장음표시 사용
461쪽
43 8 st. m. De Simplicitate Deh
ne 6bstanti e separata , oportet quod cesset amo corporis cadestis, &c.
V rum in Deo sit compositio m ieria o formae.
Os Tu v AM in superiori articulo AD. Dcum non esse corpus multis demonstravit , imprauciatiarum ipsum nullatenus ex materia, & forma componi ostendit. Nec existimes ipsum inutiliter hanc quaestionem inculcare ; longe enim a suis periori diversa est. Hujus rei gratia notandum est quod Anicebron in Lb.sentis vita ut refert D. Thom. infra quast. Jo. au. 2.ὶ quandam ita rebus spiritualibus materiam admisit. Supponebat enim, quod quaecunque secundum intellectuin distinguuntur, sint etiam in rebus distincta ; in substantia autem incorporea intellectus aliquid apprehendit, per quod a substantia corporea distinguatur , dc aliquid per quod cum ipsa conveniat. Illud per quod a substantia corporea differt, vocabat Armam ;illud autem quod huic formae distinguenti subjiciebatur,quasi commune, materiam ipsius esse aiebat. Ex quo concludebat eandem spiritualium, & corporalium materiam esse ; itaut sorma incorporeae substantiae ita sit in materia spiritualium impressa, sicut sorma quantitatis in corporalium, ac sensibilium materia. Vt igitur S. D. Omnem compositionis modum , quem
462쪽
Philosophi excogitarunt , a Deo remoVeat, praesentem quaestionem de compositione materiae , & formae exagitat, quam, & negative resolvit.
Nonnullos se isse qui hujusmodi compositio- 33.
nem ex materia spirituali, & sorma , qualem corporibus coelestibus , de intelligentibus attribuebant , Deo irrogarint, non dubium esse debet. Horum suppresso nomine meminerunt D. Gregorius, Naziaugenus orat. 34. & D. Dλ- mascenus lib. I. fd. orthod. cap. 3. Inter quos forsan ipse Anicebron. Sed dubio procul omnes illi qui Deum corporatum fecerunt , hujusmodi compositionem in Deo admisisse convin-Cuntur , cum nullum corpus sit , quod materiae , saltim spiritualis, & formae sit eXpers. Conclusio ; impossibile est in Deo esse ma- 3 teriam Ita communiter SS. PP. in superiori articulo citati. Probat S. D. in sed contra, quia Om ne compositum ex materia,& sorma est corpus; sed Deus non est corpus, ut in praecedenti articulo ostensum est; ergo non est compositus ex materia, & serma.Major prob.quia quantitas dimensiva sequitur materiam,ipsique primo in
Deinde probat is cory. primo, quia materia I est id quod est in potentia ; sed Deus est. purus actus , non habens aliquid de potentialitate
admixtum : ergo Deus non est ex materia, &forma compositus. Haec ratio sumitur ex Phil sopho lib. Ιχ. Metaph.tem. 3 o. i ostendit oportere primum motorem esse omnino immaterialem , quia materia est in potentia.
Secundd probat sic; primum bonum simpli- 3 6.
