장음표시 사용
371쪽
fortuna: ,. & casui omnia tribuunt, resque liua manas Deum curare negant. Nam ut dixit D. Ephraem Syrus in confessi. & repreh. Qui dicis omnia casu , fortuitoque feri , ii divinitatem medio tollit. Horum porcorum ingentem , ac Retulentam turbam agnoscit, alit , quinimo luget hoc depravatum 1aeculum. Hujusmodi Atheos apud Athenienses capite animadversos testatur Iosephus lib.χ.coni. Appionem ; & in genere meminit Pollux lib. Io. cap.2o. Athenaeus lib. I 3. Plato I . de repub.Valerius maximus lib. I. & alij. Memorantur proscriptione puniti Diagoras, Theodorus,ac Pro- Ihagoras, & hic quidem, vel quia de Diis dubitabat, ut diximus. Socrates etiam damnatus fertur, quod eum negare videretur. Cum Deus Opt. Max. operibus suis notissimus sit, itaut pene idem sit ad ea attendere,& Deum nominare. Quas enim mundum contuens,
inquit D. Hilarius in psal.12. θ Deum esse non sentiat non modice animum pulsat dubitatio. qua data via in hominum mentem tam pestifera haec atheismi lues irrumpere valeat. Lata profecto via, quae ad tam spurcum perditionis barathrum ducit, corporis voluptas est ; vitiorumque oblectatio hoc imprimis persuadet. Quod pulchre observavit ibiaem Hilarius dicens : sed si frequenter , ut cum nos verἰ necessiatas ad confessionem Dei cogat , oblectatis tamen vitiarum Deum nobis non essepersuadeat. Et quod contra fidem credisus, id tamen de consilis impν cordis eloquamur: Causam vero hujus stultissimiis corde eloquν ostendis scit.David) dicens ; Corrupti fiunt, ct abominabiles facti sunt in iniquitatibus suis. Iniquum est , quidquid extra legem est. Ex
372쪽
Art. III. An Dein sit, Cap.I. 337
Et legem Dei excedentes, primum corruptionis, bditi siunt, dehinc abominationi ; quia iniquiatas abominationem affert , corrupiso autem abomi natlanem meretur. Cum enim quis transgreditur
Dei legem , tunc Deum negat , ct Deum negare corruptio est. Dominus enim noster ad debellandam corruptionem , verbum caro factum est o sed qui iniquus est, ct qui verbum Deum carnem factum esse non credit, ct quia Deus non sit, loquitur in corde e corruptus , ct abι minabilis permanebit.
Esto voluptas omnis corporea hominem aratione deordinet, poti Isimum vero desideria cordis , appetitus inquam sensitivi circa venerea, &gula, & immunditia, quae hominem efficiunt bestialem, hoc est, ratione carciatem, secundum quam ad imaginem, & similitudinem Dei factus cst, & cognitionis ejus capax ac sebinde veri Dei cognitionem in homine aptae sunt extinguere δc Atheistam reddere.Hoc innuisse videtur Ioannes Apostolus epist. I. V. 2. ubi scientes Deum, ea quae sunt in mundo immoderate concupiscere ac diligere vetat, ne ipsa amore nimio prosequentes in omnimodam Dei ignorationem misere prolabantur. Elegans ad hanc rem est historia quam refert Lact. lib. 3. Cap. I J.dicens ; Aristippo C renaicorum magistro cum Laide nobilἰ Scorto fuit consuetudo. quod
saririum gravis ille Philosophia Doctor' defendebat , ut diceret, multum inter sie , ct Meteros Laidis amatores lateresse ; quod ipse haberet Laidem , ali' vero a Laide haberentur: Nec satis scis ita visere sed docere etiam libidines coepit , ac mores seos de Apanari ad Scholam transtulit, d se Tom.I. Y
373쪽
serens voIuptatem corporis esse summum bonum.
