장음표시 사용
491쪽
Solvuntur argumenta contraria. II. Α Rg. r. Omne quod est, vel est substantia, ca vel accidens : Κd Deus non est accidens: ergo cst substantia. Cum igitur substantia praedicetur de ipso sicut praedicatum substantiale, & non conversim , quia non omnis substantia est Deus, videtur quod de ipso praedicetur sicut genus , & ita Deus est in genere substantiae. Cons substantia est , quae non est in subjecto sed ens per se : sed hoc Deo maxime competit : ergo est in genere substantiae. Conf. 2. Vnumquodque mensuratur per aliquod sui generis, sed Deus est mensura omniumuibstantiarum, ut patet per Comment. IO. me
taph. ergo Deus est in genere substantiae. I x. Resp. S. D. ibid. quod Deus simpliciter non a.dis .f. est accidens, nec tamen omnino proprie potest Mai. dici substantia : tum quia nomen substantiaesi. Lucitur a substando : tum quia substantia quid- μ' ditatem nominat, quae est aliud ab esse ipsius. Vnde ista diviso entis in substantiam & accidens , est divisio entis creati. Potest tamen Deus largo modo substantia dici , quatenus omne illud dicitur substantia, quod non est accidens , intelligendo per nomen substantiae aliquod eminentissimum per se, quod intelligitur esse supra omnem substantiam creatam, continens tamen omne illud, quod in substantia persectionis reperitur, absque imperfectionum iace. Et tunc de solo Deo substantia praedicabitur,
492쪽
Art. V. An Deus sit in aliq.gen Cap. III. 69cabitur , unde magis erit praedicatum proprium , quam genericum. Quapropter non dicitur substantia de Deo, & creaturis uni voce, sed analogice , propter diversum modum praedicandi. Et haec potest egie alia ratio , quare Deus non est in aliquo genere , quia scit. nihil de ipso Sc aliis univoce praedicatser. Resp. ad I. cons. S. D. loc. eis. quod sub- I3. stantiae nomen , prout est genus , non dicit solum per se cile , sed naturam Sc essentiam cui competit sic esse, id est , per se este, itaui esse non sit essintia ipsa, sed accidat quodammodo illi : quod quidem esse Deo respectu emcntiae
illius non convenit, cum essentia Dei sormaliter sit suum esse. Resp. ad a. Cons. ex eodem S. D. locis cit. quod Deus dicitur mensura omnium substantiarum non sicut mensura homogenea , & ejusdem rationis ; sed tanquam id quod est perfectissimum & simplicissimum om-mium substantiarum 3 Vnde non oportet, quod lit in genere substantiae sicut contentum sub illo , quasi pars subjectiva univoce conveniens cum aliis substantiis ; sed sicut principium in se omnem illius generis persectionem habens, dc non modo illius , sed & omnium geuerum ad
nullum illorum determinatur. Arg. 2. Deo non repugnat distinctio ratio- I .nis: ergo neque compositio ex genere & differentia ; ac subinde neque repugnat quod in praedicamento sicut species collocetur. Antec. patet, nam haec reperitur inter attributa , &esentiam. Conseq. prob. quia omnis distinctio aliquam compositionem supponit. Cons non repugnat concipere aliquid in Deo per modum
potentiae & actas, seu pcrfectibilis, & perficientis:
493쪽
47o Euaest. III. De Simplicitate Dei,
cientis : sic enim intellectus concipitur ut potentia ad intelligere, Sc voluntas ut actus primus ad velle ut actum secundum : igitur neque repugnat compositio ex genere & differentia, ex
eo quod genus se habeat ut aliquid perfectibile
per differentiam. Resp. quod in Deo equidem non repugnat distinctio rationis, bene vero compositio ex genere, & differentia; quia haec necessario ex parte objecti potentialitatem aliquam inducit, ac subinde intrinsece impersectionem involvit. Secus verb distinctio rationis, quae ex parte ob jecti summam simplicitatem cum plenitudine essendi plurium rationum unitive, dc absque impersectione includit, & solum effective, Mex parte concipientis plures rationes involvir,
ut diximus ex D. Thoma in I. dis. 2. q. I. art. 3.16. Resp. ad cons quod ex parte rei fgnificatae nihil potest concipi ut persectibile , quia ille
actus primus ex parte rei essentialiter est conjunctus cum actu secundo; licet ex modo signi-ncandi id exprimere non Faleamus , ut dictum est. Sumitur ex D. Thom. I. d. 23. art. I. c. In dioinis cum Deus sit actus purus non permixtus potentia, non est aliquid in eo significabile per modum potentia non conjuncta actui , ct actus ut diis .
