Doctor angelicus diuus Thomas Aquinas, diuinae voluntatis, et suiipsius in summa theologiae fidissimus interpres, atque doctrinae patrum observantissimus custos, in lucem publicam editus, a R. admodum P.F. Nicolo Arnu, Ordinis Praedicatorum, ... Tomu

발행: 1679년

분량: 707페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

186-m Sacra doctrina,

Solvuntur argumenta, contraria.

II. Rg. I. Multiplicitas sensuum in eadem LI scriptura confusionem parit, & amphibologiam, deceptionemque, & tollit arguendi firmitatem: sed haec quam longe a sacra scriptura esse debent, quae a Deo inspirata est ad docendam certo, evidenter, & absque fallacia divinam veritatem secundum illud Pal. 118. Declaratio sermonκm tuorum intellectum dat par--is,ergo non debent in ea sub una littera plures sensus tradi. I a. Resp. S. D. quod multiplicitas horum sensuum nullatenus aequivocationem parit, quia sensus isti non multiplicantur propter hoc quod una vox immediate multa significet sicut contingit In hoc nomIne canIS v. g. led quia praeter voces ipsas, res per eas significatae aliarum rerum signa esse possunt. Et ita etiam nulla penitus confiisio in sacra scriptura sequitur, cum omnes sensus super unum, videlicet literalem fundentur , ex quo solo argumentum efficaxetrahi potest ; non autem ex his quae secundum allegoriam dicuntur , ut dicit Augἡstinus in

epi R. contI ncent. Donatum. Non tamen ex hoc

aliquid sacrae scripturae deperit, quia nihil sub spirituali sensu continetur fidei necessarium, quod scriptura per literalem sensum alibi non

tradat.

1 i Arg. z. ex D. Augustino epist. i. ad Volu-' sianum dicente ; Hortor, ut valeo , ut literarum

verea Diuiti oti by Cooste

322쪽

vere , certeque sanctarum stud o te curam non pigeat impendere , sincera enim ct Dida res est iee fucatis eloquiis ambit ad an mum , nec ullo lingua tector o inane aliquid ac pendulAm crep tat sed

sermo qui varie exponi potest neque sincerus, neque solidus est, neque ab omni fuco liber recte dici potest ; igitur sacrae scripturae multiplices senius esse non debent. Cons. si multos posset habere sensus, infiniti erui possent, cum foecundissimum sit Dei verbum, & infiniti infinita esset proles ; sed non contingit infinita intelligere,aut significare : ergo nequit plures ipsa compati sensus. Resp. ex S.D.quod cum alij sensus supra li- teralem fundentur,qui certus ac solidus est,sensuum multiplicitas nullatenus ejus sinceritati, aut soliditati derogare potcst. Unde S. Gregorius homil. o. in Evang. monet quod, In ve bis sancti eloqui' , prius servanda est veritas hiastoria, ct postmodum requirenda piritalis intelligentia allegoria,tunc enim allegoria fructus suaviter carpitur , cum prius per historiam in veritatis radice solidatur.Et D. Chrysostomus proemio in spal. illud Apostoli Abraham habait duos

filios.&c. exponens,ait: Apostolus nussiuam evertit historIam, licet contemplationem introduxerit: ct hanc contemplationem vocavit allegoriam ,non

quod nomina quid sibi vellent ignoraret ; sed dicens,quod licetsententiis allegoria nomen attribue rit per contemplationem tamen id ciat acciapere , ni quam laedentes natura historiam.

Resp. ad cons. Verbum Dei, quod est prolea S 'foccundi Patris infinitum est. Caeterum verbum Creatum, quale est, quod scribitur ad tot significata extenditur, ad quot denotanda a Spiritu

323쪽

288 uast. I. De Sacra Doctrina,

ritu Sancto designatum est. Certum est autem in certo numero & mensura praefixam esse ejus significationem; quanquam negandum non sit, multa es se significata, quae nobis occulta sunt, nec penetrantur. Quod quidem in iscunditarem , & majestatem divini sermonis cedit, ut ex mysteriis prudentes exerceat, & mentes sublimiorem in admirationem suspendat, sicut ait. D. Gregorius praefat. in Iob.c. . Arg. 3. contra secundam partem ; D. Augi stinus lib. de utilit. credendi cap. 3. de expositione scripturae loquens, ait ; Omnis scriptura, qu