sua doctrina pudenda non in corde philosophi , sed ct in sinu meretricis est nata. Sed & in
gens naturae depravatio in tantam stultitiam homines deducere solet, ut Deo rebusque divinis omnino valedicant , & in reprobum traditi sensum dicant in corde suo , non est Deus. Cujus rei validum testimonium nobis reddit Sanctus Augustinus trach. Io6. in Ioann. dicens : Hac est vis vera divinitatis, ut creatura rationali jam ratione utenti , non omnlao ac penitus post abscondi. Exceptis enim paucis, in quibus narum nimium depra vata est , universum genus humanum Deum hujus mundi fatetur authorem. Ea propter Divus Damascenus supra citat. lib. I. m. omthod. capite 3. causam assignans cur probandum suscipiat , in depravatos sui temporis mores argumenti hujus rationem revocat. Et Divus Hilarius loco citato ait : Viiij humani pudenda est eloquia verbis oris non audere committere, sed instinctu nequitia interioris urgente , ea intra cor loqui ; dum adbersim publici pudoris necessitatem voluptatis ἰniquitate luctante, quod pudet dici , non pudet cogitare. Et idcirco stultus in corde suo dicit, est Deus ; quia si vellet verbis oris hoc
eloqui, stultus esse , sicuti es, publici astin
374쪽
Art. III. An Deus sit , Cap. II. 339
S atuitur ranclusio , o probatur prima
ratione D. Thoma. Conclusio : necessarium est ponere Deumese. Probat S. D. is sed contra ; Dicitur . inquit, Exodi 3.ex persona Dei: Ego sum, qui sum. Deinde in corp. quinque rationibus hoc ipsum demonstrat. Prima & manifestior viaurinitur ex parte motus. Secunda ex parte Pausae officientis. Tertia ex possibilis , & necestarurationibus. Quarta ex graduum iliversitate, qui in rebus inveniuntur. Quinta denique ex gu
Antequam primam rationem deducamus , Io. advertendum est quod tripliciter aliquid mo- Lib. s. veri aut i ansmutari dicitur : primo per accidens ; quo pacto omne id movetur, quod nunquam simpliciter, & per se moveri, aut agi potest , sed semper accidit mobili per se , de gratia ejus movetur, quoa per se transmutatur ; sicut quod musicum ambulet: Musica enim nunquam ambulare porcst, sed semper accidit homini, cujus per se est ambulare. Secundo diuitur aliquid gratia partis moveri, quod nimirum per se non movetur, sed in toto,licet per se moveri possit, si pars a toto separetur. Et hoc proprie contingit in parte, a cujus dispositione totum denominatur , vel coafficitur; sicut v.g. cum dicitur Socrates sanari; quia ejus oculi, vel caput sanantur, quae tamen sunt totius Par-Y a
375쪽
3 o uas. II. De Deo , tes. Etenim si quae in parte dispositio totum
non coafficiat, jam non est verum dicere quod mota parte illa totum moveatur; sicut si aliquis dente albescat, non simpliciter verum erit dicere, quod secundum totum corpus albescat. Τertio convenit motus alicui non secundum
accidens, aut alicujus gratia partis , sed per se primo & secundum seipsum movetur, seu essentialiter mobile est. II. Sicut autem istas tres disserentias in mobili reperire est, ita de in motore seu movente. Aliud enim est quod secundum accidens movet; aliud quod secundum partem in eo quod est aliqua pars movet; aliud denique movet per seipsum primum , hoc est essentialiter; ut Medicus sanat per se ; cum autem manus percutit, homo gratia illius partis percutit; & cum Medicus aedificat est per accidens pure ; omnino enim aedificatori acciait, quod musicus sit, nec Musica unquam aedificare potest ibid. Cum dicitur hic necesse esse, quod omne illud quod movetur , ab aliquo motore moveatur, de motu secundum quod est passio mobilis per se eidem attributa, secundum quod ipsum, & non se-
cui lim alterum conveniens, est sermo. Quod autem toti convenit secundum ipsum, nequit secundum partem convenire ; quia est alia ratio partis, alia ratio totius. Et ideo motus qui est alicujus totius per se primδ, non convenit ei gratia partis. Quod non intelligentes Galenus&alij plurimi Philosophi, hoc Aristotelicum
ac philosophicum axioma universaliter non recipiunt, ibidem. I 2. His suppostis, prima ratio D. Thom. ex Arist. 7. phys desumpta, in hunc modum deducitur;
376쪽
Art. III. An D eiu sit, Cap. II. 34 I
ducitur; Hoc nomine, Deus, communiter in- Leont.
