장음표시 사용
481쪽
41 8 E st. III. De Simplici ate Dei,
cui non fieri additionem: primo, itaut de ratione ejus sit quod non fiat, vel fieri possit additio ; sicut dicimus esse de ratione animalis irrationalis ut sit sine ratione, quia nullatenus 'fieri potest ut ei addatur per quod rationale fiat: secundo intelligitur alicui non fieri additionem, quia non est de ratione ejus quod ipsi fiat additio ; sicut animal commune est sive ratione,quia non est de ratione ipsius ut habeat rationem; sed nec de ratione ejus est, ut careat ratione.
Primd igitur modo esse sine additione est esse divinum, quod est summe perfectum : secundo modo este sine additione est esse commune, de cujus ratione non est ut ei fiat additio , cum' non sit de ratione ejus quod sit substantia vel accidens, sed indifferens ad utrumque dc communicabile. 9 Arg. a. de eodem non possumus scire , &ignorare: sed de Deo possumus scire an sit,cum possit demonstrari Deum esse , nescimus autem quid sit: ergo non est idem esse Dei, & quod- quid est ejus; seu natura vel quidditas est esse ejus. I o. Resp. S. D. quod esse dupliciter dicitur; uno modo significat actum essend alio modo significat compositionem propositionis , quam anima adinvenit comungens praedicatum seriecto. Primὁ modo accipiendo esse est ipsa Dei natura& essentia, & sicut non possumus scire essentiam, ita nec esse hoc modo sumptum; quia hoc modo non scitur de aliqua re an sit, nisi sciatur quid nomen significat, Dei autem non est aliquod nomen , quod perfecte ipsum exprimat , cum sit ineffabilis ; sed tantummodo impersecte ipsum adumbrare potest, ex effectibus
482쪽
Art.VAn Deus sit in aliquo gen. p. I. is
creatis ad ipsum nominandum deveniendo. Secundδ autem modo scimus Deum esse , id est, scimus quod haec propositio , quam formamus de Deo , cum dicimus, Deus est, vera est : de hoc scimus ex ejus effectibus, ut dictum est. -- έ- --δ εἄν- F δεμεμ e- -- - Φ
Vtrum Deus sit in aliquo genere.
Statuitar conclusio , ct probatur ex PP. O T A T S. D. M corp. quod aliquid est I. . in genere dupliciter; uno modo simpliciter & proprie, sicut species, quae
lub genere continentur ; alio modo per reductionem,sicut principia & privationes; V. g. punctus & unitas ad genus quantitatis reducuntur sicut principia ; caecitas autem,& Οmnis privatio reducitur ad principium sui generis. Prima conclusio : Deus non continetur in a.
aliquo genere proprie , & sicut species alicujus generis c ac subinde neque ut individuum,quia omne individuum participat speciem aliquam ejus generis sub quo est ; multo minus ut genus , cum genus sit quid potentiale & imperfectum , de multisque specie differentibus praedicabile , quod divinae essentiae unitati perfectissimae repugnat. Huic D. Thomae assertioni, quae apud Theolog. communior est , suffraga-gantur Patres. Et imprimis D.Dionysius cap. I. Tom. I. F f
483쪽
HI. De Simplicitate Dei, de divin. nom. ubi ait: Deum esse supra sybsta
quid , ait, ita dicitur de alis, ut quid sit essentialitersigniscet, vel sicut genus , vel sicutθecies , vel sicut disserentia, vel sicut definitio, de