singuibile , ct distinctum. ARTIC U
494쪽
Art. VI. An in Deo sint aliqua accident. 71
Vtrum in Deo sint aliqua accidentia ρ
ΟNc Lusio : in Deo nequit aliquod accidens esse. Contrarium opinati sunt quidam aliqui Philosophi sentientes in Deo quaedam accidentia, seu int2ntiones reperiri, id est sermas quasdam extra substantiam ejus inexistentes , ut refert
D. Thomas I. coni. gent. cap.2 3. & Comment tor lib. I 1. metaph . text. 39. Haec tamen conclusio est de fide, & communis inter Ss. Patres,& Theologos. Definita est expresse , D. Leone Pontifice epist. decret. q. 3. ad Torebium cap.F. dicente: Solus Deus nullius participationis es indigens : de quo quidquid digne utrumque semitari non qualitas es ,sed essentia. Immutabili enim nihil accidit nihil deperit : quia esse illi quod es, mper aeternum ,semper ρrFrium ei est.Idem definitum est in Concilio Lateranensi sub Innocentio III. ubi statutum est Deum esse omnino simplicem: quod enim accidentia sortitur, simplex omnino non est. Eandem asserunt D. Cyrillus Alexand. lib. D.theccap. I. scribens : A cidens Deo nullum inesse potest. Perfecto enim ex seipso nihil potest accidere. Et infra : Sapienter , inquit, dicitur nihil accidere substantia Dei: quoniam in seipsa perfecta est. S.Gregorius Nyssinus homil.1. in Cantica : Nihil es , inquit, quod circa ipsam inimirum divinitatem P consideretur;
non tempusinon locus,no Rura, non quantitas,stc.
Insuper D. August. lib. s. de Trin. cap. . Nihil,
495쪽
ait , accidens in Deo, nihil mutabile , aut amisibile. Idem docet cap. s. Is . & I6. Tandem idipsum docent, D. Baulius epis. I i. ad Casarienses. D. Athanasius epist. ad Dycop. Africa.
Matius Victorinus lib. r. coni. Arrianos Nicetos in orat. o. D. Greg. Nazianet. dc alii. Idem Philosophi non pauci naturali rationis ductu assequuti sunt. M Probat S. D. ἱn sed contra: Omne accidens est in subjecto: sed Deus nequit esse subjectum, scit. inhaesionis : ergo in Deo non sunt accidentia. Minor prob. ex Boetio Ab.de Trinis. di Cente , quod forma simplex nequit esse subjectum : Deus autem est simplicissimus , ut art. seq. ostendetur. Circa quam rationem adverte,
quod est sermo de sorma simpliciter simplici,& quae est suum esse : nam Angelus est serma simplex, & tamen in eo accidentia reperiuntur. quia Angelus non est suum esse. Etenim serma simplex, quae est suum esse, nihil praeter quid-ditatem suam habet, unde in ea idem esse oporte esse,quam id quod est, quoquo modo. Quod insinuavit D. August. lib.6. de Trinit. cap.6.&7. dicens : Deus multipliciter quidem dicitur magnus , bonus , sapiens, beatus, verus, ct quidquid aliad non indigne diei videtur : Sed non est ibi aliud beatum esse , ct aliud magnum , aut sapiem
rem , aut verum, aut bonum esse, aut omnino ipsum
esse. 3. Deinde probat in eo . triplici ratione: Prima est : subjectum comparatur ad accidens quod illi convenit sicut potentia ad actum, & persectionem quandam : accidens enim quodammodo subjectum in acta esse praestat, dc perficit secundum quid, seu aliquod accidentale, V. g. sapiencia
496쪽
An.VI. An in Deo sint aliqua accident. 73 sapientia perficit ipsum , secundum hoc quod est esse sapiens : 1ed Deus est purissimus actus
omnem a se potentialitatem removens : ergo in eo accidentia esse nequeunt.
