Doctor angelicus diuus Thomas Aquinas, diuinae voluntatis, et suiipsius in summa theologiae fidissimus interpres, atque doctrinae patrum observantissimus custos, in lucem publicam editus, a R. admodum P.F. Nicolo Arnu, Ordinis Praedicatorum, ... Tomu

발행: 1679년

분량: 707페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

8S 398 II. De Deo,

Resp. dist. conseq. sionificatur ut quid persectibile ex modo signincandi relati ad concipientem ; qui una conceptione non potest cognoscere Deum sicuti est , concedo ; secundum rem significatam , nego. Hoc autem non implicat , quia imperfectionem non ponit in Deo, sed in concipiente. Sumitur ex D. Thoma q.23. de Verit. art. I. ad Io. Dicendum , inquit, quod

Deus non potest aliquo perfici secundum rem ; tamen per modum signiscandi aliquando aliquo perfici significatur. Intellige de modo significandi, non quidem relato ad rem ipsam , quia non potest aliquid in Deo concipi ut persectibile , de persectum, sed relato ad concipientem &nominantem Deum ex creaturis , in quibus

non potest aliqua reperiri perfecta Dei similitudo. Ad hoc intentum facit elegantissima S.Thomae doctrina, quam tradit quaest. 7. de potentia art.3. ad 2. Dicendum, inquit, quod ita Dion us dicit negatἰones horum nominum esse vero de Deo, quod tamen non asserit affirmatknes esse fas ι; sed lacompactin. Quantum enim ad rem significatam , Deo vere attribuuntur , qua is eo

aliquo modo est, ut jam ostensum est ; sed quantum ad modum qu significant de Deo negari possunt. Quodlibet enim istorum nominum significat aliquam formam definitam, ct sic Deo non attribuuntur , ut dictum est. Et ideo absilute de Deo

possunt negari, quia ei non conveniant per modum,

qui significatur; modin enim signiscatus est secundum quod sunt is intellectu nostro , ut dictum est;

Deo autem conveniantsublimiori modo iunde assim maris incompacta dicitur, quasi non omnino 'comvenienter conjuncta pmpter diversum modum. Et

422쪽

Art. m. An Deus sit, Cap. VII. 399 ideo secundum doctrinam Dion Φ tripliciter ista

de Deo dicuntur. Primo quidem Hrmatise , ut dicamus , Dem est spiens. Quod quidem de eo oportet dicere, propter hoc quod est in eo similitudo sapientia ab ipso entis ; quia tamen in Deo non est sapientia, qualem nos interίst mus , ct nomin-- , potest vere negari, ut dicatur , Deus non est spiens. Rursum quia sapientia non negatur de Deo quia ipse deficiat asapientia ; sedquia δε- pereminentius est in ipsi quod aicatur aut intellia gatur; ideo oportet dicere , quod sit supersapiens. Et sic per istum triplicem modum loθuendi secundum quem dicitur Deus sepiens, perfecte Dionysius dat intelligere, qualiter ista Deo attribuantur. Et art. 6.seq. is corp. iterum ait ; Dicen iumquod omnes ista multa rationes, ct dioersa habent aliquid correspondens in ipso Deo, cujus omnes a conceptiones intellectus sunt similitudines.

Constat enim quod unius forma non potest esse ηsiu similitudo secundum speciem , qua sit ejusdem

ratιonis cum ea ; possunt tamen esse diversa simili tudines imperfecta,quarum qaalibet aperfecta forma ratione deficiat. Resp. ad I. cons neg. ant. ad cujus prob.

concessa majori quoad illud de potentialitate non autem quoad illud de actu primo sneque enim hic in suo conceptu impersectionem dicit, nisi quando est in subjecto potentialitati immixto , vel non per essentiam conjunctus cumactu secundo, ut ex S. D. diximus) nego min. Ad cujus prob. dist. maj. actus purus est actus summus, ultra quem non est alia actualitas, quae sit ut persectio extranea, & per essentiam non conjuncta cum illo, concedo in . Quae per essentiam sit ei conjuncta, licet ex modo