ipso pradicatur. Horum enim quatuor flummodo aliquid interrogationi quid est , vere accomodatur. Ingenitum autem nec ut genus, nec ut species diei de Deo potest. Genus enis ct species,alterum specie, alterum numero de multis dicuntur: ἰngenitam vero de flo Deo dicitur. Sed nec ut defuisio de Deo ingenitum praedicatur ἱ tunc quia definitis non vocabulum unum , sed oratio est ;tum quia privativa nomina non quid est; sed quia non est signiscant: Relinquitur ergo, si neque ut genus , neque ut species, neque ut sicut substantialis disserentia praedicetur. Quod etiam falsum es. Videmus enim substantialem disserentiam is compositis filum inveniri, Deus vero simplicii
mus est. Insuper D. Gregorius Nazianz. Orat. A. Fieri, inquit, omnino non potest quin circumsicrἰ- tussit Deus ,si animo ct cogitatione comprehendi potest , unum quippe circum 'tionis genus circumscriptio quoque 'sa est. Quod si in genere
ponitur, quomodo animo & cogitatione non comprehenditur,cum genus quodlibet determinatam sortiatur rationem λ3. Praeterea D. August. lib.f. de Trinisate, in nullo genere accidentium Deum concludi ostendit i quod nullus negat,& nos infra arris.Ostendemus. in De genere autem substantiae loquens lib.7. cap. . ita habet; Res vero mutabiles neque simplices proprie dicuntur substantia. Deus autem
obsistit , ut sub antia proprie dici possit, in eo ines aliquid tanquam in substem , ct non es
484쪽
Art. V. An Deus si in ali .genere, p. L. Iplex , cui hoc sit esse , quod dii est ; st quidquid
aliud de Alo ad illum dicitur , sicut magnus , om n potens, bonus, Gr si uid hujusemodi de Deo non incongrue dἰcἰtur. Nefas est a tem dicere vi subsistat , ct siubsit Deus bonitatis su atque illa bonitas non substantia sit vel p tisi essentia , neque ipse Deus sit bonitas sua, sed in dio sit tan uam is subjecto, Vnde manifestum est Deum abusives Uantiam vocari. Quod si dicatur eam a Deo sebstantiam duntaxat excludi, quae habet accidentibus substare , nihil retulerit; cum lubstare accidentibus sit aut essentia , vel proprietas illius substantiae, quam Philosophi agnoverunt genus speciale praedicamenti, & substando
accidςntibus nomen traxit, ut omnes fatentur.
Si ulterius recurratur ad substantiam quandam abstrahentem a creata, & increata, quae sit genus hujus praedicamenti; non majus pondus habet; quia illa immediate debebit respicere Deum ut speciem quandam, & ut quid prius Deo ex parte rei objectae , quod statim ostendemus inconveniens, & ablurdum esse. Tandem D. Anselmus in Monologἰo c. 21. ita habet; Sed si ratum est, quod de hujua natura simplicitare perspectum est, quomodo jubstantia est 3 Nam cum omnis substantia admixtionis disserentiarum, vel mutationis accἰdentium sit susceptibilis ; bu-jUnodi immutabilis sincerisas omnimode adm tioni , sive mutationi est Baeces,illa : quomodo ergo obtinebitur earν es quamlibet substantiam;
nisi dicatur substantia pro essentia , ct sic sit extra , sicut est supra omnem Jbstantiam 3 Et statim cap. 26. Constat igitur , quia illa substantia nullo communi tractatu substanti irum excluditur, a jus essentiali communione omnis natura exclu-
485쪽
4 6 1 III. De Si licitate Dei,ditur. Nempe cum omnis substantia tractetur, aue esse universalis , qua pluribus substantiis essenti liter communis est, ut hominem esse commune est singulis hominibus; aut esse individua, qua universalem essentiam ccmmunem habet cum aliti , quemadmodum singuli homises commune habent cum singulis ut homines sint , quomodo aliquis summam naturam in aliarum substantiarum tractatu contineri intelligis, qua nec is plures substantiasse dividit, nec cum aliqua alia per esse tialem communimem se colligis.