citer & optimum , quale est Deus, oportet esse per
463쪽
per essentiam bonum, & non per participatio nem ; sed omne compositum ex materia Sc krma est duntaxat bonum per participationem, prout videlicet materia participat sermam: ergo Deus non est compositus ex materia & serma. Prob. min.intantum aliquid est bonum inquantum est persectum & in actu; sed compositum est actu per sermam, & persectum : ergo est bonum per illam. Haec ratio fundatur in eo quod Philosophus 1 phustret 81. asserit; nimirum materiam esse sicut naturam recipientem , ῆrmam autem ut quid divinum, quoniam dat esse& bonitatem , reique persectionem. Ex quo sequitur, ipsum compositum non habere quod si per materiam bonum & persectum;ac subinis de secundum se non esse totum bonum, neque per essentiam. Probat tertio ; Deus est primum agens, cumst prima causa efficiens, ut ostensum est ; sed primum agens nequit esse ex materia & sermacompositum: ergo Deus non est compositus ex materia, & Hrma. Prob. min. Primum agens simpliciter, per essentiam serma esse debet,Brma inquam per se subsistens : sed quod est peressentiam, & secundum quod ipsum se a per
se subsistens , non est ex materia & Brma compositum ergo primum agens simpliciter nequirex materia & rma esse compositum. Prob. m . omne agens agit per ῆrmam, ceu rationem agendi, & inquantum per eam est in actu:
ergo secundum quod aliquid se habet ad se mam , per quam est actu , se habet ad hoc quod sit agens : ergo quod per se primδ, & secundum quod ipsum est agens , oportet quod peressentiam sit serma, & actus, alias dependeret ab
464쪽
Art. II. An in Deo sit composmat. se fori 4 I
ab alio ut esset in actu, ac subinde non esset simpliciter primum agens, sed per aliud, dc non secundum quod ipsum, seu per se primis. Itaque, Cum S. D. ait, quod primum 2per se agens, oportet quod sit primo , ct per se forima, ly,primum, excludit agens aliud a quo seu per quod recipiat virtutem agendi , vel reducatur virtus ejus ad actum; & ly, per se agens , denotat illam virtutem, seu potentiam per se conjunctam actui, & non per aliud;nam hujusin di agens oportet quod sit primo, & per se, sea secundum quod ipsum forma & actus: quod autem primo, per se, & secundum quod ipsum sorma & achiis, nullo modo est potentia, ac subinde omnino est , materia immunis. f. I.
ARg. 3.omne quod habet animam est comis
positum ex materia & sorma; sed scriptura attribuit animam Deci : ergo est compositus ex materia & forma. Maj. patet, nam anima est forma corporis ε, definitur enim, actus primus corporis physici potentia vitam habentis. Prob. autem minor ex illo Hebr. Io. ubi ex persona Dei dicitur ; Iustis autem meus ex fide viavit , quod si Fubstraxerit se , non placebit anima
Resp. S. D. quod anima attribuitur Deo per similitudinem achus similitudinem inquam metaphoricam, & large dicham ;) Vnde sensus est, non placebit voluntati meae: quod enim volumus aliquid, ex anima nobis est;unde illud dicitur esse placitum animae Dei, quod est placitum Voluntati
465쪽
4 2 LEU. III. De Simplieitate Dei,
voluntati ipsius. Haec solutio habetur in glossa.
Et notandum est ex S. D. in eum locum quod Apostolus allegat hic authoritatem Abacuch se cundum transtationem Septuaginta, sicut a Gamaliele didicerat, ad cujus pedes legem didicit: D.Hieronymus autem legit ex Hebraeo, non erit recta anima ejus, quod idem sonat: Voluntas enim Dei nostrarum actionum regula esse debet ; qui ergo non concordat voluntati Dei,non est recta anima ejus, ac subinde non placet voluntati Dei.
I Arg.a. ira, gaudium, & hujusmodi sunt passiones conjuncti , seu compositi ex materia deforma, ut dicitur in I. de anta. text. I 2. I 4.& is. sed hujusmodi attribuuntur Deo in scriptura : ergo Deus est ex materia & sorma compositus. Minor patet ex Psalmo Ios. Iratus furore Dominus is populum suum. v. Resp. S.D. quod ira & hujusmodi attribuuntur Deo secundum similitudinem effectus. Quia enim proprium irati est punire, ejus ira punitio metaphorice vocatur. D. August. ibi: De consuetudine transatum potentiam vindicandi hoc no
4 . Arg. 3 .Materia est individuationis principium; sed Deus videtur esse individuum, non enim de multis praedicatur; ergo est compositus ex materia & forma. 4 . Resp. ex S. D. dist. maj. materia est princi- pium individuationis in his , quorum formae sunt in materia receptibiles , concedo; in his, quae sunt formae per se subsistentes, nego : quia serma in materia receptibilis, quantum est de
se, nisi aliud impediat in pluribus recipi potest; unde per aliud individuari debet , nimirum
466쪽
Art. III. An sit idem nat.vel eg. p. I. 463
materiam, quae est primum subjectum substans, ac subinde in alio esse non potest; Hrma autem uae non est in materia receptibilis, sed est pere subsistens, ex hoc ipse individuatur, quod non potest in alio recipi,& hujusmodi serma est Deus. Sed de his plura alibi.
