifestum est illis ; sed etiam quantum ad id quod est notum sibi soli de

seipso, Sc aliis per revelationem communicatur 1, sed hoc propriissime est agere de Deo secundum quod est altissima causa; igitur Theologia proprie considerat de Deo secundum quod

est altissima causa. Prob. minor, altima causa

dicitur supremum , & maxime intelligibile, ad quod intellectus pervenire potest ; sed ultimum ad quod pervenire potest intellectus creatus, est ut cognoscat Deum in se, seu secundum ea quae

215쪽

18 o Guaest. I. De Sacra Doctrina,

nitate unum , Redemptorem , glorificatorem I. sent. &c. dc non solum ex culctibus creatis,qui cum p Qi- η - inadaequati sint, insuffcientes sunt ad cognitionem Dei faciendam siccundum ea quae rationem humanam cxcedunt : ergo cognoscere Deum non solum ut cognoscibilem ex effectibus creatis , sed etiam quantum ad id quod sibi soli de seipso notum est , & aliis per revelationem communicatum, cst propriissime cognoscere Deum, ut est altissima causa. 8. Itaque ly propriissime determinare de Deo , est de eo detcrminare eo modo quo sapienti competit , nimirum per modum causarimi altissima, T. λ' ' rum , & rationes ipsarum immediate, Per quas adaequale & potissimum judicatur , & scitur de omnibus. Nam Theologia agit de Deo secundum quod habet rationem principij, & finis omnium rerum ; & etiam ut est finis , Se beatitudo hominum per divinam revelationem cognoscibilis. Divina autem revelatio, seu inspiratio , quae est ratio formalis scibilitatis objecti, est ratio per quam de omnibus rebus judicatur. In quo Metaphvsicam dignitate haec sapientia exccdit. Quia Metaphysica Deum al-

timmam causam , ex rationibus creaturarum,

seu effectibus creatis duntaxat considerat. Vnde solum potest judicium ejus se extendere ad omne illud cujus similitudo in creaturarum rationibus reperitur; non autem ad illud cujus nulla similitudo in cis reperitur , sed omnino earum superexcedit rationes. Vnde non judicat de gloriosa morte Christi, & justorum, qui in paupertate , & laboribus vixerunt, vel martyrio coronati sunt: immo reputat stultitiam dicere, quod Deus homo potuerit obire mortem, dc

216쪽

Art. VI. An sit sapientia. I 8 I& gloriosum sit pro vexitate hujus mysterij subire martyrium , sed fides utrumque judicat, &magnam misericordiam , summaeque dilectionis pignus reputat primum ; secundum autem dicit esse secundum sapientiam , quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam , quam tribulationum pondus oper tur in eis qui similia agunt. Ita insinuat D.ThomaS I .sent. yrol. an. 3. c. dicens, fis magis dicenda scilicet sacra doctrina in sapientia , quam A fetaphysica , quia causas altissimas considerat per modum ipsarum ca, sarum ; quia per inspirationem a Deo immediate acceptam. I fetaphysica autem considerat ca v altis in per rationes excreaturis tas.

Arguitur primo , nulla doctrina aliunde sua P. principia supponens, nomine sapientiae digna ις 3 g est ; sed haec doctrina sua principia aliunde si p- 'ponit, nimirum ex scientia Dei, & beatorum: ergo non est sapientia. Prob. major,quia sapientiae est ordinare , & non ordinari , ut dicitur I. Metaphs unde non competit ei, ut ab alio

persuadeatur.

Respondeo quod sacra doctrina non suppor is r nil sua principia ab aliqua scientia humana, sed tu i .

a scientia divina , a qua sicut a summa sapien- t. meistia omnis nostra cognitio ordinatur ; Et ratio. t ph. leta

est, quia cum sapientia sit scientia divinae, &de causis altissimis , eam Deus maxime habet; homo autem non adipiscitur , ut propriam possessionem, sed ut aliquid mutuarum a Deo, qui solus hujusmodi causarum persectam comprehensionem obtinet. Vnde nihil prohibet quin haec doctrina , quae de altissimis est,

a Dei sapientia sua principia supponat , &

217쪽

181 Sacra Domina,

tamen sapientia vocetur , non tamen summa.

Arguitur Σ. ad sapientiam pertinet aliarum scientiarum principia probare ; sed haec doctrina aliarum scientiarum principia non probat: ergo non est sapientia. Major patet,nam sapientia caput scientiarum dicitur. 6. Ethic. cap. 7. sicut enim per sensus, qui sunt in capite, diriguntur motuS, & operationes omnium aliorum membrorum , ita sapientia dirigit omnes alias scientias, dum ab ea omnes sua princietasupponunt. S.D.ibi lec.6. Resp. S. D. quod ad eam sapientiam spectat aliarum scientiarum principia probare quae per investigationem rationis procedit; haec enim , vel sunt per se nota, de probari non possunt;

Vel per rationem naturalem probantur, ac sub inde per communes entis rationes, per quas Cognoscuntur omnium entium causae. Propria

vero hujus scientiae cognitio est quae est per

TeVelationem,non autem quae est per naturalem rationem , quae attingit communes entis conceptiones , per quas scitur de omnibus ; & ideo non pertinet ad eam principia aliarum scientiarum probare ; sed solum de illis judicare judicio scit. comparativo ) inquantum quidquid in

aliis scientiis invenitur veritati hujus scientiae repugnans , totum condemnatur ut falsum. Vnde dicitur 2. Corinth. Io. Consilia destruentes, ct omnem althudinem extollentem se adversus scientiam Dei. Ea de causa S. Hieronymus explicans illud Isaiae cap. a. Et ἰncurvabisse sublimitas hominum : ct humἱliabitur altitudo viarorum : ct elevabitum domInus es c. haec habet; Tamdiu videtur humanus sermo habere ratisnem , quamdiu divina silentia non fuerit comparatus. Cum

218쪽

ArtVI. An sit Sapientia. I 83

Cum autem mendacium veritati quasi stipula igni appropinquaveris, cito voratur 2 deperit dictomnia dogmata falsitatiscua nunc Idola nominantur , ab eo su d simulatasnt atque confictri, pen

tus conterentur.

