Doctor angelicus diuus Thomas Aquinas, diuinae voluntatis, et suiipsius in summa theologiae fidissimus interpres, atque doctrinae patrum observantissimus custos, in lucem publicam editus, a R. admodum P.F. Nicolo Arnu, Ordinis Praedicatorum, ... Tomu

발행: 1679년

분량: 707페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

3i 6 agri ast. II. De Deo,

est manifesta; minor vero prob. prositio per se nota ea est , quae notis terminis per se nota est notia certa & evidentia infallibili; sed non cognoscuntur termini, nisi inquantum ratio ip-lorum quidditativa cognoscitur , quae est causa per quam innotescit unum per se, & immediate alteri inesse: ergo ut sit nobis per se notum

evidentia certa, & infallibili quod Deus sit, oportet nosse quod quid est ipsius absque rati nis investigatione, aut medio probativo. Minor prob. quidditas rei est primum, & proprium per se objectum ipsius intellectus, inquantum intellectus est ε, sed nihil naturaliter potentiam movet, nisi inquantum rationem primi, propriique , ac per se objecti illius participat: ergo intantum naturaliter, & absque rationis inquisitione aliqua propositio potest intellectum suapte natura movere ad assientiendum illi,inquantum quodquid est terminorum cognitum, efficit ut statim noscamus unum alteri per se necessario, & immediate inesse.

x 1 . Ex quibus insertur hanc propositionem,Dres est, simpliciter beatis per se notam esse, qui essentiam illius intuentur. Quod expresse docet

S. D. quaest.Io. deverit.art.Ιχ. dicens ; Inpatria ubi essentiam ejus videbimus , multo amplius erit

nobis per se notum Deum esse , quam nunc sit per se notum , quod virmatio , ct negatio non sunt simul vera. Et breviter prob. ex eodem. idem.

Ad hoc quod aliquid sit per se notum nihil aliud

requiritur, nisi ut praedicatum sit de ratione subjecti; tunc enim lubjectum cogitari non potest sine hoc quod praedicatum sibi inesse appareat ; ad hoc autem ut sit per se notum no- Dis , oportet ut sit nobis nota subjccti ratio , in

352쪽

Art. I. An Deum ese sit per se nota,CIII. 3νη

in qua coiisluditur praedicatum ; sed esse est de ratione quidditativa Dei, & Dei ratio est perfecte nota beatis : ergo illis simpli citer pet te notum est, Deum esse, I. coni.gent.c. II.

Argumenta contraria dissolvuntur. ARguitur 1 .Illa sunt nobis per se nota,quo- I 2

rum cognitio est nobis naturaliter insita, R O

ut patet in primis principiis simplIciter;sed cO 11.arg.tignitio existendi Deum est nobis naturaliter insita ; igitur Deum esse est nobis per se notum. Minor est D. Damasceni lib. I. M. orthod. C. I. dicentis; Haudquaquam nos deseruit Deus omnimodasii circumfusos ignorantiarquinimmo cunctis cognitio quod Deus sit, ab ipso naturaliter insita est, atque ingenita. Idem insinuat Tertullianus ad Scapulam cap.2.dicens; Nos unum Deum colimus, quem omnes naturaliser nostis , ad cujus fulgura, ct tonlarua contremiscisis,ad cujus bene cia gaude D. Confirmatur omnia summum bonum deside- I3.rant, sed summum bonum solus Deus est : ergo Ibidem omnia Deum desiderant;sed no potest desiderari ' g quod non cognoscitur, cum bonum apprehen-ποῦ uim sit objectum appetitus, ut dicitur is 3. de anima text. 29. ergo Deus debet naturaliter ab omnibus cognosci, seu communis conceptionaturaliter omnibus insita esse debet , quod Deus sit. Resp. quod cognitio existendi Deum dicitur I . omnibus naturaliter inserta,non quidem secun dum

