Doctor angelicus diuus Thomas Aquinas, diuinae voluntatis, et suiipsius in summa theologiae fidissimus interpres, atque doctrinae patrum observantissimus custos, in lucem publicam editus, a R. admodum P.F. Nicolo Arnu, Ordinis Praedicatorum, ... Tomu

발행: 1679년

분량: 707페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

L96 uae R. I. De Sacras Doctrina,

ciamus , inquit, vobis eam, qua apud Patres no-δiro acta est repromissio, quando hanc Deus adimplevit filis vestris resuscitans Iesum , sicut in psalmo a .scriptum est ; Filius meus es tu, ego hodie genui te ; sed hi sensus non sunt mystici ;Apostolus enim non ex rebus per voces , significatis, sed ex sensu per ipse verba proprie significata tot sensus ex una, eademque litora eruit : ergo &c. Explicatur & idem locus insensu literati de generatione Christi secundum carnem; ita Ecclesia in officio Nativitatis. Sunt Sc alij plures hujusmodi lacrae scripturae loci, qui multos literales sensus admittunt,

ut locus ille Isaiae 33. Generationem ejus quis enarrabis qui tam de generatione aeterna, quam de temporali; necnon de resurrectione Christi ex mortuis, atque de regeneratione filiorum Ecclesiae per adoptionem, quae ex morte

Christi processit, , Sanctis Patribus exponi

tur , ut videre est apud M. Gravina loc. cit. Similiter & locus ejuidem Prophetae in eodem capite 33 .mere languores nostros ipse tulit. Qui tum de peccatis nostris , tum de miraculis, quibus nostros morbos Christus ipse sanavit , exponitur. Vt alios plures praetermittam , qui passim in sacris expostoribus occurrunt. Prob. ratione quiarotest scriptor prophanus una voce plures sensus concludere , ut probat D. Augustinus lib. a. de doct. Christiana cap. 23. dicens ; Bela uno eodemqκe sno apud Graecos litera , apud Latinos oleris est nomen ; ct eum diaco , lege , in his duabus filabis aliud Gracus, aliud Lardius istelligis, & Deus ipse scripturae conditor potest rebus ipsis propter diversas proprietates plura innistare, ut ex b. D. hipra diximus

332쪽

diximus : ergo poterit etiam iisdem vocibus sive tropicis, sive propriis plures sensus, atque sententias designare. Et quod de facto sic k-cerit , suadetur , tum quia ad dignitatem conditionis sacrae scripturae conducit; tum quia ad majorem Dei gloriam spectat, si asseratur scripturam divinam sic ab ipso esse conditam , ut

fons esset uberrimus , diversas, easque compossibiles sententias per plura capita scaturiens, quam si esset angustus rivus in uno alveo tantum decurrens. Tandem , quia eo in majori veneratione habetur, quo in sensuim litcralium multiplicitate ejus alta profunditas cernitur. Vnde S. Augustinus lib. I 2. confess exclamat : Mira profunditas eloquiorum tuorum s Ecce ante nos superficies blandiens ; sed mira profund tas , Deus meus i mira profunditas , horror est istendere in eam: horror honorla, ct tremor amoris. Secundo prob. ratione, quia ex ista sensuum 38. literalium muluplicitate, nedum sapientia conditorii ostenditur , sed maxima utilitas nobis est allata , dum ad scripturarum exercitationem accendimur, & historiae veritatem majori studio investigamus. Vnde Sanctus Hieronymus exponens illa Danielis verba capite I 2. Tu autem Daniel claude sermones inque ad tempus statutum , plurimi pertransibunt, ct multia plex eris scientia , inquit, Praecipit ut involvae sermones , signet librum ut legant plurimi , ct quaerant historia veritatem , ct propter obscuriatatis magnitudinem diversa opinentur. Tertibprob. ab inconvenienti : quia alias exposi tiones literales a Patribus , & expositoribus adductae essent reiiciendae, utpote alienae ab intentione Spiritus Sancti, quod est contra com

munem

333쪽

α 9 8 uast. I. De Sacra Doctrina,

munem Ecclesiae sensum, & definitionem Sao Concilij Tridentini sess. 4. g. II.

Solvuntur argumenta contraria.