Virum si idem Dein quod sua natura vel esseotia 'CAPvT PRIMUM. Sensin tituli ex irat , ct aperitur quomodo natura est suppositum in subsantiis
materiatibus non dioerre dicantur.
V o explicanda veniviri, quae in praesenti quaestione solem negotium fa
cessere, antequam conclusionem D.
Thom. statuamus. Primum est, quid significet hoc nomen , Deus, cum inquiritur, an Deus sit idem quod sua egentia, vel natura. Secundum vero est, quomodo intelligendus veniat S. D. cum asserit,quod in his quae non sunt composita ex materia & serma, natura & suppositum realiter non differunt, bene verδ incompositis ex materia , & serma. Ratio primi
dubij est, quia ex una parte videtur, quod hoc nomen, Deus, nonnisi pro supposito sumi debeat. Quoniam nihil aliud hic tractatur, nisi utrum suppositum & natura idem sint, an verb
467쪽
distinguantur realiter, ut patet is corp. & solis. ad 1. Ex alia autem parte appatet nim posse ut latenus de supposito intelligi; tum quia infra quast.2'. an. 2. inquirit S. D. utrum persena sit Mem quod essehitia, tum etiam quia hic nullatenus de persona divina fit mentio, quae tamen est idem quod suppositum in natura intel-
, lectuali., Meti, supponendum est quod hoc nomen Deus, i. . divinam significat essentiam ut in habente ip-q s. de sam, sicut hoc nomen homo humanitatem inpol. arti supposito. Sciendum est autem quod nominis ' concreti est duplex significatum ; unum sermale , quod proprie significatum dicitur ; aliud materiale, quod sub significato sotmali accipitur , & ei supponior , sicut determinatum sub indeterminato: v. q. significatum sermale hujus nominis i animal , est animalis ratio ;nimirum substantia corporea, animata sensibilis, significatum vero materiale, & suppositionis est hor- , equus &c. quia supponuntui sub animali . tanquam determinatum sub inde terminato, Formale ergo significatum hujug no minis , Deus , est hic Deus per se primo subsistens essentialiter , seu conamunicabiliter suae divisibilitate formae. Vel est ipsa deitas una numero non multiplicata, ut est ex intido significandi prim6 importans hunc Deum ellentialia ter suusistentem. Significatum vero quasi mate-tiale, & sippositionis sunt supposita seu perso- hae in quibu, talis forma significata,seu hic Deus essentialiter subhstens reperitur,& per proprie- etates relativas ultim5 determinatur ad rationem talis personae divinae.
