Doctor angelicus diuus Thomas Aquinas, diuinae voluntatis, et suiipsius in summa theologiae fidissimus interpres, atque doctrinae patrum observantissimus custos, in lucem publicam editus, a R. admodum P.F. Nicolo Arnu, Ordinis Praedicatorum, ... Tomu

발행: 1679년

분량: 707페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

Art. II I. Ao Deus sit, Cap. VII. 367

Sapientes utuntur : ergo absque sundamento,&contra sensum Conciliorum & Patrum haec sententia inter essentiam 3c naturam distinguit.

Ad tollendam omnem in hac parte aequivoca' i. trionem sciendum est, quod natura quadrupli' ιν. q. i. . citer sumitur ; primo dicitur natura , prout ad ari. r.e. omnia rei entia se habet; quo pacto natura diffinitur omne id quod intellectu in rebus concipi potest; & ens rei dici solet ens naturae. Secundo usurpatur prout substantiis duntaxat

competit, dc sic natura dicitur id quod agere, vel pati potest. Tertio dicitur natura id quod est principium motus & quieris in eis in quibus

est, per se & non secundum accidens. Quarta dicitur natura unumquodque in mans 1 peeifica differentia , sicut ratio Ie dicitur natura hominis. Et de natuxa hoc pacto sumpta impraesentiarum est serino, quo pacto eam ab es

sentia significatione distingui negamus , estodistingui valeat prout significat principium actus, qui est operatio ; sed hoc non habet nisi

mediante ratione alicujus attributi, ut ex S. D. diximus. Multas ad hoc probandum rationes

adducit Illustrissimus Godoy hic trach. I.disp. . f. a. quae apud ipsum videri possunt. Nec enim de vocabulis stanta concertatione , & prolixitate) di endum, quandiu fllaba ad eandem sententiam ferant, inquit D. Gregorius Theolo

gus orat. 39.

Sed dices, D. Thomas I. p. q. 39. art. 2. ita S 'tertio objicit ; Natura divisa est idem quod essentia : susceret ergo dicere, quod tres persona sunt unius natura, & non est opus adjicere , quod sint unius essentiae. Et respondet S. D. Ad te rium dicendum, qκod quia natura designat principlam

402쪽

3 6 8 uast. II. De Deo,

possunt dici aliqua unius natura, qua ccnveniunt in aliquo actu ,sicut omnia calefacientἰa, qua conveniunt in aliquo aetu. Sed unius esentia dici noupossunt, nisi quorum est unum esse. Et ideo magis exprimitur unitas divina per hoc quod dicitur quod trespersonasunt unius esentia , quam si diaceretur quod sunt unius natura. Ex quibus sic arguirur pro contraria sententia ; Ellentia dicitur ab essendo, & ab operatione praescindit; natura autem non praescindit ab operatione : ergo diversus est conceptus essentiae a conceptu naturae cum fundamento in re, seu ratione' ratio- sinata, ratione cujus aliqua possunt dici unius naturae, licet non sint unius essentiae.

Resp. omissis aliorum solutionibus , quod ibi est sermo de natura, non prout significat specificam rei differentiam, & formam , sed ut dicit principium actus, a quo praecipue denominatur ratio naturae. Dicitur enim natura nascendo, nasii autem actum , dc emanationem quandam dicit : quapropter quaecunqu conveniunt in aliquo actu alicujus formae,etiam accidentalis, unius naturae hoc pacto dici po sunt, ut patet in exempl0 adducto de calefacientibus. Vnde ad designandam substantialem convenientiamffersonarum divinarum in una forma, & non solum in aliquo actu formae , opus fuit dicere, quod tres personae sunt unius essentiae, quia multiplicatis personis non multiplicatur essentia, quae se habet quantum admodum significandi ut forma trium personarum, quemadmodum habetur in corpore articuli. Ad caetera quae objici solent, facilis patet ex his solutio.