353쪽

318 II. De Deo,q. 3ο, do dum quod est in sua natura,sed secundum quan ,,.solui se confusam ipsius similitudinem , quia vita ad 1.&in delicet omnibus naturaliter insertum est ali-1 d. .q i. quid, quasi semen cognitionis ipsius , unde fa-a ad ι. ex sensibilibus visis potest pervenire ad co- ρεω d. gnoscendum Deum ; sicut in nobis quaedam, s. scientiarum semina pr existunt, virtute quorum potest homo facile exire in actum scientiae. Videntes enim homines res omnes natu rates secundum certum ordinem peragi, & currere , cum ordinatio absque ordinatore non siti percipiunt ut in pluribus aliquem esse rerum ordinatorem, quae sub aspectum nostrum cadunt ; Quis autem vel qualis, vel si unus est tantum Ordinator naturae , nondum statim ex hac communi consideratione habetur.Vnde haec cognitio non sufficit, ut dicatur esse nobis per se notum simpliciter, & notitia certa atque in- fallibili evidentia Deum esse. Hanc solutionem indicat Procopius Gazaeus ad c. 2. IDM. a ue . Resp. ad Confirm. eadem modo ; quod omisIbid. x i. nia appetunt summum bonum,seu Deum ipsum. P q.2.a.3. non quidem prout consideratur in sua natura, - sed ut consideratur in sui similitudine, & sub quadam communi ratione; Vnde & seb hae duntaxat ratione naturaliter Deus cognoscibilis est. Hoc autem non est simpliciter evidentia certa,& infallibili Deum cognoscere, sicut cognoscere venientem non est cognoscere Petrum, esto sit Petrus veniens.1ς.

.sent.

Arguitur 1. Illud est per se notum quod non potest cogitari non esse; sed non potest Deus cogitari non esse: ergo Deum esse est per se notum. Minorem probat D. Anselmus in prosel. cap. 2 F.

Deus est id quo majus cogitari non potest; sed illud

354쪽

Art I. An Deam esest perse nota, C. III. 3 I9

illud quod non potest cogitari no esse est majus

eo quod potest cogitari non esse: ergo Deus non potest cogitari non eise,cum sit illud ,quo nihil majus cogitari potest. Secundo probatur eadem minor multa res potest cogitari sine sua quidditate, sicut homo sine eo quod est animal rationale mortale ; sed Dei quidditas est suum esset

ergo Deus non potest cogitari non esse. Confirm. I. Veritatem esse est per se notum : Deus est veritas, Ioan. I . Ego sum via, veritas , ct visa : ergo Deum esse est per se notum. Confirm. 2. Deum esse colendum est per se notum tergo multo magis est per se notum Deum esse, cum Deum esse colendum praesupponat Deum

est e, & includat, ibi Resp. ad argum. neg. min. ad prob. diei po- I p.

test primd non omnibus notum esse, etiam 1 ςour.

Concedentibus Deum existete , quod ipse sit id ' 'ς quo majus cogitari non possit ; cum multi antiquorum mundum istum , vel corpus aliquod Deum esse dixerint, quibus aliquid majus cogitare possumus. Nec Anselmus videtur accepisse hoc,ut per se notum,sed tantum ut fide seseceptum , quemadmodum colligere licet ex C.2.

praeced. ubi ait: Ergo Domine, qui das fidei istellectum , da mihi, ut quantum scis expedire intelligam; quia aes, sicut credimus, ct hoc es , quod credimus. Et quidem credimus te esse aliquid quo nihil majus cogitari possit. Dicitur 1. quod dato per hoc nomen, Deus, 18. ab .omnibus aliquid intelligatur , quo majus

cogitari non possit,non tamen necessiim erit aliquid in rerum natura tale existere , quo majus

Cogitari non possit.Cujus ratio em quia eodem modo necesse est poni rem, oc nominis Briva-

355쪽

3δ O .m . I I. De Deo , lem rationem ; sed ex hoc quod intelligatur

quid significet hoc nomen, Deus, non sequitur Deum esse nisi intellectu : ergo nec sequitur esse aliquid in rerum natura quo majus cogitari non possit, sed in intellectu tantum ; sicut ex hoc quod concipiatur , quid hoc nomen vacuum significet , non sequitur vacuum esse nisi intelle

ctu. ibid. Instabis majus est quod est in re, &in intellectu , eo quod est in intellecta tantsim; sed Deo nihil est majus, ut ipsum nomen indicat : ergo ex ipsa nominis ratione constat Deum esse, etiam in rerum natura, & non solum in intellectu. Resp. S. D. minorem propo sitionem non esse veram, nisi supposito quod in rerum natura sit id quo majus cogitari non pos-st. Non enim inconveniens est quolibet dato, vel in re,vel in intellectu aliquid majus cogitari posse,nisi ei qui concedit esse aliquid quo majus cogitari non possit in rerum natura, quod non est datum a ponentibus Deum non esse. Cum enim praedicatum est causa,vel ratio subjecti, noponitur in rerum natura esse actu subjectum, nisi in rerum natura supponatur esse id quod per praedicatum significatur ; vel e contra non ponitur hujusmodi rationem esse actu,nisi actu sit sub jectium in quo existit, v. g.cum dicitur, Vacuum est locus non repletus corpore, non ponitur vacuum esse in rerum natura, nisi ponatur esse in rerum natura aliquem locum non replerum Corpore; quia poneretur effectus sing eo quod est ut causa, & ratio essendi ; Hoc autem quod est esse aliquid quo majus cogitari non possit est ut alio formalis ponendi Deum existere:ut ergo argui possit Deum in rerum natura existere,

356쪽

existere, necesse est in rerum natura admittere

aliquid quo majus cogitari nequeat; vel subjectum cui in re actu haec ratio competat. Aliam explicationem egregie subtilem vide apud D.