Secunda ratio est : Ex Boetio lἰb. de hebdom.
licet, id quod est,aliquid aliud possit adjunctum habere, tamen ipsum esse nihil aliud adjunctum habere potest ; sicut id quod est homo potest
habere aliquid aliud praeter humanitatem I tamen humanitas nihil praeter essentiam hominissabet; de calidum potest aliquid aliud habere
quam calorem, sed calor nihil omnino extraneum ab essentia caloris admittit, quia consideratur secundum se; sed Deus per essentiam est ipsum esse suum: ergo nihil habet praeteressentiam suam.Majλm declarat S.D. opusc.6'. animadvertens , hoc omnibus formis abstracte consideratis commune esse, ut nihil habeant in se, quod praeter eorum sit essentiam & naturam , sive si stantiam: significantur enim ut id quo aliquid est Armaliter tale, sicut albedo est id quo aliquid est sermaliter album; & hum nitas est qui homo formaliter est homo ; sed nihil est formaliter album nisi per sormam albi, seu id quod habet albedinis essentiam & nat ram ; & nihil est homo formaliter nisi hum nitate : ergo ipsum esse abstracte consideratun nihil praeter id quod per essentiam est ipsum esse,
admittit ε, ac subinde nullum accidens, quia hoc est participans esse, & non per essentiam ipsum esse. Id quod est vero, seu concretum significatur ut ipsam formam habens; ex hoc au- 'tem quod aliquid habet aliquam naturam , non prohibetur aliquid aliud habere , quod ad ejus rationem non pertineat. Ex hoc enim quod
497쪽
474 ast. III. De simplicitate Dei, vhomo humanitatem habeat , non prohibetur quin habeat 3c aliam naturam , seu formam , puta sapientiam , albedinem, &c. Tertia ratio est; accidens reale, quod est actus subjecti, nequit esse nisi duplex,nimirum commune, & proprium: sed neutrum horum Deo ac cidere potest: ergo in Deo accidentia esse non possunt. Prob. minor de accidenti communi ;nam accidenti communi naturaliter prius est
aliquid aliud : sed in Deo nihil potest esse qu04
realuer posterius sit,aut prius alio : ergo in Deo reperiri nequit aliquod accidens commune.Major patet,quia accidens commune est ens in alio& secundum quid , sed hoc prius est ens per se,
cum sit causa ejus : ergo accidenti communi
realiter aliquid est prius. Minor etiam est evidens , quia quidquid est in Deo, Deus est , cum sit omnino simplex atque suum esse ; sed quidquid est Deus, est primum ens simpliciter: ergo iii Deo nihil esse potcst quod sit ryliter altero posterius.De accidenti autem proprio prob.quia accidentia propria causantur ex principiis stab-jecti ; sed nihil potest esse in Deo causatum'. ergo
nequeunt in eo aliqua accidentia propria reperiri.
Arg. I. Sapientia, virtus, & hujusmodi Deo attribuuntur: sed haec sunt accidentia in nobis: erso etiam in Deo. Conseq. prob quia quod est in uno substantia, in alio accidens esse nequit :substantia enim nulli est accidens, ut dicitur in IebΜP.text. 27. inde probatur, quod calor non sit forma substantialis ignis, quia in aliis est accidens : ergo si sapientia, virtus, & hujusmodi in nobis sunt accidentia,etiam Deo attributa
498쪽
Art.'. An in Deo sint aliq. accid. 47s Resp. ex S. D. hic neg.conseq.ad prob. dist. 7.
