Doctor angelicus diuus Thomas Aquinas, diuinae voluntatis, et suiipsius in summa theologiae fidissimus interpres, atque doctrinae patrum observantissimus custos, in lucem publicam editus, a R. admodum P.F. Nicolo Arnu, Ordinis Praedicatorum, ... Tomu

발행: 1679년

분량: 707페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

Art. III. An Deus sit, Cap. V. 3 II

cipant. Et sic eo perfectior est color, quo magis accedit ad formalem perfectionem & naturam albi ; dc minus color , Fb magis ab eo recedit. Videnda quae diximus tomd. clypehilos quaest.7.

art. I.

Quinta ratio D. Thom. est ; necesse est pone- I

re aliquam naturam intelligentem in rebus, aqua omnes res naturales ad finem ordinentur :sed hanc dicimus Deum; igitur necesse est ponere , Deum esse. Prob. maj. ea quae non cognoscunt finem , dc tamen propter finem ope- Tantur, non tendunt in illum nisi ut directa ab

aliquo cognoscente & intelligente; sicut sagitta a sagittante in scopum dirigitur ; sed videmus , quod res naturales cognitione carentes propter finem operantur : ergo necessum est ponere aliquod intelligens in rerum natura, a quo hujusmodi res naturales in finem dirigantur. Prob. min. quod eodem modo , semper aut stequentius operatur propter assequendum aliquod bonum, illud intendit ut finem, & propter ipsum operari dignoscitur ε, sed res naturales semper aut stequentius propter assequendum aliquod bonum eodem modo cognoscuntur Operari ; sicut gravia tendere deorsum, & levia sursum ascendere : ergo res naturales propter finem operantur ; & non ut se dirigentes : ergo

ut directae ab aliquo intelligente ; sed in hujusmodi intelligentibus dirigentibus non est ire in . infinitum: ergo deveniendum est ad aliquod primum, quod sit per essentiam intelligens,& dirigens res omnes in finem.

Resp. Aureolus ubἰβιpra , quod hujusmodi 3 res ordinantur in finem, non ab alio , sed eae propriis naturis;nec indigent aliquo extrinseco

392쪽

8 mast.II. De Deo,

imprimenti illam ordinationem ; nec tamen 1 calu necesse est hujusmodi ordinem esse, immo per se ue eum ex rerum quidditatibus ortum ha-3 7. Contra; esto quaelibet res ex propriae formae T. eoni. natura admittatur ad specialem & proprium figent. c. nem ordinari, qui est propria perfectio, & bo- 3 S lib- num ipsius attamen ad finem universi, qui est

ordo ejus , absque gubernante omneS res ne queunt ullatenus coire,seu convenire: nam inter se, & secundum proprias Ermas non con veniunt,sed sunt dissonantes, & pugnans, unaque ad ruinam alterius conspirat: ergo oportet ut contineantur in fine, & persectione univernab alio causante melodiam ut discrepantium rerum, & pacem inter illas componente.Et hoc dicimus Deum. 3 8. Hanc rationem omnes sere Patres,qui de hac re agunt insinuant. Et imprimis quidem D. Iustinus martyr quaest.6. de liquet,ait, quod Deus

sit 8 Resp. ex rerum, qua extant, constitutisne,ct perseverante diuturnitate , non enim ea extarent,

quae extant, nisi Deus prius quam illa extitisset, qui partes creatura omnes utilἰter, exus ct co modo unisersa creatura ordinavit. Insuper D. Theophilus Antiochenus suprasitatus lib. r. ad Autolycum Hac eade ratione utitur DJoan. Damasc.lib. I .c. 3 .Tandem,ut alios omitta, D. Greg. Nazianz. orat. χ. de Theolseu 34.ita fatur; Etenim quod Deus, ac princeps quadam causa, queres omnesprocrearis, atque conservet, tum oculἰ

ipsi, tum lex naturalis ocet. Illi , dum rebus in pectum cadentibus aclam Uigunt , easque stpulchre astixas, ct stabiles esse , or progredi, at- sue immote , ut ita dicam moveri volvἰque per spiciuntia

393쪽

Art. III. An Dein sit, Cap. VI. 3 I '

Oἱcἰunt. Haec autem, dum per res oculis subjecta ac recto ordine collocatata authorem earum conjectura quadam coli gis, atque assequitur. Quonam enim modo unisersa hac rerum moles, vel producta anquamsuisset, vel consisteret, nisi Deus omnia in rerum natura protulisset, atque conservaret 8 Quemadmodum enim quispiam Cytharam pulcherrime confectam , σ elaboratam conοἰ- ciens , Husique concinnitatem ct constitisionem, aut etiam ipsius C mare cantum audiens , nihil aliud , quam ipsum Cythara conditorem atque Cytharoedum mente reputat, atque ad eum cogitatione fertur, etiamsi de facie ignotum ἔ eodem quoque modo nobis,is qui res escit, effectasque movet, Qque conservat manifestus est , etiamsi mente mi nime comprehendatur.