testamentum vetus vocatur, diligenter eam nosse

cupientibus quadrifariam traditur, secundum hiasoriam, secundum at ologiam, secundum analogiam , siecundhm allegoriam; quae quidem a qua-quor assignatis sentibus omnino aliena esse videntur : non igitur conveniens videtur , quod eadem litera sacrae scripturae secundum quatuor sensus praedictos exponatur.37- Resp. S. D. hic, quod illa tria , historia, AEtyologia, & analogia ad unum literalem sensum pertinent. Nam historia est ut ipsemet Augustinus exponit ibidem in cum simpliciter

aliquid proponitur; aetyologia vero, cum causa dicti allignatur ; sicut cum Dominus assigna-Vit causam , quare Moyses permisit scientiam repudiandi uxores, scilicet propter duritiam Cordis eorum, ut dicitur Matthai 19. Analogia

vero est cum veritas unius Scripturae ostenditur veritati alterius non repugnare. Sola autem

allegoria inter illa quatuor, pro tribus spiritualibus ponitur. Sicut &Hugo de S. Viliore

in prol. lib. I. desacram. cap. . lub sensu alleg rico etiam anagogicum comprehendit, solum

324쪽

tres sensus enumerans, videlicet historicum,allegoricum, & tropologicum. Arg. . praeter praedictos sensus invenitur sinsus parabolicus, qui inter illos sensus quatuor non continetur : ergo sensus sacrae fcripturae non sunt tantum quatuor. Resp. S. D.

quod sensus parabolicus iub literati continetur : nam per voces significatur aliquid propri Edc figurative. Nec tamen est literatis sensus ipsa figura, sed id quod per eam significatum est.

Non enim, cum scriptura nominat Dei brachium , est literatis sensus , quod in Deo sit membrum hujusmodi corporale ; sed id quod

per hoc membrum significatur , scit. virtus operativa. In quo patet quod sensui literati sa-Crae scripturae nunquam potest subesse falsum. Arg. F. Sicut in sacra scriptura aliqua figurate dicuntur de Christo, ita etiam figurate dicuntur de aliis multis hominibus, sicut Dami iis 8.per hircnm caprarum significatur rex Graecorum ; sed hujusmodi figurativae locutiones non faciunt nisi aliquem sensum praeter liter tem in sacra seriptura : ergo nec sensus allegoricus, per quem exponuntur de Christo ea,quae in figura ipsius praecelserunt, debet illius sensus ab historico poni. Resp. S. D. quodlib. I. an. I s. quod hircus, δο vel alia hujusmodi, per quae aliae personae a Christo in Scripturis designantur , non fuerunc res aliquae, sed similitudines imaginariae ad hoc solum ostenta, ut illae personae lignificarentur.

Vnde illa significatio, qua per illas similitudines personae illae, aut regna designantur, non

pertiner nisi ad historicum sensum;sed ad Christum designandum etiam illa, quae in rci veri-

325쪽

aso s. I. De Sacra Doctrina,

rate contigerunt , ordinantur sicut umbra id

veritatem. Et ideo talis significatio, qua per hujusmodi res Christus , aut ejus membra significantur, tacit alium sensum praeter historicum, scit. allegoricum. Si alicubi vero inveniatur , quod Christus significatur per hujusmodi imaginarias similitudines, talis significatio non excedit sensum literatem,sicut Christus significatur per lapidem,qui excisus est de mon

te sine manibus, Danielω 2. .

et I - Arg. 6. Vna est Ecclesia capitis, & membrorum ; sed sensus allegoricus videtur perti dere v. Oput Ecclesiae, scilicet Christum; moralis autem sensus videtur pertinere ad membra ejus,scit. fideles : ergo sensus moralis non debet ab allegorico distingui. Cons. sensus moralis est, qui ad morum instructionem pertinet ; sed sacra scriptura in pluribus locis secundum lite-ralem sen1um mores instruit: ergo moralis sensus non debet a literati distingui. Resp. S. D. ibid. quod sensus allegoricus non solum pertinet ad Christum ratione capitis, sed etiam rati e membrorum;sicut quM per duodecim lapides electos de Iordane , Iosue 7. duo decim Apostoli designantur. Sed moralis sensus pertinet ad membra Christi, quantum ad proprios eorum actus, & non secundum quod

considerantur , ut membra.

2 3. Resp. ad cons cum eodem S. D. ἰbidem,quod moralis sensus non dicitur omnis ille,per quem mores instruuntur, sed per quem instructio morum sumitur,ex similitudine aliqua rerum gestarum.Sic enim moralis sensus est pars spiritualis, quod nunquam est idem sensus moralis , dc spiritualis.