Quibus

403쪽

Art. III. An Deus sit, Cap. VII. 369

Quibus praenotatis impugnatur hic primus dicendi modus , primo ; quia de divinis loquimur secundum modum nostrum, quem intellectus noster capit ex rebus inserioribus, ex quibus scientiam sumit ; sed in rebus inferioribus cuicumque tribuitur actus secundus qui est esse, necessarib tribui debet essentia sive natura,quae est illius actus principium: ergo cum intelligere sit quoddam esse, & actus secundus , necessum est in Deo aliquid praeaccipi, Ac prae- intelligi quod sit illius intelligere principium ;sed hoc dicimus essentiam rei quod est princi pium essendi , seu cujus actus est esse : igitur non ipsum intelligere per modum actus secundi , & esse potest dici constitutivum naturae divinae per modum formae speciei, sed illud quod est ipsius intelligere principium. Prima minor prob. In divinis quia ponitur generatio , quae

per modum rationis significatur, oportet ibi potentiam generandi, seu potentiam generativam concedere, quae ut principium illius actionis significatur : sed operatio est quidam actus secundus sic se habens ad potentiam sicut esse ad essentiam : ergo si semel ponatur intelligere per modum actus secundi,necessum est ut aliquid praeintelligatur quod sit eius principium. Cons. Essentia divina secundum intellectum est prius quam esse suum : ergo esse non est sor- malis essentia & natura Dei, sed aliquid con- ά ά i a

secutum ad essentiam, tanquam ad causam vir- 1.&dist. tualem ejus : omne enim ens per principia suae 4α- .essentiae habet esse ; sed intelligere est esse Dei: q T. ergo non est sormale constitutivum naturae divinae per modum rormae lpeciei. p.q. 4. Confa.verbum activum non significat actum e V. Tom. I. A a

404쪽

3 o II. De Deo, ' :-, sed ut ab agente egredientem,& id inii l. circo Spiritus Sanctus nullatenus significatur verbo diligere, sed nomine absoluto dilectionis

vel amoris: ergo cum essentia divina sit ut quidam achus , & forma absoluta, non potest significari verbo aliquo importante actum ut

egredientem ab alio ; sed intelligere per modum actus secundi, significat actum intellige di ut egredientem ab intellectu, seu intelliget

te in actu, sicut velle a volente : ergo non potest ex modo significandi convenienter expria mere formale constitutivum naturae divinae per modum Qrmae species. Sumitur ex D. Thom. quaest. I. de pol. art. I. cap. dicente : Est autem de ratione operationis habere principium, non deratisne essentia. Vnde licet essentia divina non habeat aliquod principium, neque re, neque ratisne ; tamen operatis divina habet aliquod princia pium secundum rationem. Intelligere itaque cum sit operatio quaedam, namque actus secundus

est , necessario debet habere secundum rati nem aliquod principium , quod repugnat essentiae.

8. Secundo impugnatur: si intelligere per modum actus secundi ponendum esset naturae divinae sermale constitutivum, & non ipsa intellectualitas , seu esse intellectivum per modum actus primi, eo praesertim esset, quia intellectualitas , seu esse intellectivum per modum

actus primi, & radicis se habet ut quid imper- fictum respectu ipsius intelligere per modum actus secundi, nihil autem impersectum est Deo

attribuendum; sed haec ratio, quae est praecipuum hujus sententiae fundamentum, est nulla: ergo nulla est ratio cogens nos ad asserendum ,

quod

405쪽

Art. III. An Demsit, Cap.VII. 37i

quod intelligete per modum actus secundi, debeat formale divinae naturae constitutivum poni. Prob. min. I. quia sermaliter in Deo constituitur ratio potentiae, quae significatur per modum actus primi, & principi, ipsius operationis , quae est actus secundus: ergo ratio actus primi in Deo reperitur. Et ita docet D. Thomas in I .dist. 2.quaest. I. art. I. ad I. ubi ait ; f ropter hoc omnis forma actis dicitur , etiam forma separata , π illud quod est principium perfectionis totius , quod est Deus, vocatur actus primus, ct purus, cui maxime illa potentia convenisssit ibid. in c. Et ex hoc, inquit, concluditur perfecta ratis potentia in Deo,tum quia omnia agit, quod convenit sibi inquantum est actus primui, 2 perfectus. Et quaest.7. de pol. art. I .ad 3. idem docet. Secundo prob. eadem minor ; quia etiam sachus secundus, ut distinctus a primo , & non conjunctus es per essentiam , non absolvitur omnino ab imperfectione : ergo propter hanc rationem, si aliquid probaret, intelligere per modum actus secundi non esset formale constitutivum naturae divinae. Prob. antecedens;quia actus secundus, vel est esse, vel operatio λ si est r. p q. rs. esse, de ratione ejus est non esse subsistens , &completum, sed illexistens, quia omne esse alicujus est ; si vero est operatio, de ratione ejus est relatio existens a principio, seu habere principium , & egredi ab ipso ; sed haec quandam

notant imperfectionem ex modo significandi; ut patet: ergo ratio actus secundi ex modo significandi non absolvitur omnino ab imperfectione. Cons esto intellectus noster Deum, ut quid εα perfectissimum exprimere nitatur, tamen qRiλΑa δ

