Doctor angelicus diuus Thomas Aquinas, diuinae voluntatis, et suiipsius in summa theologiae fidissimus interpres, atque doctrinae patrum observantissimus custos, in lucem publicam editus, a R. admodum P.F. Nicolo Arnu, Ordinis Praedicatorum, ... Tomu

발행: 1679년

분량: 707페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

4o 8 II. De Deo ,

prium , & quiddirativum praedicatum. Et dist. min. multa praedicata intelliguntur prius quam intellectualitas competere Deo per modum sormae speciei, & ultimae differentiae, seu praedicati dicentis quid sit Deus , nego ; per modum praedicati communis, vel dicentis quid non se

Deus, concedo minorem.

38. Ad primam prob. minoris dico, quod ly ese

a se sermaliter est prius per modum praedicati communis , & negativi, seu dicentis quid non sit res , explicat enim hoc quod non est habere principium, sed non est prius ut serma, δc natura lpeciei dicens quodammodo quid sit Deus; Similiter ens per se subsistens & immateriale,

ut lumitur ex D. Thoma in I. dist. 2. quaest. I. art. .c.& dist. F.ubi ait , Respondeo dicendum quod secundum Dion sium in lib. de disin.nom. Tribus viis ex creaturis is Deum devenisus, scilἰcet per remotἰonem per causalitatem , per eminentiam, quarum qualibet nos in Deἰ sciemiam inducis. Prima igitur via , qua est per remotionem es hac , cum a Deo omnis potentia, ct materialitas removeatur , eo quod 'se est actui primus , ct purus, oportet essentiam ejus esse denudatam a materia , or esse formam tantum. Sicut autem particulationisprincipium est materia, ita forma debetur istelligibilitas; unde forma principium cognitionis est , unde oportet quod omnis forma per se existens separata a maberia sit intellectuacis natura. Et m

quidem sit per se subsistens, ct intelligens, si autem non sit per se subsistens sed quasi perfectio at

cuius subsistentis , non erit intellestus, sed principium intelligendi,quemadmodum omnis forma non in se subsistens non operatur, sed est operationis principium ut caliditas in igne: cum igitur 'se

432쪽

Deus sit immunis ab omni materia, ct sit per Iesubsistens quia esse suum ab alis non dependet,opor-tὸt quod i si sit intelligens, ct sciens. Si autem esse immateriale , & per se subostens sumatur radicaliter, est ipsummet intellectivum , seu intellectuale. Vnde quando S. Thomas ait, quod immaterialitas est causa intellectualitatis , loquitur de causa in cogntincendo ; sicut cum dicimus hominem esse animal,& non irrationale : ergo rationale;non esse rationale accipitur ut causa cognoscendi quid sit rationale, sed de his insta quaestione I . articul. I.

Argum. ultim. Illud est sermale constituti- ico vum alicujus naturae, quod formaliter explicat quid sit, & distinguit, seu discernit a quacunque alia; sed intellectualitas non ita se habet, bene vero esse a se,uel infinitas,&c.ergo intellectualitas non est sermale constitutivum naturae divinae.Minor prob.quia etiam Angelus, de homo sunt substantiae intellectuales. Respondae negand. minor.ad probat. distinct.' I OI. 'sint substantiae intellectuales simpliciter , M per essentiam , nego : in determinato genere,& participative, concedo. Deus autem est smpliciter, per essentiam intellectualis, & intellectualitas simpliciter, & absoluth dicta de isto sok, velificatur ε, nam de homine verifica tur non absolute,sed cum modo limitato, scilicet cum receptione specierum I phantasmatibus de discursu; de Angelo etiam cum modo limitato,qui est intelligere per receptionem specierum a Deo, qui sunt modi diminuentes, dccontrahentes esse intellectivum , seu intellectualitatcm simpliciter, de per essentiam. Ex his

433쪽

Io I I. Deo, liis patet ad omnia alia , quae objici solent, aut

postulat. Itaque ut cum hac quaestione, quae contententionis plurimum & utilitatis parum affert, concludamus, dicimus quod intellectualitas Est ut serma & natura speciei in Deo, & actus primus , ac purus. Esse intellectivum suinme, &intellectione comprehensiva est ut actus essen-riae ut quo, suppositi ut quod, cstque actus secundo primus, & comparatur ut este album ad albedinem. Intelligere est ut operatio, & actus secundus simpliciter,dicitque habitudinem proxime ad intellectum,seu potentiam intellectiva Dei,& mediante illa ad psam intellectualitatem, ut ex S.D.diximus.Esse ab lute dictu est ut praedicatum commune per modum actus essentiae,&actualitatis omnis persectionis in Deo repertae.

