장음표시 사용
411쪽
Art. III. An Deus sit, Cap. VII. 3 77
stantiae: ergo ratio entis a se& per se subsistentis non dicit esse per essentiam leu a se intellectivum. Conseq. patet, quia ex processibus divinis in creaturas debemus Dei naturam & eL sentiam intelligere : ergo si iste processus essendi per se subsistens est ratio communis & imperfecta,non explicans omnes substantiales nobilitates , & perfectiones, quae in perfectissima specie creata reperiuntur ; cum aflurgimus ad illam Deo tribuendam , non explicabit in illo, prout ex creaturis est a nobis cognoscibilis, maximam persectionem substantialem ac speci
Hanc rationem insinuat D. Augustinus lib. I. 67. de doch. Christ. cap.8. dicens : Ita que hoc omnes Deum consentiunt esse, quod rebus omnibus anteponitur. Et quoniam omnes qui de Deo cogisant,
visum aliquid cogitant ili solἰpossunt non absumda ct indigna de Deo existimare qui vitam ipsam
cogitant, ct quacunque illis forma occurrerit corporis eam vita vivere , vel non vivere statuunt, est viventem non visenti anteponunt ; eamque
Usam viventem corporis formam , quantalibet luce perfulgeat, quantalibet multitudine praemianeat, quantalibet pulchritudise ornetur, aliud esse 'sam , aliud visam qua vegetatur intelistunt, eamque illi moli, qua ab ea vegetatur ct animatur , dignitate incomparabili praeferunt. Deinde ipsam vitam pergunt inspicere , ct si eam
sine sensu vegetantem invenerint, qualis est arborum , praeponunt ei sentientem, qualis est pecorumsor huἰc rursus intelligentem qualis est hominum. quam cum adhuc mutabilem viderint,etiam huic aliquam ἰncommutabilem coguntur praeponere, illam scil. vitam qua non aliquando desipit , ali quando
412쪽
quando spis, sed potius. est ipsa sapientia. En
quomodo Sanctus Augustinus optimum quod est in creaturis attribuens de lignat gradum intellectivum, Zc non per se subsistens, vel
6 . Cons esse a se , sicut & esse immateriale dicuntur de Deo per remotionem : sed ea quae sic de Deo efferuntur non explicant quid sit leu naturam specificam ejus , sed quid non sit; igitur
neque esse a se, neque esse immateriale est constitutivum naturae divinae per modum formae speciei, & quidditatis. Minor asseritur ab omnibus sere Patribus , praesertim a S. Damasceno lib. i. fidei orthod. cap. 4. dicente ; Sed non hoc. substantia ejus disnitivum et ut neque ingenerabile , sine principio , inalterabile , ct incorruptiabile , ct quacunque de Deo , vel circa Deum esse praedicantur ; hac enim ncn ejus quid es signi cant &c. Idem habet D. Gregorius Nazianz. orat. 2. de Theol. Major etiam patet, quia esse a se est esse sine principio,seu anarchum ; csse im- materiale est esse absque materia. D. Th. I. d. s. q. I .a. I. sed de his insta q. I . art. I. g. IV. Rejicisur quintus dicendi modus. ' Vinio tandem alij assirmant divinam en a sentiam , seu naturam metaphysice constitui per ipsum esse , seu existentiam actualem, ut in se omnes persectiones essendi complectitur. Vnde & ipsum nomen, qui est, dicitur esse maxime proprium Dei. Ita sensisse videntur Rabbi Moyses lib. .s . 18. & Avicennalib. de intellig. cap. ipsi enim, ut refert D.Thomas in
413쪽
Art. III. An Deus siΤ, Cap. VII. 3 7s
in I. dist. 2. art. 3. c. dixerunt, quod res illa, quae Deus est, sit quoddam esse subsistens, nec aliquid aliud nisi esse in ipso Deo reperiatur. Quidquid sit de illis , hanc sententiam amylectantur quidam recentiores , qui videri possunt apud Illustrissimum Godoy Il.q.3.tra it. I.disp.4. g. 2. & R. M. a S. Thoma I. p. quaest. 14. disp. I 6.