Argumenta contraria dissolvuntur. ARg. i. Si Deus esset,nullum in rebus malum esset reperire ; sed datur malum in rebus e ergo Deus non est.Sequela prob.Si unum contrariorum fuerit infinitum,totaliter destriae-tur aliud ; sed hoc intelligitur in hoc nomine Deus, scit . quod sit bonum infinitum: si ergo Deus esset, nullum in rebus malum ecti reperire. Hoc argumento motus suit quidam Philosophus apud Boetium lib. I. de consol. prosa 4. dicens ; Si Deus est, unde malum es t ut refert D.Th Io. 3 .coni. .T I. Resp. S. D. ex D. Augustino in Enchisia. GF. II. quod Deus,cum sit fu nune bonus,nullo. Z 39.

394쪽

modo sineret aliquid mali esse in os nisi esset adeo omnipotens & bonus , ut bene etiam de malo faceret. Hoc ergo ad infinitam Dei bonitatem pertinet, ut esse permittat mala,& ex eis bona eliciat. Circa hanc solutionem

nota breviter,quod unum contrariorum in tantum aliud totaliter destruere potest, inquantum virtus formae ipsius habet persectam victoriam super illud. Hanc autem victoriam habere potest , tum in suo connaturali subjecto, sicut calor in igne ; vel in subjecto stante sub opposto, in quod agit, & diffundit virtutem suam, ut ipsum sibi allimitet, ut calor in aqua. Certum est, quod cum Deus sit summe bonus,nihil mali in se habeat, sed penitus ab eo est elongarum: sed tamen in effectibus ejus mala &desectus inveniuntur ; quod infinitae illius bonitati repugnare videtur. Respondet' igitur S. Insta q. D. quod esto verum si, quod Deus infinitam

22.art. Σ. bonitatis virtutem habeat, qua perfecte om-- inem defectum,& malitiam in luis operibus vincere , & destruere potest ; nihilominus tamen ea permittit, inquantum conducunt ad manifestandam bonitatem ejus , & pulchritudinem rerum quas condidit; quae prout , Deo sunt, penitus sunt mali expertes; deficere enim duntaxat ex se habent, quippequae ex nihilo. I. Nec enim necessarium est, ut, si unum Op- uaest. I. positorum est infinitum, aliud semper totaliter,do M lo & omnimode destruat ; sed quod destruat illud ' ' sicin tum eam rationem, secundum quam illi subest, & in ipsum agit. Et hoc pacto in operibus Dei, prout ab eo sunt, mala & desectus

non sunt. Cum enim sit agens voluntarium Mex proposito voluntatis suae omnia ad esse deducensa

395쪽

Art. III. An Deus sit, Cap. VII. 36r

ducens, non vero per necessitatem naturae operans ; omnia ad esse deducit, & eo modo , quo vult, & ad bonitatem ipsius manifestandam expedit ; immo de secundum quod rebus ipsis, e rumque naturis convenit. Et quia ipsis, ex ea parte, qua ex nihilo prodeunt, deficere competit , deficere permittit, inquantum sunt in potentia ad bonitatem, quam totaliter participare

nequeunt.

Arg. a. quod potest per pauciora principia

compleri, non fit per plura I natura enim non abundat in superfluis, nec in necessariis deficit cum ordinate operetur ; sed videtur,omnia quae in mundo apparent, & conspiciuntur, per alia posse principia compleri, supposito quod Deus non sit; Nulla ergo necessitas est, ponere Deumelse. Prob. minor : nam quaecunque sunt in mundo, vel sunt naturalia, vel sunt voluntaria seu a proposito: sed naturales omnes effectus in principium unum, quod est natura, possunt reduci; quae vero sunt a proposito, reducuntur in principium quod est ratio humana vel voluntas : ergo Omnia quae in mundo apparent, &conspiciuntur, videntur per alia principia compleri posse , supposito quod Deus non sit. Resp. ex S. D. hic , negando maj. ad prob. dist. min. naturales effectus possent reduci in naturam, & voluntarij in intellectum & voluntatem, tanquam in causam & principium proximum, concedo I tanquam in principium primum simpliciter, nego. Cum enim natura propter determinatum finem operetur ex directione alicujus superioris agentis praescribentis finem; necessie est ea quae a natura sunt, etiam in Detuu sicut in primam causam simpliciter reducere.