326쪽

Arg. 7. sicut Christus est caput Ecclesiae mulitantis , ita est caput triumphantis ; nec est alius, & κIius Christus : ergo nec sensus ana gogicus, per quem aliqua de Ecclesia trium phante exponuntur, alius ab allegorico esse debet, quo aliqua de Christo & Ecclesia militante

exponuntur.

Cons. si isti quatuor sensus essent de necessiα 2I.tate Sacrae Scripturae,quaelibet pars illius deberet hos quatuor sensus habere ; sed hoc falsum cst, ut enim dicit D. Augustinus1V. Genes adiit. in quibuslam sinsus literatis quaerendus est solus: ergo hi quatuor sensus non sitiit de neces.state expositionis Sacrae Scripturae. . Resp. ad arg. S. D. ibidem , quod sicut sen- 2 c. sus allegoricus ad Christum pertinet . secundum quod est caput Ecclesiae militantis justifi-Cans eam , & gratiam infundens ; ita Sc sensus anagogicus pertinet ad eum,secundum quod est caput Ecclesiae triumphantis glorificans cam :quapropter sub di verra ratione penes ipsum is mitur sensus allegoricus dc anagogicus. Resp. ad cons. idem S. D. ibidem quod qua' 27. tuor isti sensus, non ita Sacrae Scripturae attribuuntur , ut in qualibet ejus parte sit in istis quatuor sensibus exponenda ; sed quandoque istis quatuor, quandoque tribus , quandoque uno tantum. In Sacra enim Scriptura praecipue ex prioribus posteriora significantur ;ideo quandoque in Sacra Scriptura secundum

sensum literalem, de priori aliquid dicitur, quod spiritualiter de posterioribus exponi po-tcst , sed non convertitur. Inter omnia autem, quae in Sacra Scriptura narrantur, prima sunt illa, quae ad vetus testamentum pertinent ; M

327쪽

ideo, quae secundum litoralem sensum ad facta veteris ustamenti spectant, quatuor illis sensibus exponi possunt. Secunda vero sunt illa , quae ad statum praesentis Ecclesiae spectant: in quibus illa sunt priora, quae ad caput attinent, 'respectu eorum, quae ad membra per-

. tinent; quia ipsum corpus Christi verum, &ea quae in ipso sunt gesta , sunt figura corporis Christi mystici,& eorum quae in ipso geruntur ut in ipso scilicet Christo exemplum vivendi sumere debeamus. In Christo eriam futura gloria nobis praemonstrata est ; unde ea, quae ad literam de ipso capite Christo dicuntur, possunt exponi & allegorice reserendo ad corpus ejus mysticum; & moraliter reserendo ad actu S nostros, qui secundum ipsum reformari debent:& anagogice inquantum in Christo est nobis iter gloriae demonstratum. Sed quando secundum literalem sensum dicitur aliquid de Ecclesia , non potest allegorice exponi, nisi forte ea quae de primitiva Ecclesia dicuntur , quantum

ad futurum statum Eeclesiae praesentis exponantur ; potest tamen exponi moraliter & anagogi- cc. Ea verb quae moraliter dicuntur secundum sensum literalem , nonnis allegorice exponi Consueverunt. Illa vero quae secundum sensum literalem ad statum gloriar pertinent, nullo alio sensu consueverunt exponi, eo quod ipsa nullatenus sint aliorum figura, sed ab omnibus aliis

figurata.

28. Arg. ultimo contra id quod dicit S. D. nimirum, quod hujus scripturae proprium si, Sc non aliarum , praedictos sensus habere : sensus enim spirituales in sacra scriptura ex quibusdam similitudinibus desumuntur : sed in aliis sciciariis

ctiam

328쪽

etiam ex quibusdam similitudinibus proceditur: ergo in laripturis aliis plures sensus inveniri pollunt. Cons. I .Poeticae artis est veritatem aliquibus smilitudinibus fictis designare ergo videtur quod , & in dictis poetarum sensus spirituales inveniantur,& non solum in scriptura. Resp. S. D. quialibet 7. art. 16. quod m aliis 3 scientiis proseditur ex similibus in argumentando , non quod ex verbis, quibus una res significatur, nificetur & altera, quemadmodum in sacra scriptura contingit, quae eisdem verbis plura significat, & res significatas ad aliud significandum accommodat. . Resp. ad cons. ἰbM. quod fictiones poeticae 3I . non sunt ad aliud ordinatae , nisi ad significandum. Vnde talis significatio non supergreditur modum literatis sensus.