Probatur conclusio rationibus D. moma. ΡRobat eam is sed contra D. Thomas,hoc pacto: genus secundum intellectum , ex parte rei objectae, quae denominatur genus, est prius eo quod in genere continetur : sed Deo nihil est prius , neque secundum rem, neque secundum intellectum ex parte rei objectae: ergo nullatenus Deus in aliquo genere esse potest.Major patet, nam illud dicitur natura prius, a quo non valet subsistendi consequentia ; non valet autem a genere ad species vel individua , quae sub eo continentur.Minor vero prob. illud quod admittitur Deo prius secundum intellectum debet se habere quodammodo in ratione principij& causae ipsius ; sed impossibile est , etiam secundum intellectum , poni aliquid quod sit habeat ex parte rei cognitae ut principium & causa ipsius Dei, quia de ratione ejus est absque principio esse ; sicut impossibile est concipere
486쪽
Art. V. An Deus sit in aliq. gen. Cap. II. 463
bovem absque desectu rationis , quia iste dcfectus est de ratione essentiali ipsus : ergo nihil potest poni prius, etiam secundum intellectum ex parte rei objectae, ipso Deo. Prob. maj. quia intelligitur ut prius ordine generationis,uel ordine persectionis si ordine generationis est prius
secundum potentiam , . & causam materia
tem : si ordine persectionis est prius secundum actum,& in ratione dandi esse: ergo illud quod admittitur esse Deo prius secundum intellectum, ex parte rei objecta debet esse prius ordine perfectionis , & ut actus , vel principium dans
esse : vel ordine generationis, & dat potentia, atque secundum modum causae materialis .Quo
pacto genus dicitur natura prius speciebus, de quodammodo causa, ac principium earum. Dixi ex parte rei cognitae , seu objectae Deo nihil esse prius secundum intellectum, nam ex parte modi cognoscendi aliquid concipimus prius, nimirum effectus creatos : sed ut sit genus, vel species debet esse prius ex parte rei cognitae ; genus quidem est prius specie via generationis ; sed species ordine perfectionis piaecedit.. Deinde probat S. D. in corp. triplici ratione, s. quarum prima est: illud quod in aliquo genere ut species constituit tr. debet ex disterentia & Migenere componi: sed hoc repugnat Deo : ergo ei etiam repugnat in genere per se coelocari s cui speciem sub genere. Maj. patet, quia omnis species ex genere Sc differentia constituitur. Prob. minor , impossibile est quod in Deo fiat aliqua additio unius ad alterum per modum quo actus potentiae additur : sed species fit peradditionem differentiae ad genus pcr modum
487쪽
quo actus potentiae additur: ergo omnino repugnat Deo compositio ex gcnere & differentia.
Major patet, quia Deus est purissimus , ac simplic;ssimus actus : ex eo quod purissimus actus
excludit omnem potentialitatis rationem : ex
eo autem quod est actus simplicissimus omnem additionem excludit : quia de ratione simplicissimi est, quod nulla omnino fiat ipsi additio;
nam omnis additio compositionem quandam importat. Minorem probat S. D. nam animal sumitura natura senutiva per modum concretionis rhoc enim disitur animal, quod naturam sensitivam habet ε, rationale vero sumitur a natura
intellectiva, quia rationale est, quod naturam intellectivam habet: sed intellectivum comparatur ad sensitivum sicut persectum ad imperfectum in linea vitae, vel sicut actus ad potentiam ; quia sensitivum potentii est rationale, &habet determinari per ipsum: ergo species fit per additionem differentiae ad genus per mo- modum quo actus additur ad potentiam, saltim ex parte ejus, unde sumitur differentia, & illius a quo sumitur genus. Ad pleniorem rationis intelligentiam vide quae diximus tomo I. clypei philos pari. a. q.6. art. . ubi sese ostendimus quomodo gradus genericus se habeat ut quid potentiale , & determinabile per diffe
Resp. aliqui, quod licet potentialitas in re
Deo repugnet, non tamen compositio ex genere& differentia, quae tantum rationis est, nullam potentialitatem in re includens, sed statim Logice , 5 ex modo concipiendi, quatenus scilicet conceptus genericus per .modum determianabilis,
488쪽
Art.V. An Deus sit in alio gen. p. II. ς snabilis, & perfectibilis concipitur, ac significatur , ἡifferentia vero per modum determinantis atque perficientis exprimitur, licet ab eadem simplici forma in re proveniant, praesertim in substantiis immaterialibus, ut sumitur ex S. D. I. p. q.SO. art.2. ad I. Vbi notat D. Cajetanus . D. Thomam non ex parte rei, sed solius considerationis nostrae genus a differentia in Angelis distinguere. Cum ergo non implicet ex parte considerationis nostrae rationem intellectualia talis purissimae, quae est veluti differentia constitutiva ipsius divinae natum, distinguere, nihil obstat quominus Deus ex genere & differentia constitui, ac subinde in genere collocari
Sed contra est : quia licet in substantiis im- 8. materialibus realiter ab eadem forma sumantur D. Tho- genus & differentia, non tamen secundum ean- dedem rationem, nam in eis desumitur genus prout forma illa habet quodammodo accedere ad c. non esse, seu recedere ab esse actuali ι differentia vero sumitur ab eadem prout ad actualitatem essendi accedit, & imitatur Deum in perfectione essendi secundum suam formalem 1peciem ; sed in Deo nullatenus concipi potest aliqua ratio formae accedentis quodammodo ad non esse , dc recedentis a perfectissima essendi actualitate, cum sit suum esse , &achus purissimus et ergo neque in ipso poterit cum fundamento in re concipi aliqua ratio generis, cui intelligatur addere aliqua differentia, per majorem accessiim ad actualitatem essendi. Plura diximus tom.χ. clypei Philos quaest. . art. . f. I. vide ibi.