396쪽

64s φ.II. De Deo, ducere. Similiter etiam quae ex proposito fiunt, reducere in altiorem aliquam causam oportet , quam si ratio humana vel voluntas, quia haec mutabilia sunt, ac defectibilia. Oportet autem omnia mobilia, & deficere possibilia reduci in aliquod primum principium immobile , & per se necessarium, ut ostensum est. Quod eleganter docuit D. Damascenus lib. I. nd. orthod.

cap. I.

Alia argumenta , quae ex providentiae, aut alterius attributi ratione procedunt, suis in locis discutientur. Instantiae verδ quae contra primam rationem D. Thom. adduci solent, videndae sunt torn. 3. Cippei nostri Philosiop. quast. I9. art. I. ct seq. SP etiam quast. seq. 3. art. I. Quae autem militant contra secundam rationem ex dicendis quest. 7. constabunt.

Per quid Dei natura seu essent a metaphsice consituatur.

HAnc quaestionem praetermittens S.D.quaestioni, an Deus sit, eam quae de ejus simplicitate agit, subjunxit, quia de Deo, inquit, scire non possumus quid sit ,sed quid non sit. Quod& commune Sanctorum Patrum effatum est, ut satis est omnibus notum, qui eorum opera adierunt, D. Isidorus Pelusiota lib. 3. epist. 232. ita de hac quaestione fatur : Vltra omnem audaciam progrediuntur,qui exigua lingua opera de 'somet Deo quaestionem movent: ac praesertim cum

quid

397쪽

Art. III. An Delusit, Cap.VII. 363

quid sit anxie inquirunt. Oportet autem non quid sit inqui, ere , sed quodsit Uirmare. Nam ut ait D. Damascenus lib. I. fidei orthod. cap. I. & 3. Quid sit Deus secundum naturam ct substantiam incomprehensibile est omnino, ct ignotum. Abstinerem dc ego libenter ab hac quaestione, quae inultum disdij, & parum utilitatis affert, nisimos Theologis nostri temporis in hoc mihi gerendus esset; abstinebo tamen, quantum potero , ab eorum dicendi prolixitate. g. I. Sensus tituli explicatur , ct breviser quadam observationes praemittuntur.

Non est praesentis intentionis supersubstantialem Dei essentiam,prout in seipsa super- t substantialiter existit, manifestare: Tum quia, e. s.lee. . sic sumpta essentia, certum est, quidquid est in de por. Deo, divinam naturam de substantiam esse: Tum quia impossibile hoc & ignotum est, sermoneque explicari nequit, aut conceptione apprehendi. Quidquid enim intellectus noster de Deo apprehendit, minus est quam Dei essentia;& quidquid lingua balbutiendo resonat, aut de ipso effatur, minus est quam esse divinium. Sed solum intendimus essentialem ejus, Sc quasi specificam rationem , prout ex processibus ejus in

creaturas nobis innotescit, aliquatenus declarare. Quemadmodum, inquit D. Gregorius Na-Σian Zenus orat. 36. nemo est , qui aerem totum hauseris: ἰta Dei naturam neque mens ulla promsus concepit aut vox ulla complexa est. Verum ex his qua circa ipsum sunt adumbrantes, obscuram quandam ct imbecillcm , at Me alIam ex aria peciem

398쪽

ciem colistisus. Ac protantissimus apud nos Theologus censetur, totum quid sit Deus invenerit 3,sed qui ampliorem ipsius speciem mente

conceperit: amplissique veritatissimulachrum,uel adumbrationem , vel quocunque tandem alio vocabulo uti quis malit, in stipso collegerit. 7. Supponendum est quod, quemadmodum in

q.2. de rebus creatis reperiuntur tria, quae ad earum

Pox a τε substantiam & esse pertinent ; nimirum ipsa ' forma speciei ; v.g.humanitas : suppositum hujusmodi sermam habens ut homo ; & ipsum esse, quod est actus suppositi ut quod, & rmae speciei ut quo;ita & in Deo haec tria distinguenda veniunt, videlicet ipsa veluti λrma speciei, quae est Deitas ; suppositum sermam istam habens , nempe Deus ; εc ipsim esse divinum , quod est ut actus sermae & suppositi,vel sermae in supposito , ut infra explicabitur. Quod insinuavit D. Anselmus in monolog.c.6.inquienS:

Quemadmodum sese habent adindicem lux , ct tacere , ct lucens : sic sunt adinvicem essentia , esse , ct res, hoc est existens sive subsistens: ergo fimma essentia, s semme esse, ct symme ens, id est, summe existens, sive summe subsistens non dises iliter sibi conveniunt , quam lux , ct lucere,

or lucens.