Resp. ad 1. Confirm. quod si eognosceretur , o. Dei natura in se nullatenus cogitari posset non q. εο, de eis ; quia esse est de ratione quidditativa ejus ;sic autem a nobis non cognoscitur, sed tantum- in . t. modo quid nomen significet ex effectibus sensi- sed eon. bilibus attingimus. Vnde ratione distinguimus traxi I. essientiam Dei ab esse ipsius. Inter quaecunque autem distinguit ratio, potest unum sine altero cogitari, sicut possumus cognoscere Deum effeab lque eo quod cogitemus esse bonum, vel justum ; multi enim opinantur Deum justum non

esse.

Resp. ad 1.Confirm.quod Veritatem in comm 1 1 muni esse est per se notum, sed qualis sit,an pri- i id. xma,& increata, hoc non est per se notum quoad eoni. nos propter cognitionis nostrae desectum , qui eam nonnisi ex effectibus sensibilibus cognosce- re possumus. Vnde solum sequitur quod Deum ess e sit secundum se notissimum, cum sit in quo primum intelligibile lumen veritatis reperitur ;& id quo omnia cognoscuntur,non quidem itauet alia non cognoscantur, nisi eo cognito,sicut in

principiis per se notis accidit ; sed quia per ejus

influentiam omnis causatur in nobis cognitio, juxta modum tamen nostrae naturae proprium,

videlicet dependenter a sensibilibus, in quibus relucet imperfecta ac deficiens dumtaxat divinae essentiae, & esse similitudo. Tom. I. X

357쪽

ARTICVLVS SECUNDUS.VIram Deum esse sit demonstrabile.

Deriditur quaestio.

R AE T E R quosdam antiquos , qui, ut diximus, asseruerunt nullatenus per rationis investigationem demonstrari, aut cognosci posse quod Deus sit, sed hanc veritatem sola fidei via suscipi, quos Calvinus sequutus videtur lib. I. lastis. cap.2fect.2. ubi rationes, quibus usi sunt Scholastici ad demonstrandum Deum esse, frigidas speculationes vocat , varie de hac re loquuti inveniuntur Scholastici; Quidam enim astirmarunt a Beatis per visionem intuitivam, & a viatoribus per cognitionem evidentem abstractivam supernaturaliter pro statu viae possibilem a priori demonstrari posse Deum esse. Sed eorum non *ihi probatur sententia;quia q. v. do ut diximus , Deum esse, beatis est per se n eum simpliciter; sed quod est per se notum demonstrari nequit: ergo a beatis per visionem intuitivam , priori demonstrari nequit Deum esse. Multd minus autem a viatoribus ; quia medium demonstrandi an est de ipsa re est quodquid est nominis ; sed nequit ullatenus

nisi ex effectibus sensibilibus sciri quid nomi-

358쪽

Art. H. An Deu esse sit demon L p. L 323

nis ipsius Dei, res enim nominamus scut &cognoscimus, quia pro hoc statu omnis nostra cognitio ortum habet a sensibus r ergo a vi roribus per cognitionem evidentem abstrachi vam a priori demonstrari nequit Deum esse.

Deinde quia esse Dei ab ejus essentia ratione non distinguitur, nisi quatenus ex sensibilibus

ad Deum cognoscendum ascendimus : ergo nequit per eam a priori demonstrari, sed a po- ueriori ex sensibilibus nobis notioribus. Alij non modo supernaturaliter , immδ & naturae viribus aiunt a priori demonstrari posse quod Deus sit. Supposito enim quod effectibus creatis possimus demolnstrativε ostendere dariens necessarium per essentiam , seu primam causam efficientem, ab intrinseco per id demonstrare valemus , quod unicum sit in tali ratione & modo essendi, ac subinde Deum esse: sed hoc stare non potest ; quia demonstrari nequit a priori aliquid nisi per causam dicentem propter quid subjecto aliquid conveniat ; sed

