Doctor angelicus diuus Thomas Aquinas, diuinae voluntatis, et suiipsius in summa theologiae fidissimus interpres, atque doctrinae patrum observantissimus custos, in lucem publicam editus, a R. admodum P.F. Nicolo Arnu, Ordinis Praedicatorum, ... Tomu

발행: 1679년

분량: 707페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

16s aest. I. De Sacra Domina, xandrinus, Athanasius, & alij adducant testimonia, tamen eum aperte a canone rejiciunuGelatas Papa in decreto de libris Ecclesiasticis , Athanasius in lib. de Decretis Nicena Synodi,&Theodoretus is lib. I. historia c. I 8. Circa hoc genus Apocryphorum librorum, breviter adnotandum cst ex Cardinati Bellar-mino lib. I. controvers de vento Dei cap. 2. quod scriptores , hanc vocem Apoc phus quae rem occultam, & reconditam significat, non semper eodem modo usurpant. Interdum enim Vocant scripturas apocryphas eas, quas non est certum an sint canonicae, & divinae, etiamsi satis constet nullos in eis errores inveniri. Sic Hieronymus in prologo galeato, vult omnes eos libros , qui non snt in canone inter apocryphos elle numerandos. Frequentius autem vocant apocryphos eos libros, qui admixtos errores habent. Quam significationem sequΗtus o Gelasius in decreto de lib. Ecclesiac eos libros Vocat apocryphos, qui sunt editi ab authoribus haereticis, vel certe suspectis. Sed dices S. Clementem in canonibus Apostolorum, canone 84. tres Libros Machabaeorum in canonem referre; itemque tertium Esdrae in graecis codicibus eum esse, qui nunc primus , & secundus dicitur ; citaturque hic liber tertius a multis Ecclesiae Patribus , nimirum Athanasio orat. 3. contra Arrianos, Augustino. lib. 18.de Civit. Dei cap. 3 6. Clemente Alexandrino lib. I. Stromat.& S. Cypriano in epistola. ad Pompeium; igitur hi libri non sunt apocryphi censendi. 4Resp. ad primum, quod licet Aliqui Autho

es, inter quos Turrianus est,existiment omnes

hujusmodi

302쪽

Art. IX. An scripι.deb. utimet. p. IV. 267 hujusmodi canones Apostolorum , qui numero octoginta quinque recensentur, asserant esse ab Apostolis editos; tamen Cardinalis Bellarminus

loco citato. Cardinalis Baronius rem. I.annaliam ad annum Domini Ior. & Polsevinus is appar tu 1acro , verbo Clemens , quinquaginta duntaxat priores legitimos esse arbitrantur , reliquos vero triginta quinque supposititios esse. Immo novissime Natalis Alexander in Hist. Eccles faculi I. dissere. II. conclus. 3. Omnes hujusmodi Canones Apostolis suppositos, & pseudepigraphos esse asserit, & multis doctiuime probat, ad quae Lectorem remitto. Insequendo igitur secundam, vel tertiam hanc opinionem, a gumentum ex authoritate Canonis S . Apostolorum nullius est roboris.

Ad illud de tertio libro Esdrae respondet Ta idem Cardinalis Bellarminus, loco citi quod licet in codicibus graecis duo libri Esdrae sint

nostri tres; non tamen propterea Concilia, antiqua , & veteres Patres, qui in Canone duos dumtaxat Esdrae libros numerant, intelligere nomine duorum nostros tres. Nam imprimis multi veterum ut Melito , Epiphanius, Hilarius, Hieronymus, Rustinus in canone exponendo testamenti veteris aperte secuti sunt Hebraeos , non Graecos. Hebraei autem tertium

Esdrae non habent. Deinde ex hoc tertio libro in Ecclesiastico ossicio nunquam legitur; quod argumento est, a longo jam tempore non fuis- .se eum librum habitum in numero sacrorum. Praeterea Gelasius in Concilio Romano LXX. Episcoporum unum tantum Esdrae librum ponit in Canone. Quo uno sine dubio nostros duos intelligit, qui uno volumine continentur,

303쪽

ut testatur D. Hieronymus praefat. in Esaram. Itaque disertis verbis Gelasius priorem illum , qui est apud Graecos rejecit. Denique idem S. Hieronymus ibid. aperte significat tertium, de quartum Esdrae, non solum apud Hebraeos non haberi,sed ne apud LXX. quidem. Quare licet quidam codices Graeci haberent tria volumina Esdrae in duobus libris, correctiores tamen non habebant. Porrd veteres Patres utuntur interdum testimoniis ex hoc libro petitis, quem Mnos non inutilem esse fatemur, sed raro id sa-ciunt , dc nusquam sacrum 3c divinum appellant. Varij errores exorti sunt circa omnes ser- me libros sacrae scripturae, variaeque difficultates se offerebant experiendae, sed quia nimis taediosum esset hic omnia inculcare,brevitati considentes omittimus; De hac re dc materia late disputant Cardinalis Bellarminus lib. I. de verbo Dei scripto. N. Gruvina lib. . Cathol. praescript.& alij Controversistae qui consuli possunt. 74.

