장음표시 사용
381쪽
Art. III. An Deus sit, Cap. III. 347
ιnentum ejus ; & medium est causa ultimi,quod est ut instrumentum utriusque loquendo tam
de virtute, quam causalitate actuali, & essicacia in id est, primum est causa quod secundum
actu caussit, secundum est causa quod tertium , vel ultimum actu causet: ergo si tollatur causa essiciens, quae est simpliciter prima, removebitur a causa media actu agere, seu producere effectum; & remota causae mediae causalitate removebitur effectus ultimus in actu, qui ut acta causetur , tali causa media dependet. Declaratur exemplo, baculus esecit motum lapidis mediante manu, ista. mediante Vi motiva,quae agit mediante anima ; si ponatur,ani mam,quae in isi ordine est ut causa prima, non agere, omnis essicientia motus, seu effectus ulnumus tolletur , qui est lapidis motior quia anima non agente actu , manus quiescet ; manu quiescente, baculus immotus manebit, subinde lapidis motio non erit. Aureolus in 1. hanc δc praecedentem rationem, ut parum cssicacem rejicit; primo, quia esto concedatur esse aliquod primum movens, vel aliquam primam causam enscienxem,nec tamen necesse est id dicere Deum,
sed corpus coeleste, quod est primum simplici-xer in ordine moventium, & essicientium. Secundb , dicit, rationem hanc non convincere Inam licet ponamus causam mediam a priori dependere, non tamen sequitur illam esse primam
simpliciter, seu dependere mediam ab illa ut
prima: quia non intelligitur media a priori dependere ut causa est quia etiam prima causa babcret sic dependere, cum maxime causa sit:
, Deque ut media est , quia sic ei suffcita causa priori
382쪽
priori dependere. Et subinde ex eo quod processus in infinitum primam causam auferar, non sequitur quod de medio causam mediam tollat, aut effectam ultimum , ut intendebat ratio D. Thomae. Vnde in partibus proportionalibus in infinitum continuatur, seu proceditur in infinitum ; tamen datur ultima pars , scit.illa quae firper primam divisionem. Sed profecto hic author S. D. intentum non satis percepisse convincitur, nec vim rationis ejusmodi. Nec enim isto articulo intendit D. Thom. demonstrare Deum esse, quoad natuFam ejus, vel ea quae ipsi propria sunt secundum es.sentiam , aut quibus eum carere necesse est; sed tantum demonstrare intendit, Deum esse , secundum quandam communem rationem,ostendendo iplum in ratione primi motoris, vel causae primae essicientis, nec tamen demonstrando
hic quid sit, seu potius quid non sit, quia alterius negoth est. Unde probando dari primum in
ordine moventium, vel essicientium, optime concludit inventum, nimirum id esse ponendum in rerum natura, quod homines communiter Deum nominant. Ea propter sic concludit rErgo est necessum ponere aliquam causam esscientem primam , quam omnes Deum nominant. Et hoc prosecto optime praefatae rationes concludunt. Nam stest dare primum essiciens: ergo volipsum est causa omnium ; vel est dare aliquid non effectum ab eo 3 Si primum, habctur propositum. Si secundum ; ergo illud non cflictum a primo essiciente, est effectum ab alio , vel a nullo, sed habet Me per se λ Non potest dici, quod non sit effectum a primo essiciente : quia primum essiciens debet esse per essentiam causa,
383쪽
Art. I II. An Deus sit, Cap. III. 3 9 ac subinde causa omnis illius quod participat
aliquo modo ut sit causa efficiens: eigo non potest non esse a primo, & si non est a primo, nec a secundo , quod participat, dc habet causare per subordinationem ad primum , quod ef- sentialiter causa efficiens est. Neque etiam potest dici, quod illud non effectum sit a nullo, sed habeat esse per se. Quod prob.ex D.Thom. 2.Coni. gent. cap. I s. sic: si illud effectum non habet esse ab alio, sed per se : ergo erunt laltim duo, quibus conveniet esse primo Sc per te ,