Sed profecto loquendo de constitutivo per To
modum sormae speciei, haec sententia vera non est , unde contra illam primo arguitur ex V riis locis D. Thomae , quorum primus est ex lib. I. sent. dist. I9. quaest. 2. art. I. ad I. ubi ait:
Cum essentia divina secundum intellentum sirpriusquam esses m , ct esse prius quam at emitas, diacetar ipse Deus esse causa sua aternis alis secundum modum intelligendἰ, quamvis 'se sit βω aternitas secundum r/m : sed nihil est prius se ipso rigitur essentia Dei metaphysice & secundum
rationem considerata non est ipsum esse , licet secundum rem sint ide Secundus est ex eodem lib.dist. 2. quaest. I. art. I. ad 4. ubi ait: Dice dum quod Deus non agis operatione media , qua sit
aliud ab essentia Fua, sed βum ese est suum ope
rari , ct sium operari est sua essentia , nihilominus tamen essentiasigniscatur ut principium essendi , potentia ut principium operandi; igitur non
ipsum esse sed quod est essendi principium dici
tur essentia & natura divina. Praeterea lib. I. sent. dist. 31. quaest. I .art. I. c. 7 ait, Cum in aliis creaturis inveniatur esse, vive re , or intelligere, ct omnia hujusenodi, secundum disers in eis existentia , in Deo tamen unum suumsimplex esse habet omnium horum virtutemctperfecti nem 1, unde cum Deus nomisatur ens,
414쪽
non exprimisur aliquid nisi quod pertinet ad perfectionem ejus, ct non tota perfectis ipsius, nimitum substantialis & quidditativa, quia vivere& intelligere se habent quodammodo ex additione ad ipsum: sed de ratione naturae & formae speciei est quod dicat totam persectionem substantialem ipsius , sicut humanitas dicit omne id quo homo est homo, dicit enim intellectivum cum caeteris gradibus substantialibus genericis : ergo esse non est constitutivum Mrmale metaph7sicum naturae divinae , ut ῆrma speciei. 72. Prob. ratione, primo: de ratione sermae quae est sermale speciei δc naturae constitutivurn, est, ut explicet quodammodo quid sit res , cum sit ratio rei: sed esse formaliter non explicat, quid si Deus, sed solum actum substantiae ejus, ut docet D. Thom. in I. dist. a. in expcf. text. ubi
ait; Esse quamvis signiscet divinam substantiam,
tamen nificat illam per modum actus: ergo esse non est formale constitutivum naturae divinae , ut formae speciei.Confquia duae distinistae quaestiones Hrmantur de esse rei, & quidditate ejus, nimirum an sit, & quid sit: ergo esse in creatis non significat quid sit res: ergo dum devenimus ex creaturis ad cognoscendum essentiam
Dei, alia similiter erit quaestio an sit, & quid sit, & cum esse pertineat, ad an sit, & non adquid sit, nequit intelligi quod esse sit constitutivum divinae naturae , ut forma speciei, quae dicit quid sit res. Sumitur ex D. Thom.qua .8. de ρct. a t.2. ad D. dicente: Ratio non signiscat
esse, sed esse quid, id est , quia aliquid cf. Vnde
duae rationes unius rei ncn demonstrant duplex esse,
sed demonstrant quod dupliciter de illa re potest dici
415쪽
Art. III. An Deus sit, Cap. VII. 38 Idici quid est, sicut de puncto potes dici quid est
sicut principium , ct ut finis propter diversam rationem principi' ct 'ii.
Secundo prob.illud est Armale constitutivum 7 3 alicuius naturae intellectualis per modum ser-mae speciei , quod substantialem ac specificam, seu quasi specificam persectionem sermalem exprimit,qua sermaliter illud est secundum quod ipsum, & non aliud ; sicut humanitas , vel rationalitas exprimit formatissime substantialem persectionem specificam, qua homo est, homo; sed esse ex modo significandi, formaliter non exprimit formalem persectionem quasi specificam,qua formatissime Deus est Deus: ergo non est sermale constitutivum naturae divinae per modum formae speciei. Prob. minor, tum quia forma qua Deus est Deus est Deitas:Deitas autem non exprimit solum ipsum esse, sed intellectualitatem , seu esse intellectivum omnium ; nam dicitur a theaste quod est intueri, seu videre, & contemplari omnia. Tum etiam,
quia esse est actus supposti ut quod, & formae
ut quo;ergo non exprimit divinam substantiam' per modum specificae persectionis & substantialis,sed eam significat per modum actus.Quod& facit in omni attributo. Vnde S.August.lib. 6. de Trinit. . . ait; Deo hoc est esse,quod est fortemese, aut justum esse,autsipientem esse , et si quid de illa simplici multiplicitate dixeris quo substantia ejus significetur. Hoc autem est contra rationem sormae speciei, haec enim non est ut actus
omnium , sed ut substantialis & formalis per- fectio , cui significantur addere vel addunt
quaecunque circa illam sunt , ut proprietates , & qualitates ejus. Probatur denique rationibus
416쪽
tionibus supra adductis 3. 3. ubi rejectus est. quartus dicendi modus.