48. Supponendum est secundd actum esse dupli-

a. sent. Nem; primum Videlicet, qui est forma , & sc- dist.ε. q. cundum qui est esse, vel operatio. Essentia divina Ab ratione essentiae non dicitur principium actus,qui est operatio, sed qui est esse. Mediantibus tamen attributis, quae sunt realiter eadem cum ipsa; licet virtualiter Sc secundum rationes suas distinguantur, est etiam principium operationum divinarum ι v. g. essentia divina est

399쪽

Art. III. An Dem fit, Cap.VII. 3

est principium intelligendi inquantum est intellectus ; & res volitae, quae possiunt e se vel non esse,producuntur ab essentia inquantum ipsa est voluntas. Verba D. Thomae lunt ; Dicendum quod essentia divisa est principium omnium actuum divinorum , liset esentἱa sub ratione essentia non

dicat priscipium actis qui est operatio, sed qui es

esse. . . .

Igitur dissicultatis nωdus hic mihi es videtur, quaenam earum persechlanum, quae formaliter & proprie Deo , & non eminenter tantum Competunt, quaeve ipsi ex processibus ipsius in creaturas attribui consueverunt, propius accedat ad explicandam Deitatem, quae est veluti

forma specifica, qua Deus est Deus , & ratio seu quidditas & natura ejus; an ipsum esse a se3 an ipsum intelligere Z an intellectualitas,aut alia qua alia hujusmodi perfectio, seu serma λRefertur primus dicendi modus ct rejἰcitur.

QVidam Theologi cinter quos Mag. Cor- I Q

nejO tom. I. quast. 14. an. . diris. I. dub. 3. dc . inter essentiam Dei sub ratione egentiae,& sub ratione naturae distinguentes afferunt, ipsam in ratione essentiae per rationem entis spiritualis a se formaliter ac metaphysice constitui ; in ratione autem naturae per actualem in tellectionem. Sed profecto hi.licendi modus rejiciendus II venit, primo in eo quod impraesentiarum inter naturam & essentiam distinguit, diversam rationem formalem constitutivam cuilibet assignans. Haec enim nomina prqui ad praesens

400쪽

66 ω ψ7. II. De Deo, spectat in natura, essentia, ct substantia , idem

prorsus significant. Et ita communiter SS.Patres ipsa usurpant. Cujus rei locupletissimus tcstis est Helias Cretensis in orat. I I.D.Gregorij Naz. dicens ; Inter formam ,π naturam, ct essentiam, apud Dei Ecclesiam nullum disicrimen est, etiamsi apud exteros sit. Et hanc esse mentem & communem modum loquendi SS. Patrum testatur idem in Comm. ad orat. 3. ubi ait: Indiscrimia natim quoque viri μει formam , ct naturam ,

ct essentiam de eadem re usurpare consueverunt. Idem docet Nicetas in comm. ad orat. ΑΟ. ejus dem S. Doctoris. Insuper D. Anselmus inmo-DOI. cap. 4. inquit: Idem namque hἴc naturam

intellige quod essentiam. Hoc ipsum asserit D. Thomas plurimis in locis,praesertim in I .dist.8.

quaest. a. in exposit. textus dicens; Scἰendum quod hac tria s scit. natura, substantia, essentia pro eodem sumuntur. Non enim simitur hἱc na-tκra prout nomisat principium alic in actus, sed prom dicit formam consequentem totum , sicut humanitas est forima hominis. Idem habet opus. 24. loquens de errore Ioachim abbatis. Concilium etiam Lateranense sub Innocentio III. damnans ςrrorem praefati abbatis Ioachim, ita definit: Nos autem sacro, ct universali Concilio approbante credimus ct confitemur cum Petro, quod

una quadam summa res est incomprehensibilis quidem, ct in effabilis, qua veraciter est Paterctfliui ct Spiritus Sanctus e tres simul perfna,

acsingulariter qualibet eam em.Et ideo in Deo est Trinitin solummodo,non quaternitas ; quia qua libet illarum trium personarum est illa res , videlicet substantia , essentia , sive natura divina; sed nominibus utendum est prout communiter Sapientea,

SEARCH

MENU NAVIGATION