xelligitur , quod sit primum movens essentiali- gς r. e. ter de secundum seipsum, a nullo motum , vel δx δ' mobile ; sed ponere necesse est, hujusmodi movens in rerum natura esse; igitur nccesse cst ponere Deum esse. M . patet, nam Deus ideo sic dictus est , quod omnia moveat, & ad operationes suas agat ; ut constat ex Theophilo Antiocheno lib. r. ad Autolycum dicente; Deus nomen a Thein, id est currendo, sortisus est, omnia enim movet, in operationem producit, nutrit sua providentia, Assonis, gubernat , v
Minor vero prob. omne per se mobile, dc I 3. t cui secundum ipsum convenit moveri, ab alio moveri debet; sed in moventibus & motis per se non est procedere in infinitum ergo cum ali- . qua moveri, & per se mobilia esse ad sensum pateat, deveniendum est ad aliquod movens quod sit primum,& secundum seipsum movens, a nullo motum. Maj. inductione prob. Omne quod movetur, aut movetur ab aliquo extri seco sibi, seu a se dictincto,sicut moventur corpora violenter : aut habent principium & efficientem causam motus sui in seipsis. Et illa
quidem violenter mota, ab aliquo alio extrin- Ieco agente motum eorum, moveri manifestissimum est; v. g. lapidem , manu projicientis sursum agi ad sensum patet. Quod autem per se mobilia, quae in seipsis sui motus causam habent , ab aliis moventibus per se moveri necesse sit, probatur primδ : illa non sunt simpliciter primo , Sc secundum quod ipsa, moventia: ergo sunt secundum ipsa, & simplicitcr mobilia seu mota. Prob. antccedens: quia quod sim-
377쪽
pliciter , & secundum ipsum primo movet,
Oporici ut totum moveat fecundum ipsum ; de non gratia partis ; si enim pars tantum moveat,& non totum, parS erit primo movens, &noin
per aliud quidpiam ; totum autem non erit primmo , & secundum quod ipsum movens, sed ratione alterius , videlicet partis. Similiter si pars moveatur per se, illa erit primo mota , totum autem dicetur non primb moveri sed per par rem: sed illa ut supponimus , non movent se secundum seipsa, sc simpliciter, alias nullateis nus ab alio moverentur , sed simpliciter essent moventia non mota : ergo non sunt simpliciter primo & secundum quod ipsa moventia, sed ratione partis: ergo ab alio mo a secundum quod
ipsa, ibid. Secundo prob. impossibile est quod idem se-ςundum idem formale principium motus sit movens & motum ; sed si aliquid seipsum pri md dc per se moveret, idem esset movens &motum secundum idem sormale principitta
motus: ergo omne quod movetur ab alio moveri oportet , itast distinistum sit principium sirinale movcndi active ab eo quod dicitur Passive moveri. Prob. maj. principium sermale unde habet aliquid habet quod moveat, est quia est in actu ; principium autem unde habet ali-
auid quod moveatur, est quia est in potentia; ed impossibile cst quod idem secundum idem sermale principium sit simul in potentia & in. actu simpliciter; v. g. quod est calidum in actu non potest esse simul calidum in potentia , sed est simul frigidum in potentia : ergo impossibile est quod idcm secundum idem foxmale prin-
378쪽
patet: quia movere est quoddam agere, nihil
aut m agit nasi inquantum est actu: motus etiam
est actus entis in potentia secuntam quod in . potentia : ergo principium formale unde habet aliquid, quod moveat, est quia est in actu , &movetur quia est in potentia ad aliquid ad quod
movetur adipiscendum , ibid. Scotus in I. dist. 3. quaest. 7. quem sequuntur Rccentiores non pauci , ait: quod licet nihil
possit esse simul in actu sermali, dc in potentia sermali respecta ejusdem , puta actu calidum , & potentia calidum ; potest tamen aliquid esse in actu 'irtuali, & in potentia foris mali simul; unde asserit quod possit aliquid seipsum Primo movere, dum est in actu virtuali;
quia videlicet habex virtutem ut possit movere; ic est in potentia sermati,quia nimirum non habet sermaliter Qrmam , quam per motum ac
Contra: dicitur aliquid secundum naturam suam esse in actu virtuali alicujus sermae, quia virtutem producendi illam sermam habet ; sed quod habet virtutem producendi aliquam formam in seipso , non potest carere actu illius formae : ergo nequit aliquid esse simul in actu virtuali, & in potentia formali ad illam sormam , cum illam actu praesupponatur habere Prob. minor primo, quia omnis virtus radicatus in aliqua forma seu formali actu ejus, cum acta operari sequatur ad esse actu. Secundo,quia omne agens intendit sibi simile producere; sed non alia ratione nisi secundum quod communicat id quod actu est: ergo si aliquid habet virtute producendi aliquam sermam in seipso, non potest carere actu illius formae, seu forma illa in actu.