Rectene Sacra Scriptura utatur

metaphoris 'CVm Philosophus prohibeat in scientiis uti

metaphori S, & Sacra Scriptura passim eas ad explicanda Regni mysteria adducat in medium , merito D. Thomas hic art.9. in dubium vertit utrum sacrae scripturae, quam scientiam esse dictum est, id congruat. Vbi nomine metaphora quamlibet locutionem intellige, in qua verbi,

304쪽

Verbi , vel sermonis a propria significatione ad aliam fit immutatio , sive sit retaphora pro εprie dicta, sive aenigma, aut symbolum,sive parabola , aut tropus quilibet. Sumitur ex D.Th. dicente : quia etiam ista principia non sunt pro- I.sent.ad portionata humana rationi secundum flarum via, Honi, ' qua ex sensibilibus consuevit accipere , ideδ opor- 'IT'tet ut ad eorum cognitionem per sensibilium similitudines manuducatur, unde oportet modum istius scientia esse metaphoricum, sive Symbolicum, vel parabolicum. Est igitur metaphora secundum D. Augustinum lib. 2. coni. menda . de re propria ad rem impropriam verbi alicujus usurpata transsatio; sicut cum dicimus fluctuare segetes , gemmare vites, floridam juventutem, niveam caniciem; proculdubio fluctus, gemmas, florem, nivem, in his rebus non invenimus, in quas haec Verba aliunde transtulimus. Item cum dicitur Petra Christus , cor lapideum Iudaeorum ; Leo VChristus, & leo diabolus , & innumerabilia Egeeh.

talia ; Consuetudo sacrarum litterarum, D.Chry- 36. Apo-sest. orat.F. inquit ea est, ut res saepe nomἱnibus, lyps modi sicate a moribus transutis, denotet, non auia 'Pς Vi 'tem ab ea appellatione , qua in majoribus est primo indita ; sed eam appellationem adhibent , quam vel virtus, vel etiam vitium concedit exempli gratia , si illa impudentem aliquem conspiciant, canem vocant 1, non quidem suo proprio vocabulo ; sed eo cujus hoc vitium vel maxime est. Advertendum est S.D. quaest.7. de Verit. a. 2.C. Tin his quae transtative dicuntur metaphoram non secundum quamcunque similitudinem accipi, sed secundum convenientiam in illo,quod

305쪽

2 7o tuas. I. De Sacra Doctrina,

non est de propria ipsius constitutione rei, cujus nomen tran krtur ; ut in exemplo opposito nomen leonis ad Deum significandum non transfertur propter convenientiam in sensibilitate, quae est illius piaedicatum commune, ac genericum ; sed ob convenientiam in aliqua illius proprietate, eximia nimirum, & excellenti sertitudine, quae alteri animali non competit, qualis ea est ad nullius occursum pavere , Proverb.c. 3 o. o bestiarum forti mus ad nullius pavebit occursum. 77- Parabola vero est sententia comparativam

aliquam similitudinem continens, vel similitudinarius sermo qui aliud dicit, & aliud significat; seu rerum dissimilium genere latens , vel

expressa comparatio. Differt a metaphora, quia in metaphora vox a propria significatione immutata absolute , & absque cultatione effertur de eo , ad quod significandum transsatum est ;at in parabola unius rei comparatione seu collatione altera intelligi debet, ut docet D. August. in psal. 77. Notum est inquit, quod in parabolis , qua dicuntur rerum similitudines , rebus , de quibus agitur,comparantur ; v.g.de Christo Apocalyp. s. dicitur; Vicis Leo de tribu Iuda, ibi est metaphora; cum autem de eodem c. IO. in persona angeli efferturriClamaNit voce magna,

quemadmodum cum leo rugitibi est parabola vel limilitudinis sermo. 8. Quotiescunque igitur inter aliqua genere dissimilia similis quaedam comparatio inveniri

potest, ibi & rationem parabolae reperire est. Quapropter parabola nonnunquam in sacris litteris dicitur rei futurae figura, quatenus inter eam, & rem futuram similis aliqua comparatio