scit. primum efficiens, & illud quod a nullo dicitur effectum; sed est impossibile esse duo habentia aliquam essendi rationem , seu aliquod esse, quorum neutrum habeat causam essendi: ergo impossibile est ponere aliquod praeter prImum efficiens, quod a nullo fit, sed per se, seu ex se. Prob. minor, quod convenit alicui primo& per se, convenit ei secundum quod ipsum &convertibiliter adaequale ; v. g. esse animal rationale , vel risibile homini; led quod convenit convertibiliter convenit soli, & non aliis,ur patet in exemplo adducto : ergo impossibile . est,quod esse per se, & ex nullo, duobus habentibus esse per se conveniat, sed vel utrumque participabit esse ab alia causa , vel unum ab
Quantum ad id , quod secundo adducit 26. Aureolus, varie a D. Thomae discipulis , prae .sertim C etano , & Recentioribus, impugna tur , ut videre est apud Illust. Godoy hic di p. 3. ςir, g. 9. a num. I96. breviter potest ex D. Thom. in hunc modum relici. QuoA causat ut causa media,nequit per estentiam habere quod sit causans actu : ergo hoc quod est actu causare,debet habere
384쪽
habere seu participare ab aliquo alio priori; sed non sufficit illud prius , a quo primo id participat, esse prius quomodocunque, sed simpliciter primum: ergo causa media inquantum talis, id est, ut participans calualitatem , & efficaciam causandi, necessario dependere debet ab
filiqua priori, quae sit simpliciter prima. M .
patet: tum quia illa causa media non cst peressentiam in acta : ergo non est per essentiam actu causans : quia in tantum actu causat, inquantum est actu. Tum etiam, quia , ut supra diximus,nequit dari duplex ens cui primo,& per se competat ratio essendi: ergo neque causandii quia operari sequitur ad ege. Vnde ad illam instantiam de partibus pro portionalibus patet, eam satis stivole & contra sensum praefatae rationis adductam esse: primo, quia ordo inter partes proportionales,quatenus in infinitum divisibiles,non est ordo esuntialis,
sicut ejus quod est per participationem ad illud quod est per essentiam.
Deinde, quia multitudo moventium in ordine ad aliquod motum est ab aliquo ordine, alias per accidens omnino se haberent in movendo , quod est impossibile in primis moveniatibus, quae se dirigunt in finem; sed quod plura unum finem per se intendant, non est ex ipsis moventibus, 1ed ex aliquo alio ordinem praescribente ; ut in exercitu patet victoriam si finem belli intendente : ergo jam illa plura moventia respicient unum per se, seu per essentiam
movens, & intendens finem motus ad unum.
Nec magis obstat id quod P. Suareg disp. 3I. metaph. ad hujus rationis vim instingendam adinvenit, nimirum, quod esto non pomi effectus
385쪽
An. III. An Deus sit, Cap. IV. 3 retus ille successive, seu a pluribus causis sibi
invicem luccedentibus in causando dependere , potest tamen ab infinitis, vel saltim plurimis simul,& sine successione causantibussed in uno,& eodem instanti. Non, inquam obstat, quia, vel per essentiam, ac primo & per se competet eis causare, vel participative dc cum subord natione unius ad alteram,vel omnium ad unam tertiam 3 Primum , ut vidimus in S. D. dici nequit: quod si secundum dicatur, semper deveniendum est ad unam primam causam simpliciter efficientem , ac per essentiam causan tem , quam Deum esse omnes dicunt. Est igitur ratio D. Thom. optima, & inter eas, quae
ad hoc propositum induci possunt , non parVimomenti ac ponderis.
Tertia ratio D. Non a proponitur.