- Statuitur vera sententia ex mente D.Thoma.
DIcendum est itaque , quod constitutivum
formale naturae divinae per modum sermae species est intellectualitas per essentia, sive summa, dc comprehensiva; ut conjuncta per essentiam cum actu suo ; constitutivum autem ejus per modum actus essentiae est ipsum esse intellectivum summe , dc comprehensiva intellectione.Prima pars asseritur a D.Thoma quaest.a. de pol. art. I. corp. ubi ait; 'sa natura div na est ejus intellectualitas. Et sic communicatis,
qua fit per modum intelligibilem est etiam per modum natura ut generatio dici possit. Et ibid. Iur. ad 3. addit. Ipsa napura divina, inquit,miniacum natura speciei. Nescio quid expressius pro nostra sententia dici possit. Prob. ratione, primo; Creatura intellectu lis, ut homo & Angelus specialiter dicitur esse ad imaginem Dei condita , quia imitatur divinam naturam, non quomodocunque, sed quasi secunddm formam speciei, dc ultimam ejus diseserentiam ; sed imitatur Deum in specie sua, quatenus intellectualitate praeditus est : ergo intellectualitas assignari debet pro sermali dif-
serentia , 8c constitutivo naturae divinae. Major est D. Thomae I. p. quaest. 93. art. 2. in corp. ubi ait: Requiritur ad rationem imaginis quod sissimilitudo secundum speciem , sicut imago Regis es in filis suo ; vel ad minus fecundum alἰquod μccideni proprium speciei, ct prac uesecundum
417쪽
Art. III. An Deus sit, CV. VII. 383
figuram ; sicut hιminis imago dicitur esse in eu- pro. Vnde signanter dicit Hilarim lib.de synod. quod imago est Ipecies indifferens. Manifestum est autem quod similitudo Ipeciei attenditur secun dum ultimam differentiam ; assimilantur autem
aliqua Deo,primo er maxime communiter isqvantum seunt; secundo vero inquantum vivunt; tertio
vero inquautum sapiunt, vel intelligunt: Qua ut August. dicis in lib.83.quast. q.FI.ἰtasunt Deo Aliudine proxima, ut in ereaturo nihil sit pro pinquius. Sic ergo patet quod sola creatura lateia lectuales sunt proprie ad imaginem Dei. Minor etiam est D. Augustini lib.6. sup. ad lit. cap. 6. dicentis : Hoc excellis in homine , quia Dem ad imaginem fiam hominem fecit propter hoc quod dedit ei mentem intellectualem; Per mentem autem intellectualem intelligitur ipsa species, vel essentia intellectualis significatur, ut patet ex eodem lib.9 de Trinit. cap. dicente e Mens ct Spiritus non relative dicuntur, sed essentiam a monstrant. Vide etiam D. Thom. in I. d. 3. mp.