306쪽

ratio attenditur. Quo pacto ad Hebreos 11. de Abraham pro Isaac immolante arietem corni- bus inter vepres haerentem dicitur , quod eum ,

ct in pa abGam accepit, id est, figuram Christi crucifigendi, dc immolandi temporibus suturis. Sicut enim Aries occisus est , Isaac vero mortem evasit, ita dc Christi humanitas pansa, sed divinitas nulli suit obnoxia passioni, sed penitus illaesa mansit,ibi D.Th. lec. . Sumitur etiam parabola pro derisu,qtia ratio- mne Christus psalm. 68. introducitur in Cruce pendens dicere ε, Factus sim illis in parabolam , id est, in derisum vel similitudinem maledicti, ait Glossa.Quemadmodum enim consuetum est, ut omnes de maledicto, qui in ligno pendet. loquantur, & crimina ei improperent, ita &Christo cruci affixo contigit. Qua parte cum maledicto similitudinem contraxit, qui est in saecula benedictus. D. August. in psal. 68. Et

fastus sim illis in parabol. , id est , in derisio-m m. Parabola autem dicitur, quando datur. μι-litudo de alἰquo , quando de illo male dicitur , sic Ille vglereat, quomodo ille parabola est ; id est, comparatio, es similitudo maledicti. Tandem aenigma, sive simbolum est nota' arcanioris cujusdam mysterij significativa; vel est brevis quaedam, de involuta sententia rem occultam, & reconditam significans ; quale est

illud Iudicum I . De comedente exivit cibus,

ct de forti egressa est dulcedo. Ita sumitur ex D. August. in psal. 8. ε nigma, inquit, est obscura parabola qua dissicile intelligimr. Conclusio;ad sacram doctrinam potissimum, gi.

ac proprie pertinet, & conveniens est mera- oris,seu figuratis locutiooibus uti .Probat S.

D. Diuiti oti by Cooste

307쪽

Σ72 Euae st. I. De Sacra Doctrina,

D. in sed contra ex illo Osee I 1. ubi in persona Dei Propheta loquens ait; Ego usonem multi plicavi eis, ct in manIbus Prophetarum assimila tussim ; id est, videndus , atque cognoscendus Prophetis multipliciter apparui, multaque opera saciendo, quae mei ipsius similitudines praetulerunt, innotui ; ut in Adam dormiente, in

David qui Goliam stravit, in Iona qui tribus diebus fuit in ventre coeli, dc aliis multis ; sed tradere aliquid sub similitudine est metaphoricum : ergo ad sacram doctrinam pertinet metaphoris uti. Deinde prob. laco . Deus unicuique,secundum quod ejus competit naturae providet; sed naturale est homini, ut per sensibilia ad intelligibilium cognitionem veniat: ergo in sacra scriptura nobis spiritualia sub corporalium si .

militudinibus , seu metaphoris convenienter traduntur, ut videlicet per ea ad divinorum noritiam perveniamu4. Maj. patet ex D. Damasceno lib. 2. fid. orthod. cap. 29. ubi proVidentiam definiens ait ; Providentia est voluntas Dei, perquam omnia, qua sunt, convenἰentem gubernationem suscipiant. Minor vero prob.Omnis nostra cognitio initium a sensu ducit ; sed .

procedendo per viam sensus innata nobis via est, ut a notioribus nobis ad notiora naturae procedamus: ergo cum sensibilia sint magis nota nobis, quam intelligibilia , & immaterialia , licet ista snt notiora nanirae , naturale est

homini, ut per sensibilia ad spiritualium , Scintelligibilium divinorum cognitionem deveniat. Vnde Sanctus Dionysius de coelcst. hierarchia capite i. Impossibile est , inquit , nobis aliter lucere divinum radium , nisi varietate

308쪽

Art. IX. An script deb. uti mei. Cap. V. 273

rietate Sacrorum ve laminum circumvelatum.