32. A Rg. r. multiplicitas sensuum literalium

a suo unius literae cortice delitescens , non potest non parere aequivocationem , ambiguitatem , & confusonem, atque fallaciam : sed hac penitus a scripturis sacris est removenda, ne daemonum oracula imitari videantur , quae sub verbis aequivocis reddita incautos decipi Dant : igitur neque admittendum est, quod sub una litera multos sensus literales ipsa habere possit. Maj. patet, quia aequivoca sunt, quo Tum nomen est Commune, ratio vero significata est omnino diversa; tune autem immediate plura essent unius vocis, vel sermonis significata. Vnde S. Thomas hic solat. ad i. ex eo dicit multiplicitatem sensuum in sacra scriptura

non facere aequivocationem. aut aliam multiplicitatis speciem : quia sensis isti non multiplia Cantur propter hoc quod una vox multa signocet; sed quia ipsa res significata per voces aliarum re

rum possunt esse H .

Q. Varias Doctores huie argumento solutiones adhibent, itaut tot sint fere sensus, quot Capi ta. sylvester in rosa aurea tract. I. cap.6. quem sequuntur alij non pauci, ait, tunc tantummo do aequivocationem committi, cum enunci rio prosertur , in qua unus sensus est verus, &alius falsus ad decipiendum audientem. Caeterum quando uterque senses verus est & textui conveniens, nullatenus fallaciam, aequivoca.

334쪽

tionem , aut amphibologiam inducit, sed ad majorem intelligentiam confert. omnia autem daemonum oracula erant ambigua & ad decipiendum ordinata, & licet in uno sensu vera, in alio falsa esse possent, tamen ad fallendum specie tenus veritatem ostendebant, & mendacium , quod intendebatur, occultabant. Responderi potest χ.ex Dahom.Fusi. 39. c. I. multiplicitatem sermonis tunc duntaxat esse deceptionis causam, & aequivocationem seu amphibologiam parere. Quando propter unitatem vocis creditur esse unitas rei per vocemsignificalvi, sicut illa quae per nomen canis signiscantur, uxum esse videntur , quἰa hoc nomen eanis est unum. Non sic autem est in uno sermone sacrae scripturae plures literae sensus habente, quia non creditur esse unitas rei significatae, propter unitatem vocis ; quin immo propter eminentiam Verbi diuini creditur, quod sub unius literae nucleo possit plura continere diversa, &significare, non quidem a casu , aut beneplacito humano , sed ordinatione Dei, qui omnia simul suo intellectu comprehendit, & subinde unam vocem, vel sermonem ordinare valet ad multa simul cum veritate signifidandum,&absque deceptione.

Ad illud , quod ex D. Thoma adducitur, di- cendum, quod S. D. directe respondens argumento , quod ex falsa suppositione procedebar, nimirum quod una vox vel unicus sermo multa significaret, optime ait, quod multiplicitas horum sensuum non facit aequivocationem, quia sensus isti non multiplicantur per hoc quod vox una multa significet, ut contingit in hoc nomine canis , sed quia ipsae res significatae per

335쪽

Sa3oo uast. I. De Sacra Domina,

voces aliarum rerum possunt esse signa; quia ibi tantum de pluralitate sensuum agebat. vero, quando in una litera plures sensus immediate

reperiuntur, committatur aequivocatio, non

aperuit, quia id argumentum non postulabat. Arg. i. si essent in una litera plures sensus, tunc nihil certum ex sensu literati definiri ponset,aut ab eo efficax argumentum desumi;unusquisque enim pro libito posset unam, vel alteram expositionem sequi, aut propriam adducere , aut alteram rejicere : essetque procederea disjunctiva propositione ad alteram ejus partem, quae argumentandi ratio inefficax &infirma est ; igitur nequeunt sub una litera plures sensus contineri. Resp. I. D. C etanus tunc conserendos hujusmodi sensus varios cum aliis sacrae paginae locis , & si consonaverint, ab eis posse optime& escaciter argui. Quod si in aliis locis obscure duntaxat veritas habeatur, recurrendum est ad Ecclesiae authoritatem , a qua non solum deliterati sensu postanus reddi certissimi, sed etiam de scriptura ipsa'certiorati sumus. Nam, ut inquit Augustinus , Evangelio non crederem, nisi me authoritas Ecclesa admoneret. Resp. alij 2. cum Sylvestro, quod si sub unalitera sint diversi sensus , & in aliquo conveniant, poterit tunc efficax desumi argumentum. Licet enim non consentiant authores in assignando tempore, quando inceperint, vel completae sint Danielis hebdomadar: quia tamen omnes fatentqr quod tempus earum jam completum sit, colligitur evidenter jam Christum advenisse. Si autem sensus literatis non sit idem apud omnes, contra admittentes illum,firmum conficitur

