장음표시 사용
501쪽
4 8 si ιaest. III. De Simplicitate Dei,ctum est 3 Absit. Qua est enim substantia Dei, nisi ipsum quod Deus simplex , singulare purum, nullβ
concretione permixtum. &c. D. Irenaeus lib. a.
cap. I 6. Athenagoras legat. pro Christianis. D. Bernardus lib. 1. de considerat. & alij Patres qui hanc veritatem unanimi ore fatentur.3 - . Idem probat S. D. in corp. quinque rationibus, quarum prima est; Illud est omnino simplex quod , se omnem omnino compositionis modum excludit; sed Deus a se omnem omnino compositionis modum excludit: ergo est omnino simplex. Prob. min. in Deo non est compositio quantitativarum partium cum non sit corpus , neque compositio materiae , & formae , aut naturae , & suppositi, neque tandem subjecti, & accidentis, ut probatum reliquimus sepra: ergo omnem a se compositionis modum excludit. 6. Secunda ratio est : Deus est simpliciter primum ens : sed nullum compositum potest esse primum ens: ergo Deus nullo modo est compositus: Prob. min. omne compositum est posterius suis componentibus, & dependens ab eis : ergo nullum compositum potest esse primum est. Prob. antecedens compositum non
est nisi per hoc quod simplicia ad constitutionem alicujus tertii adunantur : sed simplex est prius in se quam addatur ei aliquid ad compositionem tertii: ergo omne compositum est posterius suis componentibus , de dependens ab
I. Tertia ratio est : omne compositum causam habet : sed Deus non habet causam, cum sit prima causa efficiens, ut supra ostensum est q. 2. N. 3. ergo non est compositus, sed omnino simplex.
502쪽
plex. Prob. maj. Compositio non est nisi ex
diversis : sed diversa inquantum hujusmodi
non sunt unita: ergo ut uniantur ad componendum aliquid , aliquo componente seu reducente ad unionem indigent.Vide q.7.de pol.art. I. . Quarta ratio : in omni composito oportet c.
esse potentiam, & actum , seu potentiam actui commisceri: sed in Deo nulla est potentia, aut ulla ratione esse potest : non est igitur in eo aliqua compositio, sed est onanino simplex. M . patet, in compositis vel una partium est in potentia ad alteram, sicut materia ad formam, subjectum ad accidens , genus ad differentiam , vel saltim partes sunt potentia ad totum , quia partes comparantur ad totum, ut
materia ad Ermam, seu esse imperfectum ad persectum : quod adeo verum est, ut in his quae non sunt unum simpliciter, sed per colligationem , au ggregationem duntaxat ipsae partes congregatae sint,sicut potentia respectu unionis: sunt enim unitae in actu postquam fuerunt inpotentia unibiles: Minor etiam est evidens,quia si Deus aliquo modo esset in potentia, oporteret aliquid secundum hanc rationem esse prius ipso per quod in actum reduceretur. Quinta ratio : oportet primum ens esse sum- T. mum, & persectissimum bonum, seu per essen- q.7, detiam bonum : nullum compositum potest esse p*x φ 'summum,& persectissimum bonum : ergo Deus
nequit esse compositus. Prob. minor , Opti- gent.e.
mum , & summum bonum est in quo nihil est 18.rat.s quod careat bonitate, sicut altissimum est in quo nihil nigredinis admiscetur. Partes carent ea bonitate quae est propria totius compositi persectio : ergo nullum compositum potest esse
503쪽
48o mast. III. De Simplicitare Dei,
summum, & persectissimum boniam. Major patet , nam licet in eo quod participat aliquam persectionem , & Armam possit esse aliquid quod non sit illa persectio , seu tarma, sicut in
albo est persectio corporis quae non est albedo tamen in eo quod per essentiam cst Arma nihil est extraneum aut in potentia ad illam tarmam, sicut in albedine quae est ipsa essentia albi, ut
per se non est aliquid quod non sit Brma, Myersectio albi. Prob. min. partes quaelibet sunt impersectae respectu totius, seu non sunt ipsum quod est totum : Pars enim hominis non est homo: neque aliqua partium pedis est pes: ne que pars aquae est tota aqua i non enim si tota aqua est bicubita, & pars ejus t Similiter partes numeri senarii minime persectionem ipsius habent senarii: neque partes lineae perveniunt ad mensurae persectionem, quae in totuinea repe ritur : ergo partes tarent ea bonitare, quae est persectio totius.