Cons si Dei natura ultimo disserentialiter τα
constitueretur, per aliam malitatem, V. g. essendi, vel vitae &c. non solum creaturae intellectuales essent ad imaginem Dei,sed Sc quae cunque aliae, quia assimilamur ei in esse , vel vita , aut alia perfectione, quae non sit propria intellectualis natura sed hoc non est dicendum: ergo sola intellectualitas ex ratione sua habet quod fgnificetur per modum specificae differentiae, vel formae speciei in natura divina. Nec valet dicere, quod ipsum esse a se haec Omnia in conceptu suo complectitur. Non, in quam , valet. primo i, quia licet ede complecta
418쪽
Art. III. An Dein sit, Cap. VII. 39s
esse rationalem , tanquam actum essendi: ergo similiter in Deo ipsum esse intellectivum intellactione comprehensiva. Itaque intelligere ut operatio est essentia divina mediante intellectu , sed esse intelligentem seu intellectivum, est ut actus essentiae. Hanc conclusionem confirmabit doctrina primi argumenti in oppositum adducendi. s. VI. Solvuntur argumenta prima, secunda , ct tertἰa sententia. ARguitur i. pro prima sententia ; natura divina cum sit actus purus, & omnis potentialitatis expers, constitui debet modo purissimo, de actualissimo ac remoto ab omni potentialitate, & defcctu: ergo debet constitui per ipsum intelligere actualissimum, non vero per intellectualitatem. Consequentia prob.nam intellectualitas concipitur per modum actus primi, non vero per modum actus secundi, &ultimae actualitatis, sicut ipsum intelligere: sed omnis actus primus est imperfectus cum sit inpotentia ad secundum : ergo non potest natura divina constitui per ipsam intellectualitatem , sed per ipsum intelligere actualissimum. Confirmatur, In Deo non potest concipi cum fundamento in re intellectualitas per modum actus primi in ordine ad intelligere per modum actus secundi : Ergo natura divina non potest constitui per ipsam intellectualitatem. Antecedens probatur ; non potest constitui conceptus aliquis in Deo, cum fundamento in re, quantumcunque praecisus , nisi in ea praecisione in-T . I. Bb
419쪽
grediatur ratio actus puri, & excludatur omnis umbra potentialitatis , dc actus primi ; sed in conceptu intellectualitatis non ingreditur ratio actus puri, neque excluditur omnis umbra potentialitatis : ergo talis conceptus non potcst in Deo admitti. Minor probatur ; actus purus
formatissime est actus summus, & ultra quem non est alia actualitas imaginabilis in illo genere , & linea in qua est actus purus ; sed intellectualitas non est actus summus & ultimus ordinis intellectualis, sed ulterius in linea intelligendi est ipsum intelligere, quod est actus ultimus, & persectissimus : ergo in concepta intellectualitatis non ingreditur sermalissimhratio actus puri, neque ab eo excluditur omnis potentialitas.s Confirmatur amplius; si in linea intelligendi dividamus viriualiter duos concepxus, unum qui antecedat intelligere, ut est actus secumdus , & qui constituat naturam divinam ; alterum qui sit ipsum intelligere, & qui se habeat per modum operationis, a tali natura intellectuali procedentis; de illo primo sic praeciso,& distincto , inquiro an intelligatur ut actus purus in genere intelligendi, vel non 3 Si secundum, nondum intelligitur, ut constituens naturam divinam in cujus conceptu debet ingredi formaliter ratio actus purissimi. Si primum : Ergo jam ibi relucet ipsum intelligere in actu secundo, & sic impossibile est cum fundamento in re concipere in Deo vim radicalem vel proximam intelligendi, quae si primintellectione, & quae antecedenter se habeat ad ipsum intelligere: ac proinde primus conceptus divinitatis, & ratio constitutiva naturae in Deo, hoc
420쪽
Art. III. An Deus sit, Cap.VII. 3 97
hoc ipso quod incipit a ratione actus puri,incipere debet ab ipso intelligere actuali.
Resp. ad arg. concessa majori negando con-
seq. Ad prob. dist. intellinualitas concipitur per modum actus primi essentialiter , & in re conjuncti cum actu secundo, concedo ; ut separati,nego maj.Sed omnis actus primus est imperfectus, distinguo , si sit essentialiter conjunctus cum actu secundo, nego ; si sit ab eo essentialiter separabilis, aut actus secundus accidar primo , concedo. Hoc solutio est D. Thomae quaest.2. de potentia art. I.ubi sic . arguit; Nia hil imperfectionis est Deo attribuendum ; sed omnis potentia respectu sui actus est imperfecta : ergo potentia generativa in Deo ponenda non est. Sed dicet respondens , quod hoc est veram de potentia
non conjuncta actuἰ. Sed contra ; omne quod perficitur per alterum est minus perfectum eo, per quod perscitur di, sed potentia conjuncta actui per citur per actum: ergo actui est ea perfectior ; st sic etiam potentia actui conjuncta respectu actus perfecta est. Ad quartum , inquit, dicendam, quod ratio illa procedit quando potentia illa ab actu disert, sivest conjuncta actui,sive non; hoc
autem locum non habet is divisis. Quia nimirum ipsa potentia est suum esse, & suus actus essentialiter , cum per essentiam Deus sit in actu perfecto intellectualitatis, ut dixerat in corpore. Dices : ergo saltim ex modo significandi intellectualitas significabitur ut quid perfectibile ab ipso intelligere divino , quod est ut esse,& actus secundus in linea intellectualitatis; sed nil in Deo potest significari ut persectibile : ergo nullo modo intellectualitas debet assignari pro