406쪽

372 sin effectibus creatis nihil invenit summe persectum , idcirco nomina in Deo multiplicat, ad exprimendas diversas illius perfectiones , ac subinde ex modo significandi una ad aliam addere significatur, de quodammodo perficere ;Quo pacto diversa attributa sunt diversae perfectiones ejusdem essentiae, quodammodo secundum modum significandi ipsi addentes : ergo non implicat considerare in Deo ipsum intelligere per modum actus secundi , .se habentis quodammodo in ratione perficientis intellectualitatem. Haec doctrina sumitur ex D. Thom.

quaest.23. de verit. art. I. ad Io. ubi ait: Dicendum quod Deus non potest aliquo perfici secundum rem o tamen per modum significandi aliquando aliquo perfici signi icatur ; sicut eum dico, quod Deus intestigit aliquid. Sicut enim volitam est perfe- . Mo voluntatis , ita istelligibile perfectio intellectus. In Deo autem idem est intelistibile primum ct intellectus ; ct volitum primum 2 voluntas. Ex quo habet quod secundum rem non perficiatur. Sed de his plura infra in flui. arg. g. III. R ejicitur secundus , tertius, quartus ct quintus dicendi modus.

ALij pro constitutivo formali naturae divinae , non modo ipsum intelligere actuale, seu actualem intellectionem , sed etiam actualem volitionem assignant. Contra I. nam, ut ex dictis patet, & docet D. Thom. quaest. I. depol. an. I. c. de ratione essentiae est non habere principium, cum sit id quod primδ competit rei ;sia tam velle quam intelligere actuale, seu tam actualis

407쪽

Art. ILI. An Drausit , p. VII. 373

actualis volitio quam intellectio sunt quaedam operationes, & actus secundi, de quorum ratione est habere principium,cum saltim ex modo significandi dicant fluxum agentis in althrum : ergo nequit actualis intellectio , & volitio pro formali constitutivo naturae divinae assignari. Cons. quia velle non dicit ordinem ad vo- 62 . lentem nisi mediante voluntate, neque intelligere ad intelligentem nisi mediante intellectu, quia velle ab aliqua voluntate est, & intelligere ab aliquo intellectu ; voluntate enim volumus , & intellectu intelligere dicimur ; sed neque intellectus, neque voluntas pro constitutivo sermali divinae naturae assignantur , sed attributa ejus constituuntur, ut quaedam proprietates de Deo a Theologis probantur: ergo multominus intelligere, & velle actuale, seu actualis intellectio , & volitio, quae consequuntur ad hujusmodi potentias,ceu proprij earum actus,& operationes , possunt pro sermali divinae naturae constitutivo poni. Sumitur haec ratio ex D. Thom. I. dist. 6. quaest. I. an. 3.c. ubi ait: EFfentia divina est principἰum omnium actuum diavinorum , licet essentia sub ratisne essentia non

dicat principium actus , qui est operatio , sed quis esse : sed cum in essentia sit considerare diversa

attributa , qua sunt realiter unum in ipsa, ratione tamen distinguuntur, actus refertur ad e sentiam secundum hoc attributam , vel secundam hoc

quod exigit conditἰo actus , sicut intelligere est ab essentia divina , in quantum ipsa est inteιle

Contra i. si volitio actualis intret Armale 63. constitutivum naturae divinae , oportet quod

408쪽

verbum divinum naturaliter a patre procedens, sicut genitum a generante , dicatur etiam voluntate , seu volitione sicut principio naturali sormaliter generari quia , ut inquit Damast. lib. I. fid. orthod. cap.8. Generatio est opus divinae naturae existens; sed hoc non est admittendum , quia ut inquit Hilarius lib. de OnOLOmnibus creaturis substantiam Dei voluntas attulit , sed filio natura dedit; igitur non est