1 Ertia ratio D. Thomae est : in rerum natura necessarium est ponere aliquod ens necessarium aliunde essendi necessitatem non habens, sed ex se : sed hujusmodi ens Deum omnes nominant; igitur necesse est ponere Deum esse. Prob. m .non omnia entia sunt possibilia, immo hoc implicat esse: ergo oportet aliquodens necessarium cs in rerum natura; tunc sic, omne ens necessarium vel habet causam suae necessitatis aliunde , vel non habet 3 Si primum , habetur intentum ; si secundum, contra : quia in hujusmodi entibus habentibus suae necessitatis cauiam non est possibile Σῖ
386쪽
bile quod in infinitum procedatur, scuti neque
in causis efficientibus , quia ab eo essendi necessitatem participare debent,a quo habent esse, quia necessarium sequitur ad eis tanquam modus vel passio ejus igitur necesse est ponere aliquid, quod sit per se necessarium , non habens causam suae necessitatis aliunde, sed ex se , dc quod sit causa necessitatis aliis rebus necessariis. Antecedens vero, nimirum quod sint aliqua possibilia esse & non esse , prosatur : quaedam generantur & corrumpuntur: sed per hoc quod generantur , accipiunt esse , & per hoc quod corrumpuntur desinunt esse: igitur quaedam
sunt possibilia cise & non esse ; sed si omnia essent possibilia esse & non esse, & nullum ens
esset necessarium in rebus, nihil unquam actu esset, vel esse potuisset , quod est falsum: ergo non omnia entia sunt possibilia ; Prob. minor, possibile esse de non esse, aliquando non est,.
quia dicit potentiam ut sit, nihil autem est simul in potentia & in actu : sed quod aliquando non est, Sc postea incipit esse per aliquod aliud fit actu , seu incipit esse, quod ex se est actu: ergo si omnia essent possibilia esse & non
esse , & nullum ens esset necessarium , seu ne- .cessitatem essendi habens, nihil unquam esse potuisset adhu : ac subinde nullum ens actu esset,
Idem Aureolus loc. cis. hanc rationem ut inefficacem rejicit, prim5 : quia non est opus, nec id convincitur , quod omnia entia necessaria habeant causam efficientem suae necessitatis, sed sufficit quod habeant finalem : Secun do, quia falsum est, quod omne possibile non esse,
387쪽
Art. III. An Detra sit, Cap. IV. '3s 3
vsse, quandoque non sit ; quia elementa sunt possibile non esse , & tamen nunquam esse desinent. Sed contra primum ejus dictum sic arguitur : impossibile est habere aliqua entia suae necessitatis essendi causam finalem primam cpia dependeant ut sint actu, it non habere hujusmodi necessuatis essendi causam ossicientem: igitur necessum est, quod omnia entia habentia necessitatem essendi ab alio, habeant causam hujusmodi necessitatis essendi, non modo finalem , sed etiam eficientem. Antecedens Prob. omnia quae habent causam finalem primam non sunt ipse finis,sed sunt propter finem: nullum enim ens praeter primum potest sibimet esse finis : quia nullum ens habet totam plenitudinem essendi praeter primum, ac subinde ne que bonitatem per se , leu per essentiam suam,
ratione cujus Possit eta sibimet finis: sed quin
sunt propter linem , ab aliquo essiciente acceperunt ut sint ad illum finem ordinata ; igitur impossibile est, quod aliqua entia habeant causam finalem primam suae necessitatis S non habeant essicientem.
Secundum autem illius authoris dictum ad 33 propositum non est; solum enim intendit S. D. quod possibile secundum se, & prout contra distinguitur ab ente necessimo, potest esse & non eise ; & hoc verissimum est,quia est contingena esse; si enim esset necessarium etsi nunquam non est, vel esse posset. Res autem, quae jam acta
est , non est possibilis esse, sed necesse esse prout actu est;esto cessante influxu causae per quam accepit esse, & in eo conservatur, possit non esse, quod etiam in elementis verum est: nam, haec esse desinerent, nisi a Deo servarentur in Tom. I. Z
388쪽
esse; Quapropter in ordine ad causam primania qua elle sulceperunt, ablutute sunt possibilia non esse.
Dua ultima rationes D. Thoma proponu tur, is explicantur.