Arguitur 3.sapientia inter dona Spiritus San- i .cti computatur, ut patet Isaiae cap. O .ac subinde pcr infusionem habetur; sed acra Theologiae doctrina per studium, & acquisitionem habetur : ergo non est sapientia. Respondet S. D. quod sapientia, quae Spi- Ι .ritus Sancti donum constituitur, diversa cst ab ea , quae ex principiis revelatis procedendo per studium , & inquisitionem habetur , qualis est Sacra Theologiae doctrina. a. t. I. x. Ratio diversitatis sumitur penes diversum ju- qεῖ. a i. dicandi modum de rebus ; nam sapientia quae ε' donum Spiritus Sancti est, judicat de rebus per modum cujusdam inclinationis , & abiaque ratiocinatione , approbando statim ea quae sunt fidei, & afficiendo intellectum , &voluntatem ad illa. Vnde Isaiae capite so. dicitur : Dominus aperuἰt mihi aurem , ego autem non contradico , retrorsum non abi) ; De

quo judicio loquitur Apostolus I. ad Co- . . . rinth. 2. dicens ; Spiritualis judicat omnia, i '' 'quia scit. homo habens intillectum illustratum , & cffectum ordinatum per Spiritum Sanctum , de singulis quae pertinent ad salutem rectum habet judicium, secundum quod inclinatur & recte afficitur ad illa ; sicut virtuosus recte judicat de his , quae sunt secundum virtutem agenda, quia ad illa recte se habet , & in natur ; unde &:la Io. Ehhla. dicitur quod virtuosus est mensura , & rcgula

219쪽

I 8 4 saera Domina, actuum humanorum, quia scilicet in rebus humanis talia sunt singularia , qualia virtuosus judicat ea esse : sicut taliter se habent sapores qualiter judicat is, qui sano gustu praeditus est. Et Dyonys. a. de divin. nom. dicit; quod Ieroo theus doctus est nimirum hanc sapientiam θ non ibid. l. e. solium disens, sed st patiens dimina per dilectio-4. nem, & affectum , quibus rebus divinis unitus suit, & non solum secundum unionem intelligibilem qua cognitum est in cognoscente. Sapientia autem illa, quae non est donum Spiritus Sancti, sed per studium acquiritur , judicat per modum cognitionis, hoc est judicium de rebus accipit resolutis effectibus in causas altissimas in quibus ea quodammodo Videt, quae resolutio per cognitionem fit, & non per effectum ad res divinas.

ARTICVLVS SEPTIMUS.

Vtram Deus sit subjectum hujus Scientiae.

CAPUT PRIMUM.

auadam praenotantur, c r Deum sub ratione absoluta Deitatis esse formale Theologia subjectum Uyenditur.

I. O v est sermo de subjecto inhaesio post. nis , seu in quo ipsius Theolo-i φ-L:iae, sed subjecto cibili , & cir- sities h ' - ca quod ipsa scientia versatur. Differt prol. art. subjectum scientiae ab objecto' quia istud est 4. quid

220쪽

Art. VII. An Deus sit subject.Th. p. I. Is s

quid complexum , nimirum conclusio demonstrata , quae primo cognitioncm scientificarnterminat, prout in tuis principiis videtur ; subjectum vero est id de quo in conclusione propria passio , vel aliquid hujusmodi demonstratur ; ac subinde aliquid simplex, & incomple-,um est. Tres exigit conditiones : Prima est, ut omnia , de quibus in scientia agitur, sub subjecto

contineantur ; vel sicut principia subjecti,quemadmodum materia prima , & forma sub ente mobili: vel sicut partes integrales , sicut caro, ossa, & nervi sub corpore naturali; vel sicut partes subjectivae, sicut mobile ad ubi,& corpus mobile ad formam simpliciter, seu ad formam mixti perfecti vel imperfecti sub ente , seu corpore mobili; vel sicut passiones, quemadmodum unum , verum , bonum sub ente ;vel denique sicut dicens habitudinem effectus, vel aliquid simile ad subjectum. Sccunda est , quod ejus cognitio principaliter in scientia illa intendatur. Tertia est quod per habitudinem ad ipsum, ceu rationem formalem , scientia ab aliis omnibus differre intelligatur. Qui plura de ratione objecti scire desiderat, videat quae diximus tom. I. Clypei philoseph. pari. a.

Quidam ad primam conditionem attendentes subjectum hujus scientiae, res & signa assignarunt,quippe quae omnia de quibus est Theologiae scientiae complectantur; sub signis enim

Universa comprehenduntur sacramenta ; sub rebus autem continentur res quibus fruendum

est, sicut beatitudo, & Deus qui illius objectum

ibid. 3.

SEARCH

MENU NAVIGATION