2 id sit attributam.

A Ttributum dicitur, quasi aliquid alicui ex

alio tributum , quantum autem ad nominis impositionem ex creaturis Deam nominamus ; unde attributum dicitur omne illud,quod ex creaturis ad Deum cognoscendum deveniendo , eique attribuitur essentiae & naturae. Excreaturis autem contingit Deum nominari, seu

aliquid ei tribui, & adscribi dupliciter; primδ

per viam remotionis; quando nimirum ipsi nomen aliquod , seu praedicatum attribuimus,quo aliquid in creatura repertum a Deo rem Vetur, quo eum carere par est ; v. g. cum dicimus incorporeum,

434쪽

Art. III. An Dein sit, Cap. VIII. 4 II

Corporeum, removemus ab eo corpus,quo eum constare non est aequum.Secundo per viam eminentiae & causalitatis ; cum videlicet Deo aliquid ex creaturis assignatur , dc tribuitur quocum carere par non est ; v. g. cum dicimus sapientem ; neque enim Deum sapientia carere Par est,alias esset insipiens.Quod notavit Theodoretus lib. 2. de principiis dicens r Pthrimorum

usu nominum divinam laudamus naturam ἱ eamque non ab iis solum rebus , qua illi insunt ; sed etiam ab iis, quibus ἰllam carere par est, ncmina mus. Nam eo quod a superiore nullo principio deducatur , imprincipiam dicimus, item incorruptiabilem , immortalem , infinitam , impassibilem, in ivisibilem , inspeciem , infigurabilem, incircum-s riptam , incomprehensibilem , atque inaccessam

Mocamus , nomenclaturas hujusmodi ab rebus -- ponentes , quibus divina caret natura ; sed enim eum bonum , justum, lucem , vitam , F cem , Mniversorum praefectum , gubernatoremque voca-

Mui , ct qua sunt ejussem generis nomina , Deo tribuimus, ea signiscamus, qua habere Deum pars, quibusve mundi machinam, creaturasque gubernat. Quae primo modo se habent proprie attribui non dicuntur, sed potius removere id quod Deo non competit , unde a quibusdam uocari solent attributa negativa; bene Vero quae secundo modo efferuntur, ut perfectiones , &proprietates quaedam naturae divinae, seu ipsi

Deo attributa .

Attributum proprie dictu definiri potest;Persectio simpliciter simplex, natura divinam quantuia nostrum modum intelligendi consequens, &circa illam in existens,ut principium proximum alicujus actas, seu operationis divinae. Dicitur Tom. I. ' C c

r. dist. L.

q. I. a L.

435쪽

4i 2 De Deo, perfectio simpliciter simplex , quia melior est ipsa, quam non ipsa, seu melius est id, quod

attributum dicitur, inesse Deo, quam non inesse Deo , ut patet de sapientia , bonitate, justitia &c. ut lumitur ex D. Anselmo in Monol. capite I . dicente e Melius p idem est mnino aequid , quam non 'sum, ut sapiens,

qua non spiens, ta es melior est sapiens, quam

non sapiens. Quamvis enim justus non sapiens me ιior videatur, quam non justus sapiens ; non tamen

melius Ampliciter est non sapiens quam sapiens , quia non sapiens melius esset, siesset sapiens. Simialiter omnino melius est verum, quam non 'semia est , non verum ; st justum quam non iustum ; ervivit quam non visit. Per quod excluduntur aratione attributi illae persectiones , quae non

sunt simpliciter simplices, seu meliores simpliciter , sed meliores huic & in determinato genere ; Unde idem S. D. statim subdit; Melius