Solvuntur a umenta. 8. R Rguitur i. ea quae sunt . Deo , ipsumax imitantur: sed in rebus, quae sunt a Deo nihil est omnino simplex : ergo Deus non est omnino simplex. Maj. patet, quia ab ipse, sicut, primo bono sunt omnia bona e & ab eo omnia entia, ceu primo ente derivantur. - Resp. S. D. quod ea quae limi a Deo imitanis tur Deum, non secundum eandem omnino rarietionem & eo pacto quo unus homo genitus al
504쪽
terum generantem imitatur, sed sicut causata
primam causam, cujus rationem non adaequant.
Est autem de ratione caulati, quod est terminus ipsius actionis causativae , quod sit aliquomodo compositum , quia ad minus esse ejus, est
aliud quam quod quid est. Quod universaliter
verum est de omni causato prout in re, dc exeriscite causatur, seu est terminus actionis causati .vat, per hanc enim parricipat aliquod esse , ad quod tantummodo erat in potentia.
Vnde si instes, quod prima principia compo- I
nentia sunt simplicia , de tamen causantur. Resp. quod eo modo, quo causantur, nimirum ratione compositi, simplicia non sunt, sed composita , quia in eis aliud est essentia , & aliuὰ eue, esto licundum se, aut rationes suas simpli-eia sint. Arg.2. omne quod est melius Deo attribuen- II. dum est : sed apud nos composita sunt meliora simplicitas, sicut corpora mixta elementis , Manimalia plantis: ergo non est dicendum quod Deus sit omninδ simplex.
Resp. λ D. quod apud nos composta simi meliora simplicibus : quia persectio bonitatis
creaturae non invenitur in uno simplici, sed in multis : Sed persectio divinae bonitatis inveni tur in uno simplici. Vbi nota quod composita dicuntur meliora , non quidem absolute propter materialem compositionem, alias lapis,qui est compositus physice esset anima nobilior. quae est simplex iubstantia, ac spiritualis , sed se. Cundum formalem compositionem , videlicet secundum plures participationes sormales ipsius esse ; secundum quas magis, ae multisermius dicuntur esse in actu : quo pacto inter creatur
505쪽
48 1 uast. III. De Simplieitate Dei,
sublunares homo dicitur melior , quia habet plures participationes ipsius esse ; nam partici- , pat esse, ut vitam,ut sensum, & intellectum,&c. quae sunt participationes formales. Et quia Deus per essentiam est ipsum esse, praehabet in se omnes has persectiones, & ratione hujus est melior etsi simplex , quia pei sectiones omnigenas unitive in suo esse complectitur , quae in caeteris dispersae sunt, ac participatae. 13. Arg. 3. Ens cui non fit additio, est commvno praedicatum de omnibus , de quo nihil potest vere negari: sed Deus non est hujusmodi: ergo oportet ut ad illius esse fiat aliqua additio: sed illud cui fit additio non est omnino simplex rergo Deus non est omnino simplex. I . Resp. S. D. I. sent. dist.8. q. . adi. I. quod
aliquid esse sine additione dicitur dupliciter rprimo itaut de ratione ejus sit, ut sibi additici non fiat, seu nihil sibi addatur: Secundo, itaut non sit de ratione ejus quod ipsi fiat additio,
nec tamen sit de ratione ejus quod non fiat.Ens cui non fit additio , & de cujus ratione est ut nihil ei addatur, non est ens commune , praedicatum de omnibus, sed primum ens simpliciter , quod est Deus : hoc enim oportet esse perfectum in se , ex quo additionem non recipit 3
nec potest esse commune, quia omne commune
salvatur in proprio, ubi ipsi fit additio. Ens autem de cujus ratione non est ut sibi fiat additio , neque quod non fiat, sed potest fieri ut determinatur in proprio, est ens commune, praedicatum de omnibus, quod est impersectum, &ad ipsum ex additione se habent vivens, sentiens, intelligens; in quibus appropriatur ac
determinatur ratio communis entis. Itaque esse
506쪽