423쪽

significandi significetur per modum alterius perfectionis, nego. Non enim hoc in Deo imperfectionem arguit, sed in concipiente , ut ex D. Thom. diximus. Nam intellectus v. g. in linea intelligendi significatur ut actus primus , & intellegere ut actus secundus ; & similiter voluntas respecta volitionis ; & potentia respectu operationis , quia tamen sunt actus peressentiam conjuncti, licet ex modo sgnificandi per modum distinctae perfectionis explicentur, formatissime rcperiuntur in Deo, ut insta dicemus. Sic autem est intellectualitas reta pectu ipsius intelligere , vel intellectivi esse, unde neque potentialitatem,neque impersectionem in Deo arguit. Licet ex modo significandi perfecte sic explicari non possit. Resp. ad 1. Cons. quod ille actus debet intelligi ut actus purus in se, & in termino cognitionis, neque hic relucet intelligere in actu secundo , ex modo significandi, licet ex parte rei significatae sit essentialiter illi conjunctus, ut actus essentiae sese essentiae. Vnde nullatenus potest concipi Deum non esse intelligentem in actu, licet possit concipi intellectualitas non concepto ipso intelligere actuali; sicut potest intelligi potentia creandi, non intellecta actuali operatione creandi. Cujus rei gratia nota ex D. Thom. M. de verit. an. I. ad i. is sed

contra. Quod dupliciter potest aliquid intelligisne altero. Vno modo per modum enuntiandi,

dum scit . intelligitur unum esse sine altero ; &sc non potest intelligi intellectualitas in Deo sine actuali intellectione, itaut intelligat Deum non elle actu intelligentem. Alio modo potest intelligi aliquid sine altero per modum definien-

424쪽

Art. III. An Deus sic, Cap.VII. 4OIdi, ut scit. intelligatur unum, non tamen intellecto altero , sicut in homine intelligitur animal non intellecta rationali, licet sint reipsa & essentialiter idem, seu per essentiam conjuncta,cum perfecte non repraesentatur seu concipitur homo. Et hoc modo intelligi potest intellectualitas in Deo non intellecta actuali intellectione,licet essentialiter sint idem, propter imperfectum nostrum modum concipiendi Scsignificandi Deum, & quae in ipse sunt. Ex his

facile dissolves quaecunque argumenta quae prolixe & cum molestia solent objici pro actuali intellectione per modum operationis & ultimae actualitatis sumpta. Arg. h. ens infinite perfectum debet in seo gyrconceptu quidditativo omnes perfectiones simpliciter simplices includere ; sed natura divina est infinite persecta : ergo debet essentialiter constitui per cumulum omnium perfectionum Hinc D. Greg. Nazianz. orat. 49. loquens de Deo , ait; Qua enim est substantia Dei, ns 'sum quod Deus simplex singulare, purum , nulla concretione permixtum, limpidum, bonum, pcf-ctum, beatum , integrum , sanctum, totum.. Resp. dist. maj. ens infinite perfectum debet 'O. in suo conceptu quidditativo omnes perfectiones simpliciter simplices includere, si sumatur secundum suum esse & in re seu quasi Physice, concedo : sumptum secundum quod habet concipi , & signincari ab intellectu nostro ex diversis persectionibus creaturarum , neSO ; immo exigit rationes perfectionum diversas, quibus significari & intelligi possit, ut supra dictum est.Et sic distinguo consequens: ergo debet essentialiter constitui per cumulum omnium

425쪽

perfectionum si sumatur essentia divina secundum suum esse & in re, seu quasi phy sice, concedo : si sumatur secundum quod habet co cipi ec significari ex perfectionibus creaturarum, nego. Esto enim in re includat omnes persectiones, tamen nonnisi diversis rationibus possunt concipi , atque significari , ω quaedam significatur ut persectio naturae constitutiva, quaedam ut potentia, quaedam ut operatio. Ita sumitur ex D. Thom. Dc. supracit.& etiam in I. dist. 2. quaest. I. art. 3. ubi ait: Sciendum est , quod ista pluralitas ratisnum con-tlagis ex hoc, quod res , qua Dem est , superat intellectum nostrum. Intellectus enim noster non potest una conceptione diversos modos perfectionis accipere ; tum quia ex creaturis cognitionem

accipis, in quibus sunt diversi modi perfemonum secundum diverse formas; tum quia hoc quod in Deo est unum ct simplex , plusscatur is Ἀ-tellectu nostro , etiamsi immediate a Deo reciperet ; sicut multiplicatur processio sua bonisatis Maliis creaturis. 'de cum Deus serandum unam ct eandem rem sit omnibus modis perfectus , una conceptione non potest integre perfectionem ejus apprehendere, ct per consequens nec nomἰnare ;Gr ideo oportet quod diversas conceptiones de eo habeat, ct quod diversa nuem na imponat signiscamia res illas.

Solvuntur alia argumenta.