379쪽
Nec valet dicere, quod esto in agentibus univocis hoc verum sit, non tamen in aequivo- . cis: unde haec possunt se movere primδ, & in s agere, propter eminentiam virtutis suae, ratione cujus iunt in actu virtuali ad effcctum producendum. Non, inquam,valet ; quia agens aequivocum esto non habeat actu formaliter in
seipso terminum ad quem mobile movet,ipsum tamen actualiter eminenter in se praehabet; ut patet in sole, qui licet actu formaliter in se non habeat calotem cum limitato illo essendi modo, quo in inferioribus habet esse; tamen actu emi nenter illum praehabet, id est in aliqua sorma actuali, quae eminenter est calor ; & hoc sufficit ut causet calorem in alio, sed non in seipso , seu ut moveat se ad calorem prout in inse-xioribus reperitur, neque ad illum quem jam in se habet: ergo non est simul in actu virtuali& in potentia formali secundum idem. Confirm. Agens aequi vocum dicitur , cui non convenit habere in se formam sermaliter, sed eminenter duntaxat sui effectus; sed si aliquid existens in acta virtuali esset simul secundum idem in potentia formali,haberet in se aliquando sor- maliter illam formam , cujus esset causa ; cum scit. ellet reductum de potentia ad actum r ergo
tale non esset agens aequi ocum. Primam minorem, videlicet quod in moventibus & motis per se non sit in infinitum procedere , probat S. D. quia si in moventibus &motis in infinitu procederetur,nullum esset movens simpliciter,ac sublude neque aliquod aliud movens: sed necessum est admittere aliquod
moVens : ergo in moventibus,& motis non est
in infinitum procedere. Sequela prob.moVentia secunda
380쪽
Art. UI. An Detra sit, Cap. III. 34s
secunda non movent , nisi per hoc quod sunt mota a primo movente ; sicut baculus non movet nisi per hoc quod est motus , manu : ergo si non esset primum movens , nullum aliud movens esset. Hanc rationem insinuat D.Damascenus lib. I. fd. orthod. cap. 4. dicens : Omne quod m9vetur, ab alio moveatur necesse est ; ct hoc si movetur , aliquis movet, ct id sine termino, donec in quippiam decumbamus immobile; hoc enim primum mcvens ἰmmobile est, quod revera Deus est.Nec longe ab hac ratione abest ea quam idem D.Damascenus adducit ibid. c. 3. Notat S. D. I. conigent. cap. I 3. quod haec I9. Aristotelis ratio de motu proprie accepto equidem procedit: prout nimirum motus est alius in potentia secundum quod in potentia, qualis corporibus duntaxat, ac divisibilibus competit. Attamen etiam currit de motu communiter dicto, & pro qualibet operatione sumpto, quo pacto intelligere & velle quidam motus dicuntur. Nihil enim quoad hoc differt, quod necesse sit in quovis istorum motuum genere ad aliquod primum movens immobile devenire.
Secunda ratio D. Thoma adducitur, . o elucidatur.
SEςunda ratio , qua utitur S. D. ad proban- ΣΟ.dum Deum esse, usmodi est: necesse est ali- Hic,& I. quam primam causam efficientem in rerum na- ς0Πx tura constituere ; sed talis est Deus, Deum enim