CAPUT III. sub una litera plures sensus liter alet contineri possimi '

Deum fide. Ribera iii. Oseam cap. D. de alij ; sed contrariam sententiam asserunt omnes fere Theologi. Ita D. Thom. hic art. IO.in c T. ubi ait: Quia vero sensus literato est , quem asethor intendis; auctor aMem. Sacra Scriptura Dein

329쪽

33s VI 04 Euas. I. De Sacra Domina, est, qui omnia simul suo intellectu comprehendis ,

non est ἰηconmeniens, ut dicit Augustinus in .Confus si etiam secundum literatem sensum ιn una, lite scriptura pluressint sensus. Et quaest. 4. depol. art. i. c. Ne aliquis ita scripturam ad unum sens m cogere velit , quod alios sensius , in severitatem continent, possunt salva Orcumstan- Da litera scrptura aptari, penitus exes iantur. sic enim ad dignitatem divina scriptura pertianet , ut sub una litera multos sensus contineat, ut

se es disessis hominum intelles bus Mnveniat, ctu si,uisiue miretur se is divina scriptu posse invenire veritatum , quam mente conceperis , oeperhooetiam eoatra in deles facἰlius defendatur ,dum

s in huci , quod quisiue ex sacra scriptura velis iste litigere ,fa sum apparuerit, ad alium ejus sen- post haberi recursus. Vnde nata es increά ἱ-le μου, ct aliis sacra scriptura acinoribus hocidivinitus esse concessum , ut divers vera,qua homines ρ sent intelligere , 'si cogniscerent , ct ea sub una serie litera designarent, ut sic quilibet eorum sis sensus authoris, D. Thomam sequuntur Lyranus , Abulensis, Sylvester, Driedo, C stro, & alij, quos citat, & sequitur M.Gravina catholerascript.lib.4.contr. a. gener.de sensib. sac.

Ita etiam sumitur ex SS. Patribus, & primδex Augustino lib. . de doct. rs.cap.27.um ait: Ille quippe author in e aem verbis , qua intelligere volumus, ct ipsam sententiam forsitan vidis, ct certe Dei Spiritus, qui per eam operatus est , etiam Usam occursisam tectori , vel auditori με dubitatione prociis , immo ut occurreretriuia 'sao veritare subnixa, providit. Nam quid in diavinis eloquiis largias , ct uberius potuit divinitus

provideri,

330쪽

previderi , quam ut eadem verba pluribus istellia gantur modis , non minus d vina coni

faritia faciunt approbari. Deinde ex D. Hieronymo epist. Io3. S. Chrysostomo hom.1.in Ge. nes. D. Basilio lib.de Spiritu Sancto in principio, di aliis. Prob. primδ ex variis sacrae scripturae locis, quos necessum est in multiplici senili ad literam intelligere : Et primδ quidem ille locus Exodi

2. os non comminuentis ex re,literaliter de agno

paschali intelligitur; sed etiam debet ad literam de Christo intelligi: ergo idem scripturae sermo diversos sensus literales habere potest.

Prob. min. ex illo Ioan. I9. Hoc autem factum est, ut impleretur scriptura, qua dicit, os non comminuetis ex eo: ex quibus sic scriptura completur , quando fit id, quod per eam significatur; sed sensus mystici per scripturam non significantur, sed per res ipsas talpturis significatas tergo ad literam de Christo debet intelligi , de

non mystice duntaxat. Secundo ex psalmo a. ubi dicitur ; Domi- us d is ad me, filius meus es tu, hodie genui te. Quem locum D. Paulus ad Hebraeos I. de aeterna generatione explicat, dicens: Cui enim Angelorum aliquando dictum est filius meus es tu, hiaue genui te λ Et insta c.s .eundem locum de promotione ad saceraotium interpretatur e

Christus, inquit non semetipum glorifcavit, ut Pontifex feret, sed qui loquutus est ad eam : filius

meus es tu, ego hodie genui te, quemadmodum stin alio loco dieit, tu es Sacerdos is aternum secundum ordinem Melchisedech. D. Petrus autem in actis Apostolorum cap. I 3. illum de resurrectione Christi ex mortisis exponit: Nos in n.

SEARCH

MENU NAVIGATION