Secundo probat sic : Si Deus in aliquo gene-
489쪽
66 A s.III. De Simplicitate Dei,
Hlς re collocaretur, tale genus non posset esse nisiens : sed ens ex Philosopho 3. metaph. text. I Oo' ' nequit esse genus : ergo nullatenus in genere Deus constitui potest. Maj. prob. omne genus debet ipsius rei essentiam significare, cum prae- . dicetur in quid ; sed nullum praedicatum praeter ens potcst quid ditatem & essentiam Dei significare : igitur si Deus in aliquo genere collocaretur , tale genus non posset esse nisi ens. Prob. min. essentia Dei est formaliter dc quid-ditative ipsum esse simpliciter re illimitatum praehabens in se omnes perfectiones eminenter, id est , cum plenitudine absque desectu, cum . unitate absque compositione & universalitate; sed nullum genus sub ente contentum est essentialiter & quiddilative hujusmodi esse : ergo nullum praedicatum praeter ens, potest quidditatem & essentiam Dei fgnificare. Major ex dictis patet, & ulterius manifestabitur qDU. seq.art. 2. eamque insinuat D. Bernardus lib. 1. de consid. cap.6. dicens et Si bonum , sim gn*m ,si beatum , se sapientem , vel quidquid taee de Deo dixeris , in hoc verbo instauratur, quod es , es. Nempe hoc es ei quod omnia esse. Si ct centum talia addas , non recelsisti ab esse : Quid item
Deus ' Sine quo nihil est. Tam nihil esse sine i o, quam nec ipse sine se potest. Ipse sibi ipse omnibus es. Ac per hoc quodammodo solus es t e , qui suum Usius es r omnium esse... Quid es Deus
Ex quo omnia , per quem omnia , in qno omnia γηοn quasi in loco,sed qmsi in virtute. Minor vero prob. quia quodlibet genus sub ente conten tum est pars subjectiva entis, & quodammodo
potestatem , & ambitum qui contrahit, ut patet in omnibus generibus ; unde substantia non
490쪽
continet in se ellentiam , seu esse quantitatis, vel e contra: ergo non continet illimitate Omne esse. Primam minorem etiam probat D.Thomas: omne genus differentias habet , quae ex tra essentiam illius sunt : sed nulla differentia posset inveniri, quae esset extra ens, cum ens in omnibus rerum differentiis intrinsece includatur , quia non entis non potest esse differentia : ergo ens nequii csse genus. Vide quae diximuS.
Tertio probat sic: omne, quod est in sene- IO. re, habet quidditatem , seu essentiam disteren- 3.tem ab esse , nimirum actualis existentiae J ita'Α ' ς' ut esse accidat illi: sed in Deo esse suum est sua quid ditas & essientia , itaui esse nullo modo possit ei accidere: ergo Deus in genere non pOnitur ut species ejus. Minor ex dictis patet, nam aliter esse accideret quidditati Dei. ita est sibi acquisiturn ab alio, & non haberet esse per essentiam suam. Major vero prob. illi quidditati, secundum hoc quod in genere collocatur , non debetur eme in actu secundum se, sed tantummodo ex hoc quod est suscepta in hoc, & in illo , quod est praeter rationem ejus,& ei accidit , v. g. humanitati, ex hoc quod est
humanitas, non debetur esse in actu : potest enim cogitari humanitas, dc tamen ignorari, an
aliquis homo sit , vel existat actu : quod secus se haberet, si essic actu de ratione illius effer, cum nihil concipi queat sine eo quod est de ratione essentiali ipsius : igitur omne quod est in genere habet quidditatem differentem abesse.