336쪽

Conficitur argumentum, non tamen contra non

admittentes , maxime si sint infideles. Nec arguitur , disjunctiva ad copulativam, immo potius a copulativa ad singulas partes, unde valide arguitur; locus enim plures senius habens literales copulativae locum obtinet.

n prater istos quatuorsensus detur

accommodatiιius 'SEnsus accommodatilius a Doctoribus dici- 66tur applicatio verborum sacrae scripturae alicui intento, vel proposito, quod sacer scriptor, nec historice, nec mystice intendit, vel indicavit ; V.g.cum Ecclesia beatissimae Virgini Mariae adaptat illud Ecclesiastici 1 . Ab initio, ct ante secula creata sim ; Quod proprie de divina sapientia intelligi debet. Certum est hujusmodi

sensum accommodatitium non esse sacrae scripturae proprium , quia a Spiritu Sancto non praesupponitur intentus. Quapropter solum hoc. in dubium vocatur, utrum aliquando sacra scriptura, vel sacer scriptor, allegans alterius scripturae testimonium, ipso insensu accommoda- titio utaturῖaffirmant quidam Recentiores; sed contrarium asserunt communiter Doctores. Prob. I. authoritate Vigili, Papae, qui refe- Irens errorem Theodori Mopsuestent asserentis quaecunque dicta sint de Christo , & ejus mysteriis secundum rei eventum, & accommodationem interpretanda venire, cap.21.ita scribit; D

337쪽

3 oh De Sacra Doctrina, In supradicto capite hoe videtur dici prophetiam ,

qua ex persona Chrsi loquens ait: Non derelinques animam meam in inferno, non de ipso christo

pradicto fuisse, sed de populo Israelitico ; hoc

autem verum eventum ex rebus ipsis accepisse MDomino ; ct ideo beatum Petrum ad Christum hanc prophetiam, per eventum aptare voluisse. Qui hae ira sapis, docet, credis, praedicat, ana thema sit. Et cap. seq.13. similiter alia Prophetarum dicta, quae per eventum ipse Theodorus asserebat evruisse,sic intelligenda sub anathemate prohibuit. 8. Sumitur etiam ex D.Augustino lib. 3.dedoch. Christ.cap. Io.ubi ait: Non asseris scriptura nisi catholicam Mem rebus praeteritis , praesentibus, ct

futuris. Prateritorum narratis est futurorum prae nunciatis, prasentium demonstratio : igitur nihil in praesenti evenit, vel in futuro eventurum

est, quod non sit praedictum; ac subinde a Spiritu Sancto intentum & praenunciatum : isiturdum sacer scriptor aliquod scripturae testimonium adducit in eonfirmationem illius quod scribit, in eo sensu in quo fuerat a Spiritu Sancto praenunciatum, allegat; ac subinde non insensu accomodatitio. Vnde scriptores sacri, ut hoc manifeste indicent, soliti sunt haec verba adjicere: Tunc is elum est,uel, ut adimpleretur , ut patet Matth. a. ' impleretur quod

dictum est a DomIno per Prophetam ; ex MFgypto vocavi filium meum , & in multis aliis ejusdem

v. 21. & alibi saepe. Non dicitur autem proprie adimpleri scriptura per eventum rei, qui in ea non fuerat praenunciatus & praedictus. Conf

338쪽

Cons. ea quae in veteri testamento dicta vel 4'. gesta sunt , umbrae & figurae existunt eorum, quae in novo fieri debebant, praesertim in capite Christo,ut patet ex Apostolo I.Corinth. Io. Omnia in Rura contIngebant Elis & Heb. Io. Vmbram enim habens lex futurorum bonorum sto. ergo cum Christus sit finis legis omni credenti; quae ex veteri testamento ad confirmationem veritatis a scriptoribus canonicis adducuntur, a Spiritu Sancto praenunciata fuerant, & erant praesertim demotastratio, ut ait August. est. videndus D. Hieronymus epist. ad Paulini ; δίιμ.3. com. Donatip. c. I 9. ubi ait, haereticis ει- miliare esse librorum sanctorum verba ad imaginem phantasmatum suorum convertere.Quod de insinuant Tertullianus lib.depraescript.c. u.&

Irenaeus tib. I.c. I.