divinum est determinatum in se , ac proprium, ab omnibusque aliis divisum, ex eo quod in ratione sua habet quod ei non fiat additio i sedens commune determinatur , & appropriatur. Vnde negationes dictae de Deo, non faciunt in ipso aliquam compositionem. Pro majori intelligentia advertendum ex eo- I I. dem S. D. ibid. ad a. Quod in rebus creatis res determinatur ut sit, tripliciter : Primo per addi . tionem alicujus differentiae, quae potentialiter in genere continebatur. Secundo, ex eo quod natura communis recipitur in aliquo, &fit hoc
aliquid. Tertio ex hoc quod alicui additur accidens , per quod dicitur esse, vel sciens, vel albus S c. Nullus istorum modorum potest esse in Deo , quia imprimis ipse non est quidpiam Commune, culm de intellectu suo sit, quod sibi
aliquid non addatur : nec etiam ejus natura est in aliquo recepta, cum sit actus purus, & tandem non recipit aliquid extra est entiam suam, eo quod essentia sua omnem perfectionem continet. Unde renianet quod sit aliquid in se determinatum simpliciter per conditionem negandi ab ipso omnem additionem , vel conditionem : & ejus eta absolutum, non tantum est,
sed aliquid est , nec differt in eo quod est, Mquo est seu aliquid esse, nisi per modum significandi, vel per rationem. Ex quo patet quod attributa nullam compositionem in Deo faciunt ; Sapientia enim v. g. secundum suam rationem non facit compositionem , sed secundum suum esse : prout nimirum in subjecto ine- xistens est realiter differens ab ipso, qualiter in
Arg. . ubi sunt plures res iis uno, ibi opor- Iς.
507쪽
484. III. De Simplicitate Dei,
tet esse aliquem compositionis modum : sed in divina natura sunt tres personae realiter distinctae, convenientes in ima essentia : ergo videtur ibi esse aliquis compositionis modus.
Conf. de quocunque praedicatur aliquid, quod non est de substantia ejus , illud non est simplex, sicut de homine praedicatur albedo, quae non est de substantia ejus, ac proinde facit compositionem cum eo : sed quidquid praedicatur de aliquo postquam non praedicabatur, illud non est de substantia ejus de quo praedicari incipit : cum nulli rei substantia tua de
novo adveniat: cum igitur de Deo praedi catur aliquidiostquam non praedicabatur, ut esse Dominum , & Creatorem, quae dicuntur de ipso ex tempore, videtur quod ipse non sit simplex. Resp. ad arg. S. D. loc. cit. ad 4. quod proprietas personans comparata ad essentiam, non dissert realiter ab Uia, & ideo non facit cora- positionem cum ea : sed comparata ad suum correlativum tacit distinctionem realem : sed ex ea parte qua ad correlativum dicitur, non est aliqua unio cum Hsintia divina, & ideo nec compositio. Vnde relinquitur ibi tres esseres, & tamen mullam Compositionem. D. Ber- nardus epist. I N. Nec enim verum , summumque bonum quod t i nimirum Ρater, Filius, &Spiritus Sanctus j interse parsiculariter didia dunt , quonιam nee sta tic'ialiter id possisnt ,se hoe imum essentialiter μnt. Nam quod alter ex
abero , vel adire ad aeterum veracissime A.itur,
personarum δε- designatio es , non unitatis di viasio. Dcet namque in hac ineffabili ct mcomprehensibili Deitatis essentia alter oe alter , id quidem requirentibas proprietatibuι personarum, δε-
508쪽
brie catholiceque dicatur, non tamen ibi salterum s alterum fedsimplex unum : ut nec majudicium faciat aenitati Trinitatis confessio et nec ρομprietatum sit exesusio vera assertio Anitatis.Et DPLAug.lib.coiit. Felicianum: Dum utrumque unum
dira scit. Patrem & Filium in subsantia- veri
Parris , ac veri Filii non separo. Et dum non eumdem Patrem, quem Filium pradico, utriusque per
Monam servata uniuscujusique proprietate discereo. Itaque si Abstantiam quaris, i a Trinitas unus est Deus : spersonam auer es Alius : Idem, inquam, commanione fissantia , alterum proprietate se