dicendum quod voluntas, seu actualis volitici sit formale divinae naturae constitutivum. D.Th. ibid. art. a. & 3. Cons. quia voluntatem, seu volitionem necessario praecedit aliqua cognitio, settim in universali, ut explicat S. D. ibid. in expos text. sed cognitionem praecedit natura cognoscens a qua egreditur ; igitur volitio, seu voluntas nullatenus potest esse rei natura , seu constitutivum ejus per modum krmae speciei. Maj. patet ex illo communi axiomate , nihil volitum quin praecognitum. Deinde quia voluntas est quidam appetitus, cujus actus est vo litio ; appetitus autem necessario sequitur cognitionem, cum sit ordinatio quaedam in bonum & finem, ut docet S. D. passim. 6 . Tertib aliqui asseverant naturam divinam collectione omnium attributorum Hrmaliter constitui. Quod quidem si de physico constitutivo

intelligerent, nec nos negaremus, Cum omne

quod est in Deo, realiter Sc essentialiter sit ipse Deus, cum sit suum eisse. Vnde Anselmus ini' nolog. cap. I 6. Nihil dicitur , quod de ejus essentia vere dicitur, in eo quod qualis,vel quan ; sed in eo quod quid sit accipitur. Verum loquendo de constitutivo metaphysico haec sententia non videtur vera. Vnde impugnatur pri-

409쪽

mo ex D. Damasceno lib. I. fidei orthod. cap. .

dicente : Si bonum, si justum , si sapientem , si

quidvis aliud dixeris non natur 4 dicis Dei,sed ea qua circa naturam sunt. Et hic loquendi modus familiaris est Patribus distinguentibus naturam Dei, & illa quae circa iplam inexistunt. . qualia sunt attributa : non igitur ex collectione attributorum metaphysice essentia Dei constituitur seu constitui recte a nobis apprehenditur. Imyug. a. quia constitutivum per modum sermae 1peciei debet unam simpliciter habere rationem ; attributorum autem rationes sunt diversae, & una significatur aliam supponere, sicut voluntas intellectum ; non igitur collectio attributorum potest esse formale constitutivum metaphy sicum naturae divinae. 3. quia naturae persectissimae sunt quoque operationes persectissimae , α illarum operationum principia, quae potentias dicimus 3 potentiae non sunt ipsa essentia secundum rationem suam , sed essentiae proprietates, quibus mediantibus essentia ad operationum actus habitudinem dicit, ut ex S. D. supra deduximus ; non igitur attributorum collectio, quae sunt diversarum illarum in Deo operationum principia, sunt formaliter ipsius naturae & essentiae divinae constitu

Quarto aliqui affirmant Dei essentiam & naturam constitui per rationem entis a se, immaterialis S per se subsistentis. Sed contra est ;illud quod ponitur naturae divinae constituti Vum per modum sermae speciei, debet substantialem quandam cssendi perfectionem exprimere , quae ex processibus Dei in creaturas derivatur , dicens & explicans aliquam iubstantia-

410쪽

lem sermam , & esse perfectissimum, quod in creaturis reperiri potest ; sed ratio entis a se in

suo conceptu non complectitur, neque explicat maximam & substantialem essendi perfectionem , quae ex processibus divinis in creaturas derivatur : ergo naturae divinae constitutivum per modum rurmae speciei non bene exprimitur per rationem entis a se. Major patet,

nam hoc dicimus Deum, quod est persectissimum in entibus : ergo si Dei essentia ex pro-eessibus illius ad creaturas explicari debet,assiimi necessum est illud quod in sua ratione maximam , & substantialem essendi persectionem explicat. Minor vero prob. Quia gradus intellectivi se habet ex additione ad ens,& ad quemlibet entis per se gradum, explicatque aliquam specialem differentiam substantialem persectioris naturae creatae: ergo ratio entis a se in suo conceptu non explicat maximam & substantialem ellendi persectionem. Cons quia substantia est ens cui debetur esse per se seu subsistere ;sed substantiae conceptus est in potentia ad ulteriorem perfectionem, seu differentiam nobiliorem, nimirum vitam, & intellectivum : igitur per se subsistere in creaturis non explicat persectissimam nobilitatem a Deo in illas derivatam : ergo neque in Deo, prout est cognos.cibilis a nobis ex processibus ipsius in crea

turas.

66. Quod si dixeris rationem entis has substantiales persectiones non dicere, bene verδ rationem entis per se subsistentis. Contra est, quia ratio entis per se subsistentis non complectitur in sua ratione intellectivum, & alios nobilitatis substantiales gradus, sicut nec ratio substantiae:

SEARCH

MENU NAVIGATION