autem est in aliquo non usum quam 'sum , ut nouaurum quam aurum. Nam melius est hιmini esse non aurum, quam aurum ; quamvis forsitan melius esset alicui aurum esse, quam non esse, ut piambo. Io S. Dicitur, quantum ad nostrum modum intelligendi naturam divinam consequi,quia signisi cat per modum cujusdam perfectionis, non quidem simplicem summae naturae substantiam designantis, sed ei quantum ad modum significandi superadditae, nec enim sapientia significat quid sit Deus, sed qualitatem & perfectionem substantialem naturae divinae quodammodo superadditae; ratione cujus speciali modo perfectivo se habet,itaut si deesset, non bene se haberet in tali ratione persectionis. Dicitur circa illam inexistens ut principium proximum ali--cujus

436쪽

o Art. II I. an Deus sit, p. VIII. 4r

cujus actus, seu operationis divime ; per quod distinguitur, proprietatibus relativis, quae licet Deo inexistant, non sunt tamen operationis alicujus in Deo principium : unde nec attribuistum, ut docet D. Anselmus ibid. dicens t Itaque de relatis is nulli quIdem dubium , quia nullum eorum substantiale est illi, de quo relative dicitur. adiare si quid de summa natura dicitur relative s

non est ejus signiscatum substantiale.

Quod autem attributum esse debeat ut ope. ις rationis principium , passim docet D. Thomas, praesertim in I. dist. 2. quaest. I. art. 2.arg. . ubi ait; Attributum divisum secundum Πιyriam ra- . rionem est principium operationis, Pia ex bonitate ejusfuis omnis bonitas, ct ex visa ejus fuit omnis vita , ct sic de aliis, ut docet Dion sius de disinis nomisibus e. . Et ibid.in corp. ilibet attributo convenit ratio potentἰa, secundum quod competis

ratio operationis. Et dist. 38.q. I.art. I. modum hujus specialiter explicans ait: Loquendo de attrI-butis divisis attendenda es attributorum ratio,qua quia disersa est diserserum, ideo aliquἱd attribuἰ-tur uni, quod non attribuisur alteri, quamvis omnia sint una res. Et inde est quod bonisas divisa dicitur causa bonorum , ct visa causa viventium, ct sie de aliis. Sἰ ergo accἰpiamus disersas attributorum rationes, invenἰentur alἰqua habere comparationem non tantum ad habentem, sed αἰ- ad aliquid sicut ad obiectumJcut potentia, voluntas, ct Icientia : quaedam autem ad habentem tantum, ut vita, bonitas, ct alἰa hujusinodi. Et hae habent unum modum causalitatis, sciller modum communem escientis exemplaris: quia . primo bono sunt omnia bona ct a prιmo visente omnia visentia. Aia illa qua dicuntur per cemparationem adob-

437쪽

474 ctu . II. De Deo , Δ

jectum, habent aliam modum causalitatis,respectasti. objectorum ,sicut voluntas respectu volitorum. io 7. Ex his sequitur,quod existentia, & subsistentia, licet secunddm rationem ab essentia,seu natura divina distinguantur, & quodammodo significentur per modum persectionis supperadditae ipsi essentiae divinae , tamen rationem attributi non sortiuntur, quia non sunt principium proximum,& proprium alicujus operationis divinae , sed ad omnem hanc rationem praerequiruntur,quia nihil operatur, nisi inquantum acta est. 1O8. Sequitur praeterea, quod ideae rationem attributi proprie non sortiuntur, quia licet in Deo existunt, tamen in eo sunt ut se te exemplares , & intellectae , & non ut naturae ipsius proprietates, ut docet S.D.cl. I.de pol. art. I. ad 8.licet in re sint eademmet essentia divina. De di

stinctione attributorum abinvicem, & ab ipsa essentia divina agendum hic superat, sed con modius id praestabimus quastfeq. ad art.2.

QUAESTIO

438쪽

QVAESTIO TERTIA,

De Simplicitate Dei.

E R viam remotionis ad Dei cognitionem tradendam ace

dens S. D. primo de Amplis rate ejus , qua es quoddam divina natura essentiale attributum, ad imtegritatem σ peUectionem illius esse spectans , inquirit. Atιributum , inquam, negativum , ct communiter dictum , nullam de se addens essentia divina nobilitaιem , qua si alicuju3specialis perfectionis causa, tit infra explicabitur.