Secundo probat ; convenit, ut doctrina quae 8 3 omnibus proponitur, eo modo proponatur quo aliquatenus ab omnibus capi possit ; ad hoc enim aliquid docctur , ut lciatur ; sacra scriptura omnibus proponi debet, secundum illud Apostoli ad Rom. I. Sapientibus, er insipient bus debitor sum , ut per eam de fide, & moribus

instruantur : ergo lacrae scripturae competit, ut quae in ea traduntur itin a rudibus , ac simplicibus, quam a sapientibus intelligi queant: sed simplices , & rudes maxime intelligibilia nonnisi per similitudines corporalium , ac sensibilium intelligere queunt, quia sensum, & ima

sinationem vix transcendere queunt: ergo competit maximὸ sacrae scripturae metaphoris,& parabolicis locutionibus uti. Hanc rationem insi-mat D. Ambrosius in cap. 8. ad Heb. dicens rCondescendit scr*tuma nostra infirmitati: nostraque consuetudini, quatenus imbecilla instrueret iriumanitas , quando usique ad illam secretam gloriam divisitatis hominum non poterat cogitatis pervenise. Videndus etiam D. Petrus Chrysologus serm. 9. Arguitur I. modus qui infimae doctrinae est 34 conveniens, & proprius non videtur supremae Hie arg. competere, qualis est sacra doctrina, quae, uti dictum est, dignitate super omnes alias eminet; . sed per similitudines varias , ac repraesentationes procedere competit Poeticae , quae inter omnes doctrinas infima est: ergo similitudinibus, & metaphoris uti non est huic scientiae

conveniens.

Resp. S. D. quod alio fine utraque repraesen- 8tationibus utitur ; Poetica propter . repraesen- Tom. I. S

309쪽

busdam . similitudinibus rationem seducendo ut delectationem majorem capiat,) repraesentatio enim huiusmodi naturaliter homini dclectabilis est; sed sacra doctrina similitudinibus soliugrecreationis animi gratia non utitur, sed tanquam aliquo necetario, & utili ad deveniendum in cognitionem intelligibilium ac divinorum , seu propter necessitatem , & utilitatem. Repraesentatio autem quae fit solius recreandi animi causa est infirmae scientiae ; sed quae fit ob utilitatem, & necessitatem in ordine ad ultimum finem supernaturalem , supremae scientiae competit ; cujusmodi est sacra doctrina. Dices quod possunt absque metaphoris intelligibilia connaturaliter capi ; immo nulla veritas in aliquo scripturae loco per metaphoras explicatur, quae proprie alio in loco non tradatur,

ut docet S. D. hic solui. ad 1. sed quando finis absque aliquo haberi potest, ad ipsum finem

nullam necessitatem simpliciter inducit: ergo nulla necessitas est utendi metaphoris propter connaturalem intelligendi modum. Respondet D. C etanus ibi csse sermonem de necessitate secundum quid,& ad melius consequendum finem, scit. cognitionem Dei. Ex hoc namque quod connaturale est homini intelligibilia persensibilia nolle, oportet, si spiritualia facile, & suo modo cognoscere debet, ut per metaphoras cognoscat quoniam ipse vices spiritualium specierum complent, quae de spiritualibus secundum se haberi deberent.Haec

tamen solutio non est ad intentum D.Thomae. Nota ex S. D. infra quast. . an.6. ad a. quod

illa proprie delectabilia nuncupantur , quae nullam

310쪽

nullam aliam appetibilitatis rationem habent, nisi delectationem, cum aliquando sint noxia,&inhonesta. Vtilia verb dicuntur, quae non habent in se, unde desiderentur ; sed desiderantur, ut sunt ducentia in alterum , sicut suinptio medicinae amarae ; honesta vero quae habent in seipsis, unde desiderentur. Distinguit ergo S. D. inter Poeticam, & sacram doctrinam metaphoris & repraesentationibus utentes, quod illa ut mere delectet, metaphoris utitur, itaui finis metaphorarum sit delectatio,quae cum mu l- toties sit nociva, nec ob utilitatem , m C ob necessitatem esse dicitur; quia non conducit ad

finem qui est beatitudo ; sed sacra doctrina in

repraesentationibus, & metaphoris intendit cognitionem Dei, vel eorum quae ad Deum ducunt ; unde attendit in repraesentationibus,non delectationem tantum , sed necessitatem,& utilitatem . Arguitur χ. Haec doctrina inter Caeteras praecipue ad veritatis manifestationem ordinata esse

videtur ; sed per metaphoras , & similitudines veritas occultatur;non ergo huic doctrinae competit divina sub corporalium similitudine rerum tradere. Major patet, quia hujus doctrinae Magistris veritatem elucidantibus vitae aeternae praemium repromittitur; Eccles. a . Qui elucta dant me occulta sapientiae mysteria in lege,&populis contenta fideliter exponendo in vitam aeternam habebunt, in praemium. Resp. S. D. quod veritas similitudinum , ac metaphorarum involucro occultaretur, si mentes quibus fit revelatio , in ipsis permanere sinerentur ; quia nihil praeter similitudines corporalium intelligerent , inter quas modice &

SEARCH

MENU NAVIGATION