antec.quod cst in uno substatia,in alio accidens esse nequit, si in utroque secundum eandem rationem univocam inveniatur, concedo : si analogice, & per dependentiam unius ab alio in quo illud primo, & altissimo, seu altiori modo invenitur, nego : quia illud participat dcficiunter,& non secundum eandem rationem ; sicut este hominem secundum se est substantia; sed in lapide , vel ligno in quo est secundum quid , est
accidens. Sapientia autem, virtus,&c. non suntun i voce & secundum eandem rationem in Deo& creaturis, sed in Deo altiori modo, ceu causa totius esse,in creaturis participative, Δί deficienter, dependenterque ab ipso. Arg.2.in quolibet genere est unum primum, 8, quod est illius generis veluti sons : sed multa sint accidentium genera: ergo si illa sermaliter non sint in Deo, erunt multa prima, quod est
Resp. ex S. D. dist. consequens, erunt multa 2 prima simpliciter, nego : secundum quid, Concedo ; nam omnia accidentium genera in principia substantiae, ceu causam eorum reducuntur, sicut in priora , Sc tandem in Deum, qui est ut principium generis substantiae, extra ipsum existens,ut explicuimus art. pracia. Alia argumenta,quae specialia accidentia in Deo constituendacile probant, puta qualitatem ut scientiam ,
relationem ut paternitatem, actionem ut crea
re, &c. in suis propriis locis dissolventur. Tom. I. G g
499쪽
76 βιωφIII. De Simplieitate Dei,
V rum Deus sit omnino simplex.
Amalisaram relato errore flatuisur eos clusio, ct probatur. DVERTE quod lysimplex hic usur
positionem intrinsecam in se se excludit , vel quod nullo modo compositum est , sive compositione rei, si ve rationis. Arnaldus quidam de Brixia unus ex sequacibus, & cohaereticis ipsius Petri Aballardi, inter alios errores quos doctrinae Patrum
contemptor, ac novitatum, adinventionum
que supra modum amator amplexus est , asseruit in Deo esse quippiam compositum, cui ipsius assectae adhaeserunt. ; resert Prateolus verbo Ar Usa. Quidnam autem illud sit, aut quo motivo ad hoc alleverandum inductus sit apud dictum authorem non legitur ; Forsin ob per
sonarum numerum inessentiae unitate, aut no
minum diversitatem, quibus diverse ejus perfectiones significantur ; Hoc enim jamdudum quaestionem secit, & animos pulsavit, quo Odo eum his simplicitas Dei stare possit ; ut colligitur ex D. Gregorio Nazianzeno orat. 4F. de divinitate ad Evagrium Monachum ubi ait; vastis igitur abs te proposita erat hujusmodi;
500쪽
An. VII. An Dein sit omnins .. p. I. 77
quonam modo esse queat Patris, s Fili', ct vir tus Sanm natura simplex, an composita Si enim
simplex quomodo ternarium eorum qua ante dixia mus , numen. ree Iet Nam quod simplex est, .niusmodi, numer*ue expers ; quod autem in numeros eaἀit, scindi nee Hre est , etiamsi numeris minise subjiciatur, quod porro scinditur, pal*ni Etique obnoxium ei sectio onim passio est. Qua- circa si simplex Dei natara est, supervacan a sue rit nominum constitutio ; si autem vera ost nomianum positioinominibusque 'sii parendu est; unia formitas , ac plicitas fatim e medio tolleturi unde in Coneilio Lateranensi quod eo tempor habitum est. quo hujusmodi error grassabatur, definitum est personarum Trinitatem simplicitati Dei non obstare. Conclusio : Deus est omnino simplex. Haec conesusio est de fide, definita in Concilio LM.teranensi sub Innocentio ΙΙΙ. de fide Catholica cap. I. his verbis. Fimmiser credimus, ct simpliariter confitemur, quod unus solus est verus Deus alemus 3 Pater. st Filius, ct Spiritus Sanctus aeres quidem persin. . sed una essentia, substantia,
seu natura simplex omnino. Hanc conclusionem probat S. D. in sed eontra ex August. lib. 6. de Trinit. cap. s. ubi asserit S. D. Deum omnino simplicem esse, esto in eo plura attributa sint,&. tres personae distinebe. Possiuit uideri idem S. D. lib. II. de Civit. cap. Io. D. Damasc. lib. I. U.orthod. eap. 3. D. Hilarius lib.8. de Trinit. D. Isidorus lib. 1. de summo bono cap. I .D. Greg. Nazianzenus orat. 1. de Theolog. ubi ait: Si eis qua
a Deo facta sunt qualitates substantiarum suarum diversas babent, tu putas in Deo talem essesubstantiam, qualem habet aliquid horum quod D.