ARΤICVLVS PRIMUS.

Sessus articuli breviter deelaratur, o referuntur varij errores. V MITVR hic corpus pro substantia I. physica & naturali in re existente,quae infraeare. sub nuantitate divisibili stat, seu pat- 7. tibus quantitativis constar λ estque eoni suapte natura terminabilis vel terminata, non get.e.xo. C c , rat z.

439쪽

4is III. De Simplicitare Dei,

modo terminis essentiae, sed etiam quantitatis, ut figura & loco &c. Per quod distinguitur a substantiis spiritualibus creatis, quae terminis

duntaxat essentiae circumscribuntur , partibus autem quantitatis carent, sicut Angelus & anima rationalis. Vnde sensus articuli est, utrum

Deus sit substantia habens partes quantitati vas, ac dimensiones longitudinis,latitudinis,ac profunditatis , stumque & figuram. Inter Ethnicos Philosophos Stoici primi numerantur , qui Deum corporeum esse dixerunt, ebant enim corpus esse omnia, atque Deum

esse hunc mundum qui sensu percipitur. Ita de eis refert D. Damascenus lib. de haresibus, de Theodoretus lib.a.de princip.dicens Qui ct veteris , ct nova Theologia concordiam υἰderis, admirabitur veritatem: ct Stoicorum de Deo fugiestisdignam Deo opinionem : Hi namque a1fimarunt, Deum corpore esse praculaum.Epicurus etiam cum suis omnes Deos humana specie praeditos esse docuit, teste Plutarcho lib. I. de placitis philosophorum. Cicero praeterea lib. I. de nata Deorum. Deos inquit hominis esse pecie confitendum

est. Nec tamen ea species est corpui,sed quasi compus ; nec habet sanguinem , sed quasi sanguisem.

Iambiliciis autem inter Deos, alios visibiles, alios invisibiles : alios materiales , alios im- materiales secit. Materiales dicens eos , qui in se materiam comprehendunt, atque exornant immateriales autem, qui omnino 1 materia segregati sunt. Imperitum etiam Iudaeorum vulgus Deum secisse corporeum insinuat D. Gregorius Nys. sinus orat. I. in ea verba Genes. I. faciamus hominem ad imaginem &c. ita enim ait: Euonam modo

440쪽

modo si ad imaginem ejus Animos a vulgaribus, ct imperitis,ac stultis illis de Deo opinionibus eripiemus. Ad i aginem Dei inquis ille , facti se

mus , formam Deus nostra similem habet, oculis, auribus, capite, manibus priaitus est, coxarium que vertebris quibus fulcitur insidet; quand quidem sedere Deum scriptura tradit , pedibus item quibus incedit. Tarisne igitur Deus f Receia dant ab animo tuo alμrda visiones. Ahise eo. gitationem , qua Dei magnitudinem imminuit. Figura vacat Deus, simplex est ; noli, cum de illo cogitas , formam ullam eonfingere ct comminisci , ne more judistico magnum extenues. . Inter Christianos vero hujus erroris primus

Magi ster teste D. Epiphanio hares. τα. θ fuit

Audius, vel Audaeus quidam monachus, genem re & lingua Syrus, qui perperam intelligens illud Genes. 1. Faetamus hominem ad imaginem ct similitudin/m nostram , Deum humana este forma praeditum , eundemque habere corpor lia membra asseruit, adducens & in sui confirmationem erroris alia scripturae testimonia,quae corporis humani statum, & figuram Deo arrogare videntur.Hajus erroris sectatores dicti sunt Odiani, seu Audiani, quos D. August. eluxato vocabulo radi-or appellat. Ab aliis Anthro pomorphita, nuncupati sunt, ab anthropos, quod hominem significat, dc morphi, quod est forma. Historia etiam Tripartita lib. Io. cap. 7. narrat Monachos quosdam AEgyptios Theodosio Iuniore imperante hanc haeresim excitasse, qui Catholicos nuncupabant Origenistas , eo quod Origenes in suis libris saepius contra eos dis

putet.

Videtur etiam quibusdam Lactantium lib. de C c Α

SEARCH

MENU NAVIGATION