장음표시 사용
281쪽
I. Sacra Doctrina, bestia, ventres pigri: ergo etiam scripta ipsiux pro scriptura canonica habenda solent. Resp. Sybillas quidem divino amatas spiritin
prophetasse, ut cum D. Hieronymo, S. Clemente Alexandrino lib. I. Rrcm. atque D. Augustino lib. 11.de Civit. Dei docet D. Thomas 2.2.
quast. 2. an.7. Eorum tamen oracula per Ecclesam Catholicam, ad cujus pertinet judicium
referre libros in Canonem, non sint in Canone apposita ; tum quia apud Gentiles scripse-Tunt 1, tum quia in multis depravata sunt. Ex Epimenide testimonium adduxit Apostolus , quia veritati divinae consonabat, & ut consutaret gentiles illius authoritate ; quia apud eos propheta habebatur, non tamen quod vere prΟ- Pheta esset, nec talem nuncupat Apostolus; sed eo pacto eum prophetam vocat, quo alibi scriptura sacra salios nominat prophetas. Videndu&D.Thomas ibἰdem lect. LArg. . multa inter se pugnantia , & discrepantia passim in sacra scriptura leguntur: ergo Deus non est author illius. Prob. antec. nam Genes. Hicitur de Enos quod, se coepit lavocare nomen Deἰ; & tamen de Abel eadem scriptura narrat, quod immolavit Domitio, & quod ad Sacrificium ipsius Dominus respexit, quae immolatio absque invocatione non suit.Item lib. . Regum cap. 24. refertum quod decem ct octo am- noram erat Ioachim , cum regnare coepisset. Selib. 2. Paralipom. cap. 36. dicitur quod Octo annorum erat Ioachim cum re nare coepiset. Tandem Matthai eap. I. recensentur in Christi genealogia ter quatuordecim generationes , quae essiciunt numerum Σ. & tamen, si recensean-rur sigillatim , ad M. duntaxat perveniunt, M
282쪽
Art. IX. An scri Aeb. uti metaph. p. I. 147
ad personas 4 I. Sed scriptura quae Continet repugnantia , & inter se discrepantia non potest pro vero Dei verbo haberi: ergo sacra scriptura non est vere verbum Dei. Resp. neg. m . ad primam probationem dicitur , quod Enos fertur primus invocasse nomen Domini, cultu nimirum & ritu publico, solemnibusque caeremoniis, quod antea peractum non erat. Ad a. de Ioachim, missis aliis solutionibus dicimus , quod licet octodecim
annos natus regnare coeperit, in regni tamen sui principio ita erat morum integritate , Minnocentia praestans, ut octo annorum aetatem praeseferre videretur.Vnde & in hoc sensu etiam de Saul dictum est lib. I. Reg.c. I 3. FiIius unius anni erat Saul, cum regnare coepisset, nimirum propter innocentiam morum & vitae.
Ad tertiam dicimus , quod illae tres quatuor- 1 8 denae generationes integrae reperiuntur apud Matthaeum, non quidem numerando personas sed generationes , itaui quando dicitur , ab Araham usique ail David generationes quatuordecim, intelligendum sit, ab Abraham usque ad David generantem,id est,usque ad tenerationem Salomonis,includendo in qualibet quatuordena primum & ultimum cujusvis generationis.Vnde in duabus quatuc denis prioribus ultima generatio bis repeti debet. Quo pacta quadraginta
duae generationes consurgunt. Cur autem in sacra scriptura hujusmodi apparentes contradictiones inveniantur,origenes lib. . Perἰarch.c. 2.
observat dicens ; Ista de causa procuravis divἰ-na sapientia offendicula quaedam, vel intercapedines feri historiales, impossibilia quadam vel inconvenientia per medium inserendo ut interruptio
283쪽
i a narratιonis, velut obicibus quibusdam legent; resistat objems,quibus intelligentia hujus vulgaris iter ac transitum neget ; ct exclusios nos revocet ad alterius initium via ; ut ita celsioris cujussam,steminentioris tramitis per angusti callis ingressum immensim divina scientia latitudinem pandat. Arg.ultimo ex illo Apostoli 2.Corinth. 3.libera occidit,Spiritus autem viviscat.Vbi est sermo de veteri lege,quae cx D.Thoma ibid.dicitur testamentum literae, ut distinguatur , nova lege, quae non est testamentum literae,seu literis incinam, sicut lex vetus, quae in lapideis tabulis digito Dei scripta dicitur ; sed in cordibus carneis per Spiritum Sanctum,qui vivificat: sed scriptura seu litera occidens non est Verbum Dei, quod debet esse sanctum, justum, & vivificans;
igitur sacra scriptura, saltim ea quae vetus testamentum dicitur, non est vere verbum Dei.