ARg. 3. Illud quod significatur per nomen

proprium rei est ratio seu quidditas ejus ε, sed esse seu, qui est, est maxime proprium DO

426쪽

Art. III. An Deus sit, Cap.VII. 4o 3men Dei: ergo esse, seu qui est, exprimit quid-

ditatem & naturam divinam , seu λrmale constitutivum ejus. Minor prob. ex illo Exodi a. 3. ubi Dominus roganti Moysi ut nomen suum indicaret , respondit; Ego sum qui sum , ait: Sie dices filiis Israel, Qv I EsT, msit me ad vos. Quae verba ponderans D. Gregorius Nazianz. orat. 3 6. ait: Quantum ergo nobis assequἰ concessum est , Ens ct D us, magis quodammodo essentia nomisa sunt, ex iis ue etiam Entis vox ad eam indicandam aptior est , non hoc silum nomine , quod 'se, cum Mosi is monte oraculum

ederet, quierereisue ille, quo nomine vocarctur ,

ita seipsum appellavit, edicens videlicet ei, ut ad populum hu verbis uteretur, qui est misit mesed

etiam quia nomen illud magis proprium esse comperimus. Quamvis enim Dei vox, vel a verbo ein, vel ab et hin, ut putant qui in hoc genero sibi sciti atque arguti videntur,hoc est e currendo, vel ab urendo , rationem originis ducat, tum propter sempiternam agitationem , tum propter mim illam visi sarum affectionum consumptricere. I ex eorkm tamen numero est, qua ad aliquid res runtur , nec libera ct absoluta est , quemadmodum nec Domini vox , qua Dei quoque nomen esse diacitur : At nos naturam ejusemodi exquirimus , qua ipsum esse perse habear, ac non cum alio quopiam copulatum. Ens vero proprium sane es Dei , ac ratum , nec priore aliqua re , nec posteriore des-nitum , ac circuncisum. Orat.49. dicit: Ergo hoc

'sum quod est erilsubstantia hujus rei , qua esse defenditur, id est, Dei. Ibi enim explicat de Deo illud Exodi, Ego sum qui sum. Idem asserunt

communiter Patres, praesertimD.Hilarius lib. i. de Trinitate, ubi ait , Admiratissum tam abs -- lutam

427쪽

Liam Deἰ signiscationem, qua natura disisa la- comprehensibilem eognitisnem aptissimo ad intelligettiam humanam sermone loqueretur. Non enim aliquid magis proprium Deo , quam EsSE intelligitur ; quia ipsum quod est, neque d/sinentis est

aliquando, neque coepti. Hos imitatus D. m. I. P.quaesto 3. art. I I. asseruit hoc inter caetera maxime proprium Dei nomen esse. Et passim aia firmat quod esse sit ipsa Dei essentia & substantia.

92. Cons. illa ratio debet assignari pro sermalinaturae divinae constitutivo , quae majorem perfectionem & actualitatem exprimit; sed, esse majorem persectionem & actualitate exprimit, quam alia quaepiam persectio ex his quae Deo attribui possunt: ergo debet assignari pro ser-

mali divinae naturae constitutivo. Minor prob. ex D. Thoma I. p. quaest. . art. I. ad 3. ubi ait :

AEd tertiam dicendum quod 'sum esse est perfectissimum omniam; comparatur enis ad omniatit actus. Nihil enim habet actualitatem nisi i quantam est. Unde φ km esse est actualitas omniam rerum, ct etiam 'ormn formarum.Et in I .dist.8. .. quaest. I. art. I. c.docet ex D. Dionysio , Quod esse inter omnes alias divisa bonitatis participationes , sicut visere ct intelligere , ct hujusimo' di , primum est, ct quasi incipiam alsorum pra- habens is se omnia pradicta.' 3. Resp. ad argum. dist. min. Ese, seu qui est, Infra q. est maxime proprium nomen Dei, quantum ad ,3- r. r. id a quo nomen imponitur, & quantum ad 'si δ' modum significandi, & consignificandi ipsius nominis,concedo: Quantum ad id ad quod imponitur nomen ad significindum, nego ; quantum enim ad id est magis proprium hoc nomen

Deus,

428쪽

Deus, quod imponitur ad significandum naturam divinam.Significat autem hoc nomen Deus naturam per se subsistentem, ac summe intellectualem. Vnde dicit Dionysius c. 1 1. de divinis nominibus , quod Deitas est quae ωmnia videt providentia, & bonitate. Cujus rei gratia notandum est quod triplici- 94.

ter contingit Deum ex creaturis a nobis co

r . V . . . . x . divis.

gnOlci, atque nominarI ; nimirum per viam remotionis, causalitatis, & eminentiae. Quan- 8.q. r.