esse non habet causam propter quam Deo competat , cum sit ipsemet ejus essentia: ergo naturaliter , priori de Deo demonstrari nequit, quod ipse sit. Deinde quia sicut ex effectibus

sensibilibus cognoscere possumus ens necessarium esse unum, ita & Deum esse,& non aliter, quia demonstratio tota virtute continetur in

medio : ergo 1 posteriori. Dicendum est itaque cum S. D. quod poste- qqriori duntaxat, & per effectus nobi notos potest demonstrari Deum esse secundum quod pro j. statu nobis non est per se notum quod Deus sit. Haec conclusio ita certa est ut I plurimis de fide esse censeatur. Probat S. D. hanc conclusio-X a

359쪽

nem insa contra ex illo Pauli ad Rom. I. InvI- sibilia Dei a creatura mundi per ea qua faeta sunt intellecta conspiciantur. Quem locum explicans D. Anselmus ait: Si vigilanter exteri ra conspicimus, per 'sa eadem ad interiora revocamur. Vestigia quippe creatoris sunt mira opera visibilis creatura , qua dum facta cernimus ,

potentiam creatoris miramur. Nam quocunque

se verteris anima ,si vigilanter intendit, in iis ipsit dominum invenit. s. Non me latet quosdam Recentiores Theologos , licet hanc ipsi conclusionem ut certissimam, & communiter a Theologis receptam admittant, negare tamen quod ex citato Apostoli testimonio evincatur , demonstrativam atque evidentem Dei cognitionem ex effectibus suscipi creatis : ly enim , intellecta con ficiuntur, quamcunque cognitionem , etiam probabilem aut moraliter certam denotare arbitrantur: haec namque sufficit, ut homines dicantur inexcusabiles, quod sic Deum cognoscentes , non sicut Deum glorificaverunt. Sed profecto audiendi non sunt,cum & men-iba . Apostoli,atque communi Patrum Doctorum. eat . t. ad que interpretationi adversentur. Eo namque in Rom. loco mundi sapientes, ac Philosophos coarguebat ut author est D. Chrysostomus homil. 3. dicens : Ad hos scit. Philo phosin maxime omniam qua dicta sunt pertinent in quos Dei, ac eorum attributorum, quae de ipso demonstrative sciri possust, utpote sapientiam , virtutem, ac potentiam infinitam &c. cognitionem demonstrativam , atque evidentem habuisse constat ;& ostendunt illa Apostoli verba , Quod norum es Dei, manifestum est illis. Vnde S. Augustinus

360쪽

Art. H. An Deum esse sit demonstri Cap. I. 31 s

gustinus sem. 3 1 . de verbis Domini, ita de ipsis

tabilem , intelligibilem , intelligentem , sipientem , sapientes facientem , nonnullἰ etiam hujus faculi Philo hἰ viderunt, veritatem fixam, stabilem , indeclisabilem, ubi sunt omnes rationes rerum omnium creaturarum. Viderunt quidem sed de longinquo viderunt , ct in errore positi ; ct idcirco ad eam tam magnam , ct ineffabilem , ct beati sicam possessionem , qua via perveniretur non invenerunt. Nam quod viderunt etiam ipsissquam tum videri ab homine potest θ creatorem per creaturam actorem per facturam,fase icatorem mundi per mandum; Paulus Apostolus testis est,cui utique debet creaere Christiani.Et paulo infra: Quia quod notum est Dei, laquἰt , manifestum in illis ; Deus enis illis manifestavis. Manifestavit illis,quibus legem non deditὶ Audi quomodo manifestavit;invia Abilia enim ejus per ea quatfacta sunt intellecta conspiciunturi Interroga mundi ornatum, caelἱ fulgorem , dispositionemque oderu- ,solem diei suffcientem, lunam noctis solatium I interroga ter- .ram fructi sicantem herbis ct signis , animalibus

plenam, hominibus exornatam : inte roga mare qualibus, ct quantis natatilibus plenum ; interroga aerem quantis volatilibus viget ε, int/rroga

omnia, ct vide si non Fnsu suo tanquam tibi respondent: Deus nos fecit. Hac ct Philosophi nobiles quaesierunt, ct ex arte artifcem cognoverunt oc. Ex quibus sic : certum est quod ex effectibus coditis demonstrari evidenter potest Deum esse sed S. D. ait, quod viderant Philosophi, quantiis ab homine videri potest , creatorem ριν creaturam ,& quod hujus rei Paulus Apostolusisti est ue ergo demonstrative cognoverunt

SEARCH

MENU NAVIGATION