Ad confirm. resp. ex eodem S. D. ibidad 3. I9. quod hujusmodi relationes, quae dicuntur de Deo ex tempore, non ponunt aliquid in ipso realitor , sed tantum in creatura. Contingit enim aliquid dici relative, non quod ipsum referatur, sed quia aliquid refertur ad ipsum, sicut est in omnibus, quorum unum dependet ab altero , & non e contrario, sicut scibile non est relativum , nisi quia stientia refertur ad ipsum: scibile enim non dependet a scientia, sed e converso. Sed quia intellectus noster non potest
accipere relationem in uno extremorum , quin
intelligatur in illo ad quod resertur: ideo ponit relationem quandam circa ipsum scibile, &sgnificat ipsum relative. Vnde illa relatio, quae significatur in scibili, non est realiter in ipso, scii secundum rationem tantum, in scientia autem realiter. Ita etiam relatio importata per hoc nomen Dominus , vel Creator, cum de
Deo dicitur, non ponit aliquid in Deo, nis secundum intellectum; sed tantum in creatura. Ex quo paret quod diversitas telationum ipsus Dei
509쪽
48 6 s uast. I II. De Simplicitate Dei,
Dei ad creaturas non ponit compositionem in
ipso. eto. Quaeres an simplicitas sit persectio simpli-4 er simplex , & attributalis ipsius Dei Resp.
negative , sumitur ex D. Gregorio Nazianzeno orat. 38. dicente : Neque enimsimplicitas illi natura es ; quandoquidem nec compositis sola compositio. Esset autem natura Dei realiter, si esset ejus perfectio simpliciter. Prob. ex D.Thoma in A. dist. II. quast. r. art. I. ad I. simplicitas per se non est causa nobilitatis sed perfectio ; ted perfectio attributalis & simpliciter simplex debet per se esse ratio seu causa alicujus nobilitatis in Deo, quia simpliciter melius est eam esse, quam non inesse ; sicut patet de scientia, voluntate &c. ergo simplicitas non est perfectio simpliciter simplex , & attributatis. Prob. m . quod simpliciter,& secundum quod ipsum est tale, semper & in omni est tale : sed esse
simplex non est in omni & secundum quod ipsum, causa nobilitatis r ergo per se non est causa nobilitatis. Prob. minor , nam ubi perfecta bonitas in uno simplici invenitur, simplex est nobilius, quam compositum, sicut anima est nobilior corpore, quando vero simplex est impersectum, tunc compositum est nobilius quam simplex, sicut homo est nobilior terra : ergo simplicitas non est in omni, & secundum quod ipsum causa nobilitatis. Ex quo facilis patet solutio ad omne id quod objici
potest.2I. Quaeres 2. utrum esse omnino simplex sit proprium Dei, itaut nulli creaturae competere possit 3 Resp. S. D. in p. dist.8.q.F.art. I. c. quod creatura est duplex : quaedam enim est, quae habe
510쪽
habet esse completum in se; sicut homo & hujusmodi : & talis creatura a simplicitate divina ita deficit , quod incidit in compositionem nimirum actu & simpliciter. ὶ Cum in solo Deo esse suum sit sua quidditas, oportet quod in qualibet creatura, sive corporea , sive spirituali inveniatur quidditas , vel natura sua, &esse suum , quod est sibi acquisitum a Deo, &ita componi debet ex essentia & esse, seu quo est & quod est. Est etiam quaedam Creatura, quae non habet esse in se , sed tantum in alio, sicut materia prima, vel forma quaelibet, aut natura universalis ; non enim est esse alicujus, nisi particularis subsistentis in natura, Si talis creatura non deficit a simplicitate , itaut sit composita nimirum actu & simpliciter, sicut ea quae habet esse completum, deficit tamen a simplicitate primi, & desectus iste ex duobus perpenditur : vel quia est divisibile in potentia aut per accidens, vel quia est componi bile alteri , sicut materia prima sermae, vel accidens subjecto, quod divina simplicitas non admittit. Vnde neque Angelus , neque anima sunt omnino simplices, quia in eis est compositio ex quo est,& quod est. Quapropter solu dicuntur forma simplex, inquantum eorum natura seu quidditas non componitur ex diversis, esto non sit suum esse , ac subinde in eis invenitur ratio actus & potentiae.