Varia scripturae testimonia congerunt oppo- I Q situm asserentes, quae contendunt nonniti in sensu accommodatitio a scriptoribus sacris potuisse adduci, & interpretari, cujusmodi est ille Tobiae 2. Manducavi panem cum iactu memorans illum sermonem , quem dixit Dominus per Amos prophetam; dies vestri convertentur is lamentationem ct luctum,ubi adducitur prophetia Amos, quae literaliter loquitur de calamitate populi uraei,cujus captivitatem & interfectionem prae nunciabat, & non de calamitate ipsius Tobiae; igitur nonnisi in sensu accommodatitio a Tobia scriptore sacro adduci potuit. Ejusmodi etiam sunt sequentia loca Matth. a. Ex seu pio vocavi fiιum meum, quod ad literam de Populo Israelitico intelligitur, ab Evangelista autem adducitur pro reditu pueri Iesu ex AEgypto. Et ibidem

339쪽

ibidem etiam ; mae in Rhama audita est &c. qui

locus per accommodationem ad necem innocentium transsatus est.Praeterea illud Ioelis c.2. undam de Spiritu meosuper omnem carnem. Et

illud psal. 11. Non derelinques animam in inferno. Et illud oseae 9. Post hac revertar, ct reaediscabo tabernaculum David.Quae praefatus Theodorus Mopsuestenus in sentu accommodatitio

interpretabatur.

II. Resp. omnia ejusmodi loca, non quidem insensu accommodatitio, sed literati, saltim spirituali adducta fuisse, ut diximus. Ad I. itaque

dicendum, quod ea verba, memorans illum sermonem, satis indicant a Tobia intellectam prophetiam Amos in sensu literati. Etenim cum prophetia illa generalis esset absque determinatione loci & temporis, comminante Deo filiis ΙΩrael propter peccata se actitrum ut omnes eorum festivitates in luctum converterentur , dc ipsum Tobiam respiciebat, qui unus ex popu lo Israel erat. Vnde etiam idem locus lib. I. Machab. adducitur, non quidem per accommodationem , sed in sensu literati ad illorum

remporum calamitatem designandam sacer scriptor transtulit.

I 2 . Ad 1.quidam aiunt in sensu mystico reditum pueri Iesu ex Egypto figuratum,& intellectum. Alij autem dicunt utrumque literaliter intelligendum , quod satis indicant illa verba,' impleretur quod dictum est a Domἰno per Prophetam dicentem. Cujus rei gratia notandum ex S. D. ibid. quod in omnibus authoritatibuo, quae in Evangeliis, vel in epistolis dicuntur de Christo , quaedam de ipso specialiter enunciantur, quemadmo

340쪽

quemadmodum illud Isaiae 13. Tanquam ovis ad occisionem ctc. Quaedam autem dicuntur de quibuΙdam, secundum quod Christi figuram gesserunt , & sic est ista authoritas. Isti enim non fuerunt filii Israel , nisi inquantum similitudinem gellerunt veri filij Unigeniti. Aliis placet eo in loco non esse sensum literalem depopulo Israel , sed de adventu Christi, & Iudaeorum infidelitate. Similiter ad illud , vox in Rhama &c. respondet S. Thom. quod intelligendum venit in sensu literati : Ista est una de illis c scilicet ex authoritatibus) qua introducuntur in Evangelis, qua tamen sensum lἰ-teralem habet, quia est fgura ejus, quod fuit is novo testamento. Ex quibus ad alia, dc similiα loca patet solutio. Solet & pro magno adduci locus ille Apo- I. stoli ad Titum 1. ubi loquens de Cretensibus , authoritatem poetae Epimenidis adducit dicentis : Cretenses semper mendaces , mala bestia , tentres pigri; & hoc asserit dictum per proprium illorum prophetam. Respond. ex S. Thom. ibid. lec. 3. quod illa authoritas in sensu litterati adducitur, describit enim proprias Cretensium conditiones. Vnde Apostolus statim subdit: Testimonium hoc verum est , qux

verba explicans S. Doctor ait: Per hoc intelligitur , quod Doctor Sacra Scriptura accipis testimoniam veritatis , ubicumque inveneris. Vnde Apostolus in pluribus locis recisat dicta GentUium , sicut I. Corinth. Iy. Corrumpunt bonos mores colloquia mala. Item Adt. 17. In ipse vivimus , movemur , ct sumus. Nec propter hoc approbatur tota eorum doctrina, sed eligitur bonum e quia verum a quocumque dicatur essTom. I. V

SEARCH

MENU NAVIGATION