do in Deum procedimus per viam remotionis dist. 3s. primd negamus ab eo corporalia, & secundo etiam intellectualia, secundum quod in creatu- 'ris inveniuntur, ut bonitas, &sapientia, &tunc remanet tantum in intellectu nostro,quia

est, & nihil amplius; unde est sicut in quadam confusione. Quapropter hoc nomen esse, seu qui est, in Deo dicit elle absolutum &i indeterminatum , seu non determinatum per aliquod ad ditum ; sed alia nomina dicunt esse determinarum , & particulatum, sicut vel intellectivum dicit aliquod esse. Et ideo dicit Damascenus lib. I. m. orthod. cap. 32. Quod hoc nomen, Qui

est , non significat quid sit Deus, sed quoddam

pelagus substantiae infinitum, & interminatum. Et quia modus procedendi ad cognoscendum,& significandum eum magis, proprius, & per fectus pro hoc statu est per viam remotionis, ideo ad id a quo nomen imponitur; magis proprium Dei vocabulum est ; & etiam quantum ad modum significandi nominis , &consignificandi; sed non quantum ad rem significatam ;quia non exprimit, quid sit Deus , vel Dei substantiam , sicut quaedam alia nomina; quapropter non dcbet poni formale constitutivum na-

aurae

429쪽

4os Grast. II. De Deo,

turae divinae per modum ultimae differentiae, reformae speciei, quae dicit quid sit res , sed potius ut actus substantiae, & omnium quae sunt in Deo. Ad illud quod additur, nimirum quod esse a SS. Patribus &D. Thoma dicitur Dei essentia seu substantia, verum est physice , dc iure sumpta essentia ut distinguatur ab esse creato, quod non est substantia, seu essentia ejus rei, quae est ; metaphysice autem non dicitur ejus essentia ut serma & natura speciei; sed ut actus substantiae,seu naturae & suppositi,istius in quo

illius ut quo.

Resp. ad Confirm. quod ex parte rei significatae non datur major , vel minor persectio in Deo cum quaelibet sit infinita, & actus purus ut ipsemet Deus ; ex parte autem modi significandi, vel concipiendi inadequale & imperfecte pro hoc statu Deum, dato quod possit significari aliquid per modum majoris perfectionis, distinguo maj. illa ratio debet assignari pro Hr-

mali constitutivo metaphysico naturae divinae, quae majorem perfectionem explicat per modum

sermae speciei, & actus primi substantialis, ac per se subsistentis dicentis quid sit res, concedo maj. quae explicat majorem persectionem non quidem ut λrma speciei exprimens quid sit res, neque ut actus primus substantialis , ac per se subsistens, sed ut actus secundus, vel aliquid circa substantiam existcns , nego maj. Et dist. min.eadem distinct. Esse ma orem actualitatem,& persectionem exprimit, per modum sermae eciei dicentis quid sit res, & actus primi per se subsistentis , nego min. ut actus secunduS, vel secundo prii ius seriae speciei, & substantiae rei, concedo min. & nego conseq. Vnde ad summum

430쪽

Art. III. An Deus sit, C .m. 4OPsummum solum concluditur, quod intret constitutivum ut actus ellentiae, sed non ut forma speciei dicens quid sit Deus. Quomodo autem esse dicatur perfectiusquam vivere, & intelligere q. .explicabitur ad 2. & 3.art. .

Arg. 4. Illud est formale constitutivum alicu- 'jus rei quod primo convenit ei, & concipitur prius in illa ; sed multa alia praedicata intelliguntur primo competere Deo , & concipiuntur in illo, quam intellectualitas: ergo intellectualitas non est constitutivum formale me raphysicum ipsius naturae divinae. Prob.minor, nam imprimis ratio entis a se est, seu entis per se subsistentis est prior;deinde etiam ratio immaterialitatis , nam ut probat D. Thomas infra

quaest. I . an. I. Deus est summe cognoscitivus,

quia est summe immaterialis, itaut immaterialitas sit ut causa saltim virtualis ipsius intellectualitatis , ut docet idem S. D. opusc.2. cap.28. ergo intellectualitas non est constitutivum sor- male metaphysicum ipsius naturae divinae.

Resp. ad arg. dist. maj. Illud est sermale constitutivum alicujus rei quod primδ convenit ei,& concipitur prius in illa , ut Hrma speciei, &praedicatum dicens quid sit, distinguentque eam ab omni alio quod non est ipsa essentialiter,concedo ; quod prius concipitur cognitione quoadan est, atque confusa, & non quidditativa, nego. Nam cognitione confusa prilis conveniunt, dc concipiuntur praedicata universalia, & communia quam propria, & specificantia , V. g. cum cognoscitur confuse homo, prilis cognoscitur utens, substantia, corpus, vivens, Scanimal ; sed in cognitione quidditativa, & definitiva prius occurrit esse rationale , ceu pro prium,

SEARCH

MENU NAVIGATION