3. Dico igitur quod ly , Deus, hic sumitur pro significato
468쪽
Art. III. An sit idem nat. oesse. CVI. 4s significato formali, & prout significat hunc
Deum essentialiter, & absolute subsistentem, estque suppositum deitatem habens , quod esto in re sit persona, cum sit in natura intellectualis ; tamen quia persona significat proprietates relativas, quibus ab invicem personae divinae distinguuntur, nimirum paternitatem, filiationem dec. consulto S. D. non est usus nomine personae , sed suppositi ; quia nondum constabat quod Deus esset in perlonis trinus,& in est . sentia unus. Quapropter infra merito inquirit, an persona sit idem quod e ssentia, quia persona supra rationem suppositi addit proprietates relativas distinguentes , ratione quarum potest dubitari an distinguantur abinvicem, licet Deus Adeitas realiter idem esse constituantur. Quoia seeundum ratio dubitandi est, quia passim asserit S. D. quod in omni creatura, natura & suppositum realiter distinguantur, dein solo Deo sint realiter idem; sed Angelus est
creatura spiritualis non composita ex materia& forma r ergo non est universiliter verum, quod in illis substantiis, quae non sunt ex materia dc sorma compositae natura & suppositum realiter non differunt. Omissis variis dicendi modis, quos inter- pretes hic excogitant, notandum est quod natura hic sumitur pro rei quidditate, suostantia, seu essentia, quam significat ejus definitio ; sicut natura hominis dicitur ipsius quidditas seu essentia , quam diffinimus per animal ratione mortale. Suppositum verb significat particulare in genere substantiae, seu substantiam primam. Vnde suppositum est nomen secundae impositionis, significans habitudinem ipsius parti-
469쪽
44 6 III. De Simplicitate Dei,
cularis ad naturam communem,inquantum natura communis in ea subsistit. Qui quidem resipectus tantummodo est secundum rationem Mmodum significandi.Vnde natura & suppositum non sunt duae res , itaut res quae est suppositumst alia realiter ab ea quae est natura,sicut materia prima & serma ejus sunt duae res alias natura communis de particulari non praedicaretur,
cum unum praedicari de alio sit esse illud;)sed est alia quoad modum significandi; natura enim significatur ut pars sermalis , seu ut quo ; suppositum autem ut totum & habens naturam seu
Ex quo sequitur , quod cum rationes totius& partis diversae sint, si contingat aliquid realiter ipsi supposito competere, inquantum est
particularis substantia, quod sit praeter naturam ejus,tunc suppositum & natura distinguentur realiter; non quidem sicut duae res, sed sicut eadem res a seipsa secundum aliam,& aliam rationem considerata , sicut distinguitur corpus album corpore eodem secundum rationem corporis considerato, cui accidit albedo ; &homo sedens ab eodem homine non sedente; quia homini secundum quod homo est , sedere contingit, & est praeter essentiam ejus atque dissinitionem, qua explicatur quid sit res. In
omni autem creatura aliquid accidit, quod realiter est praeter rationem seu essentiam, & naturam speciei unde in omni creatura suppositum realiter distinguitur a natura, inquantum natura , cum qua realiter est idem, habet aliquid aliud quod non est de ratione talis naturae. Hoc tamen aliter evenit in substantiis corporeis , seu compositis ex materia & serma ; de aliter
470쪽
iAM III. An sit idem nat. se essen. Cap. I. 44
aliter in substantiis spiritualibus; & penes aliquid non distinguuntur natura & suppositum in substantiis seiritualibus, penes quod in corporalibus re ipsa discriminantur. Cujus rei gratia sciendum est ex S.D. quodI.2. 7.art. . ad I.quod dupliciter consideratur aliquid substantiae particulari accidere, seu esse accidens praeter rationem rei: Uno modo quia non cadit in definitione significante essentiam rei, &tamen est designativum ver determinativum alicujus essentialium principiorum ; sicut rationale accidit animali, urprae praeter definitionem ejus existens ; & tamen est determinativum essentiae animalis, unde est essentiale homini , & de ratione ejus existens. Alio modo aliquid accidit alicui, quia nec est in ejus definitione, nec est determinativum alicujus essentialium principiorum, sicut albedo accidit homini.
His ergo inquit S. D. qu ae sunt composita 8.
ex materia & forma accidit aliquid praeter rationem speciei existens utroque modo. Cum enim sit de ratione speciei humanae V. g. quod Componatur ex anima & corpore, determinatio corporis & animae est praeter rationem speciei,& accidit homini inquantum est homo, quod si ex hac anima & ex hoc corpore; sed ho convenit 'per se huic homini, de cujus ratione esset, si diffiniretur,quod esset ex hac anima, & ex hoc corpore, sicut de ratione hominis communis est, quod sit ex anima & corpore. Accidunt etiam compositis ex materia di serma praeter rationem Ipeciei multa alia,quae no sunt essentialium principiorum determinativa, ut albedo , & similix homini. Substantiis vero immaterialibus crea-