Resp.ab Apostolo legem veterem scit.absque
gratia,quae in nova lege per Christum conserenda erat in literam occidentem, nimirum occasionaliter, dici: tum quia cum absque gratia impleri non possit , eum cui datur,quodammodo praevaricator a facit. Lex, inquit Apostolus
Rom. Lam operatur. ubi non est lex,nequepravaricatisaum etiam quia ipsa prohibitione concupiscentiam auget.Etenim,ut ille ait: Nitimur is vetitum, cu musiue negata. Nec tamen insertur,
quod lex illa non fuerit sancta,& justa; sed quod
non fuit persecta. Non enim vivificare poterat, nisi per gratiam mediatoris, quae in nova lege promittebatur,unde haec dicitur lex gratiae .Hoc autem a Domino factum suit, ut homines imbecillitatem suam agnoscentes , per hujusmodi legem instruerentur ad quaerendum mediato
284쪽
rem , 3c desiderandum ipsum,per quem salutem persectam consequi poterant. D. Thom. ibid.
VIrum scriptura sacra quoad omnia , o singula ipsim verba sit a Deo revelata. O Missis Libertinorum deliriis, de quibus
cap. racedenti, ErasmuS in cap.2. Matthai,& alibi asseruit, multa parvi momenti in sacra scriptura referri, quae indigna sunt,ut dicantura Domino dictata, sed hoc prosecto temere dictum est,nam ut D.HyeronimuS cap.2.ad Ephesios ait; Slaguliserimones, Syllata, apices, Puncta is disinis scripturis plena sunt sensibus ; Et D.
Chrysostomus h .ai. in Genesim, In Syllaba, inquit, vel apiculo grandis thesaurus invenisur; quandoquidem divino a fiat; Spiritu Propheta loquuti sunt,ideo ut a Spiritu Sancto scripta lagente in se contineat thesaurum;i ptur nihil in sacra scriptura scriptum reperitur, quod non sit plenum
sensibus, & ingentem continens thesaurum. Non defuerunt etiam alij, qui in dubium revocarunt, an Deus Prophetis tantum significet,
id quod dicturi sunt, ipsi vero postea explicentiis, quibus voluerint verbis & sententiis. Inter Catholicos etiam dissidium est, utrum, ut scriptura sit sacra, & a Deo dictata, necessarium sit, ut specialiter Deus infundat res, &verba; An verb rufficiat notitia scriptorum atque peritia rerum, & vocum, ut ex motione Dei, vel assistentia ad scribendum eleventur, & dirugantur ne in scribendo errent, aut labantur. Sciendum
285쪽
Sciendum est, quod scripturam sacram divinitus inspiratam esse multipliciter intelligi
potest. Primo, ut res, & Verba de novo infundantur , id est, ut res , quae prius erant occultae , intellectui prophetico reserentur, seu manifestae fiant, & verba de novo suggerantur,milliusque phantasia species efformentur. Quo pacto contigit Moysi dum scripsit illud Gen. 1.
In principio creavit Deus caelum ct terram , ut sumitur ex D. Augustino lib. I 1. de Civit. Dei cap 4. Et communiter etiam accidit Prophetis, cum ge suturis mysteriis prophetant. Secund5 cum Deus res aliunde scriptori cognitas , dc verba etiam quae erant ipsi nota, vult ut scribat, tamen ad has, & ad illas scribendas ejus intellectum applicat, & determinat. Quo pacto multa in actis Apostolorum scripsit D. Lucas , quae ipse viderat , & hoc modo asserit D. Petrus epist. 2. cap. I .quod Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei. Tertio modo ut inspiratio a Deo facta dicatur per solam ejus assistentiam , de per impulsum, quibus scriptori adest, ne in scribendo erret. Quarto, ut impulsus a principio fuerit ad applicandum animum scriptori perspecta habentis tum verba, cum res ; in progressu autem solumi fuerit ansistentia adjuvandi, vel confortandi ne species
rerum, vel verborum, temere acciperentur aut conjungerentur.
Quidam igitur asserunt ad rationem formalem sacrae scripturae necesse esse, ut semper verba, & res infundantur, ac subinde omnia inscripturis contenta usque ad minimum apicem
immediata Dei revelatione dicta , & scripta fuisse, sed hoc stare non potest. Nam sicut in necessatiis
286쪽
necessariis Dei providentia non deest, ita neque insuperfluis abundat; sed superfluum esset,cum
res, & verba cognita sunt supernaturaliter eorum notitiam infundere: ergo cum semper infundantur.