QVarta ratio D. Thomae est; oportet aliquod ens in rerum natura ponere , quod omnibus entibus sit causa essendi , bonitatis, veritatis , nobilitatis, ac cujuslibet perseetionis ; sed hoc dicimus Deum : ergo necesse est
ponere, in rerum natura Deum esse. Maj. prob. oportet in rerum natura aliquod ens constituere , quod sit verissimum, optimum ac nobilissimum, & subinde m xime ens ; sed id quod est maxime tale in aliquo genere seu ordine , est causa omnium quae sunt illius generis ; sicut ignis qui est maxime calidus est causa omnium calidorum: ergo necessum est in rerum natura consti tuere aliquod ens , quod omnibus entibus sit causa essendi, bonitatis, veritatis , & cujuslibet persectionis. Major prob. invenitur in rebus aliquid magis & minus bonum, atque nobile , seu verum , & sic de aliis persectionibus: sed magis & minus dicuntur de diversis, secundam quod diversimode appropinquant ad aliquid , quod maxime tale est sicut in genere calidi id magis calidum est, quod maxime calido appropinquat ; & e contra minus calidum est, si magis ab eo recedit;igitur est aliquid in rebus, quod est verissimum,optimum,ac nobilissimum,
389쪽
Art. III. An Deus sit, Cap. V. 3 Ss
Hanc D.Thomae rationem non magis efficacem quam praecedentes reputat Atareolus. Unde eam conatur invalidam ostendere dicens, illud axioma, maxime tale in aliquo genere est causa omnium aliorum qua sunt illius genero, nullius esse roboris, nam maximum in genere colorum est albedo,& albedo non est caula effectiva aliorum colorum : ergo non omne maximum in
aliquo genere est causa aliorum. Sed reipsa quidem constat hunc authorem non magis percepisse hujus rationis vim, quam praecedentium robur. Quod, ut ostendamus, supponendum est , ia'hx S.D.quod maximum vel maxime tale dicitur pol. a. hic , quod est maximum per se , & non secun- ad 8. Adum accidens ; itaui illa bonitas , persectio,vel forma, qua dicitur tale, sit natura ejus, vel alia 'quod accidens ex principiis propriae naturae derivatum ; sicut calor , natura , seu principiis essentialibus ignis derivatur. Similiter primum intelligendum venit de eo quod est primum simpliciter , ac primitate naturae,vel naturalis proprietatis, aut perfectionis ; Tandem, ly causa, sumitur tam pro eo quod est causa efficiens sor- maliter sumpta & secundum formalem rationem agendi;quam pro eo quod est causa formalis &principium cognoscendi, vel mensurandi alia. Vnde reddit hunc seosum ; Maxime tale per se, dc per propriam naturam , vel naturalem proprietatem est causa eorum quae secundum magis,vel minus participant forma illam per quam maxime tale est per se tale ; v. g. ignis est maxime calidus per se,& per proprietatem ex principiis essentialibus ejus ortam ;unde omnia qua sunt participative calida, secunddm magis deminus Participant, inquantum magis & minus
390쪽
accedunt ad persectione caloris,quae est in igni, quae est ut per se calor ; ac subinde prima sorina primitate naturae & persectionis , seu bonitatis in genere calidorum participantium illam
formam, non per se ceu ut propriam naturam,
vel passionem , sed secundum aliquod acci
3 4. His suppositis redarguitur Aureolus ipsemetq 1. de exemplo colaris adducto; licet albedo non sit verit , mensura & causa aliorum colorum secundum totum quod reperitur in ipsa ; tamen in eo metaph. quod superabundat aliis coloribus, & est ma- text. & Xime color, seu habens persectionem coloris 7 ut naturam sermalem,est mensura & causa aliorum : ergo verum est universaliter quod maxime tale per se in aliquo genere , est causa aliorum quae sunt illius generis. Prob. antec. albedo est maxime color secundum formale coloris, quod est lux coloris compositionem ingrediens,& non secundum terminationem diaphani,quae est ut materiale in colore , sed secundum hanc rationem est primus primitate naturae, & causa omnium aliorum colorum ; igitur albedo secundum rationem formalem coloris,qua est m xime talis, & aliis superabundat, est causa caeterorum in genere coloris. Prob. minor, quia
omnes alij colores medij ex albo & nigro generantur, & ita albedo est causa eorum,& prior illis primitate naturae, & persectionis ; similiter est prior nigredine, quia nigredo est ut privatio de defectus ejus quod est formale in colore ; dicitur enim nigrum quod habet minimum de luce : ergo albedo in eo quod est maxime color, est causa omnium, quae coloris rationem participant