Alij e contra opinantur satis esse ad rationem sermalem sacrae scriptarae, ut sit ex directione,& assistentia divina ; ac subinde aliqua in scriptura esse non immediate a Deo suggesta, sed solum ipso dirigente, de assistente conscripta. Sed contra ; quia nulla intercederet differentia inter sacram 1cripturam, & sacrorum Conciliorum decreta ; nam etiam in his formandis adsistit Spiritus Sanctus, & dirigit Patres,ne in rebus fidei definiendis errent.
Alij dicunt Deum in principio incitasse scriptorem canonicum ad icribendum , sed post motum reliquisse scriptori electionem, & de- . terminationem in rebus sibi perspectis, adstitisse tamen illi, dc eum subernasse in toto operis
Curriculo ne erraret; sed haec opinio resellitur eodem modo quo praecedens; nam totum hoc praestat in degretis sormandis Conciliorum, &Pontificum, dum ex Cathedra loquuntur,& res
fidei definiunt. Prima conclusio ; sacra scriptura , cum sit divinitus inspirata , in omnibus, sive parvis sive magnis , divinam continet revelationem, &non ex hominum industria verba ejus sunt ad piata. Probari potest haec conclusio ex innumeris scripturae sacrae testimoniis , quorum Unum, vel alterum duntaxat adducemus. Sumitur haec conclusio ex illo 2. Petri cap. I. ubi dicitur ; P on enim voluntate humana allata est
aliquando Prophetia ; sed Spiritu Sancto inspirati
287쪽
locutἰ sunt Sanm Dei homines, pro ἰnuiratἱ in graeco legitur φερομνυ , id est , permoti, dc impulsi. Et ita expresse asserunt Sancti Patres , imprimis D. Clemens Alexandrinus lib. 2.stromat. insne.D. Augustinus lib. II .de civitate Dei cap. 3. Procopius in Genesim ; D. Gregorius is prooemio moralium, ubi ait; 'se, scit Deus, o quiscripsit, qui hac scribenda dictavit. Iisdem verbis utitur Rabanus de institui. Clericorum lib. 2. cap. . D. Ambrosius super Lucam exponens illa verba ; Quoniam multi conati sunt, ait ; sine conatu sunt donatἰones, ct gratia Dei , a ubi se infuderit, lare cons evit,ut non egeat, sed redundet scriptoris ingeniam ; non conatus est
Matthaeus, non conatus est Marcus, non cona
tus est Ioannes, non conatus est Lucra , sed disiano Spiritu ubertatem dictorum , rerumqκe --Μlam ministrante , sine ullo molimine coepta compleverunt.
Prob. I. quia si compositio verborum saetis scriptoribus reservata fulset, magis historica diligentia, quam prophetica providentia in illis apparuisset. Secundb , quia Deus dicitur passim locutus per os Sanctorum, & Prophetarum , sed nonnisi quia etiam verba quaeque inspirat ;igitur dic. Tertio non proprie esset Deus, qui loqueretur in scripturis , nec per scriptores 1 Cros satis mentem suam aperiret , sed alius qui suo nutu gestum, vel rem narrare sic voluit. Cons. nam si sacra scriptura quoad singula
verba non esset a Deo revelata , nulla inrer-
cederet differentia inter sacrorum Conciliorum decreta, & sacram scripturam ; sed hoc est falsum : ergo &c. sequela prob. Nam etiam Patres in Concilio generali legitime congregato, veΙ
288쪽
Art. IX. An script.deb. uti mei. Cay. II. 2S 3 Romanus Pontifex ex Cathedra loquens, ad dcfiniendum res fidei, impulsu Dei moventur,& humana diligentia supposita assistit Deus, ut nullus sit error in decretorum determinatione : ergo si quoad singula verba non si, aut debeat esse sacra scriptura a Deo inspirata, &revelata , nulla erit differentia inter eam,& Conciliorum, aut summi Pontificis defini
Dicendum secundo, quod quando scriptor '. res, & verba perspecta , & in promptu habet , praeter impulsum primum & assistentiam
Dei extrinsecam , requiritur motio Dei specialis, ac supernaturalis, qua adest scriptori Canonico , movetque ut determinate res istas per haec verba destrioat; sententiam hanc proferat ; his similitudinibus , & non illis rem significet. Sumitur ex D. Thoma 3. p.quaest.6 art. 1. ubi ait quod judicio Spiritus Sancti aeter minatum est quibus verbis in ce=tis sacra scriptura locis res obitualesAn centur. In caeteris autem sua sacri scriptores in promptu non habebant, non tantum sententia, sed verba ipsasiunt a Deo diactata. Vnde utrumque complexus D.GregoriuSin Prologo Moralium cap. 1. dixit: Ille hac
scripsit , oui hac scribenda dictabis. Ipse scripsit,
qui etiam illius operis laspirator extitit, ct perscriptoris vocem imitanda ad nos ejus facit a transimi P. g. I.
ARFitur i. D.Paulus quaedam scribit,quae Deo , & hon sibi tribuit, alia vero sibi,& non Deo : ergo sacra scriptura quoad omnia
289쪽
non fuit a Deo inspirata.Prob. antecedens ex t. ad Corinth. cap. . ubi ait ; Fracipio non ego,sed Dominus. Et Iterum. Cateris ego dico, non Dominus ; similiter Moyses: Ego sum, inquit,tenuἰ voce, ct tarda lingua. Et iterum , Haec dicit Dominus , mitte populum ut me colat.
i. Resp. ex dictis, omnia quidem quae contiis nentur in sacra scriptura esse a Deo inspirata , sed non eodem modo dc tenore; quandoquidem Spiritus Sanctus aliquibus scriptoribus nedurn res, sed etiam verba suggerebat, quemadmodum factum est in revelatione Mysteriorum supernaturalium, & tunc specialiter dicitur Dominus loquutus , quod scriptor res illas non capiebat, nec apud se notas habebat. Quandoque autem, res, & verba scriptori praesto erant, directio autem, & divina motio cum determinatione ad significandum , quod Spiritus Sanctus intendebat, a Deo erant, & tunc scriptor dicitur loquutus , non dominus, licet Domino
dirigente, & specialiter movente scriptor lo- ueretur. Vnde Apostolus postquam dixit. Egoico non Dominus ; statim subdit ; Puto autem , quod st ego virisum Dei habeam, ne quis putaret ea, quae dicebat quasi nomine proprio non esse a Deo inspirata. I. Arg. a. Si omnia, & singula scripturae verba essent a Deo inspirata, idem omnino esset stylus, & phrasis eadem Scriptorum Canonico
rum , ut contingit in libris aliorum authorum, puta Ciceronis, Platonis: sed omnino non est idem sacrorum librorum stylus , nec eadem phrasis : ergo sacra scriptura quoad omnia,quae in ea continentur , non est a mo. Minor prob. nam ut observat D. Hieronymus in prologostipes
290쪽
Art. IX. An scriptueb. uti mei. p. II. a s I
super Esaiam, & cap. . Isias utpote vir nobilis in sermone disertus , ct urbana eloquentia apparet , non habens quidquam rusticitatis in eloquis admixtum. Ieremias rusticior videtur, quippequἰ in viculo natus. Amos stylo , ct phrasi utitur Pastoralἰ. D. LucM Iacularem redolet eloquentiam ;& sic de caeteris.
Resp. Divinam sapientiam,quae disponit -- η 3 nia suaviter juxta cujuscunque scriptoris conditionem stylum , & phrasim attemperas se. Unde S. Augustinus is quastisnibu sper Genesim q.Αo. ait, quod more humano in nobis Deus loquitur ; hinc styli, & Phrasis diversitas , quemadmodum & diversae personarum conditiones. Arg. 3. Quae a Spiritu Sancto suggeruntur, η' 'vel dictantur, sine diligentia ejus, qui loquitur , aut scribit, proseruntur, atque scribuntur ; sed multi scriptores Canonici in scribenia dis suis libris laborasse feruntur, ut patet de D.Luca cap. I. ubi postquam dixisset; Θιoniam mviti conati sint 3 Statim sub)ungit. Viseum est, ct mihi assecuto omnia a principio diligenter ex
ordine tibiscribere dc lib. 2. Machabaeorum c. a. author illius operis , ait, qui opus breviandi causam suscepimus , non facilem laborem, immὸ negottam plenum vigiliarum assumsimus. Igitur non omnia, quae in sacris libris continentur , sunt a Deo inspirata. Confirm. Si scriptores sacri assierantur om- 4 I. nium rerum infusam habuisse notitiam , necessario dicendum erit Scriptores omnes Canoniticos Prophetiae lumine suisse illustratos, &pro Prophetis habendos ; sed hoc non, nam scriptores libri Iudith, Ecclesiastici, Tobiae , &Machabaeorum pro PropheIis non agnoscun