Doctor angelicus diuus Thomas Aquinas, diuinae voluntatis, et suiipsius in summa theologiae fidissimus interpres, atque doctrinae patrum observantissimus custos, in lucem publicam editus, a R. admodum P.F. Nicolo Arnu, Ordinis Praedicatorum, ... Tomu

발행: 1679년

분량: 707페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

49 8 Euaest. In De Perfectione Dei,

ARTICVLVS SECUNDUS.

Virum in Deo μι perfectiones

omnium rerum.

CAPUT PRIMUM.

Auibusdam adnotati fatuitur conclusio D. Thoma, ct rationes uin elucidamur.

ERFECTIONI s vocabulo lila omne id exprimitur , quod ad actum es.sendi,atque rei bonitatem spectat, qua est in se, vel ad alterum bene disposi- η My ta quo pacto esse rei, illiusque virtus, & ope-'' ' ratio, persectiones ipsius dicuntur. Persectio-nzs in duplici differentia creaturis assignari solent. Alia est persectio simpliciter simplex Muniversaliter perficiens; quam videlicet melius est in unoquoque inesse seu inexistere , quam non inesse 1, itaut si desit, rei aliquid dcficere existimetur ad universalem essendi persectionem,& bonitatem pertinens ; sicut intellectivum esse, & quae sunt ejus persectiones propriae, atque bonitates ei secundum se competentes, ut vita, sapientia &c. in suo conceptu nullam de se imperfectionem claudentes. Alia est persectio secundum quid & limitata, quae videlicet secundum modum quo in aliquo reperitur, est illius naturae propria persectio & bonitas ; non autem simpliciter, atque universaliter ad essendi bonitatem partinet, itaur, si secundum illam rationem

522쪽

tionem & essendi modum alteri desit, non sit simpliciter & universaliter perfectum formaliter, seu ad supremum perfectionis non attingar, sicut ratiocinari dicitur perfectio hominis , &rugire leonis. Cum inquirit S. D. utrum in Deo sint persectiones omnium rerum : ly sint indistincte stat pro omnibus persectionibus, quae in omnibus rerum generibus reperiuntur, sive sint persectiones simpliciter simplices, sive secundum quid, nec explicat modum, quo in

eo reperiuntur, formaliterne, an eminenter ;quia ex rationibus ejus satis id liquet, & nos examinabimus. Conclusio; Deus est ens universaliter persectum, id est , ii si non deest alicujus generis

nobilitas; sed sunt in eo rerum omnium persectiones. Hanc conclusionem asserunt Patres;& imprimis D. Dionys cap. 1. de divin. nomim dicens ; Dem is una existentia omnia praehabet. D. Gregorius Nazianz. orat. a. mniversim id

quod est, inquit, isse complectitur , quod nec principium habuit, nec finem habiturum est quasi pelagin quoddam substantia immensum ct intem

minatum , Omnem tum temporis, tum natura co

gitationem superans. Insuper D. Irenarus lib.2. cap. i. Cum sit sim Deus , ait, ct stas Domianis , ct sim conditor , ct sim continens omnia ,

ct omnibus ut sint 'se praestans, G.Videndi sunt

D. August. lib. . de Trinit. cap. I. D. Cyrillus Alexandrinus lib. I. coni. Diranum, D. Gregorius Nyssentis sib. s. de opificio hom. cap. I 6. Damascenus lib. i. de me cap. 8. D. Ambrosius lib. I. Hexam. cap. 4. Hilarius lib. II. de Trinit. di me Anselmus in Monal.cap. q. & 31. & alii communiter. JProbat

523쪽

3 oo IV. De Perfectione Dei,

Probat S. D. is corp. duplici ratione,quarum

prima est : quidquid persectionis est in effectu

oportet ut in causa ipsius effectiva reperiatur , vel secund nn eandem rationem,si sit causa unia voca ; sicut homo generat hominem, qui in similitudinem ejusdem naturae est cum ipso ge-verante ; vel altiori modo, si sit agens aequi- vocum & univerate: sed Deus est causa effectiva omnium rerum sicut agens aequivocum δε universale : ergo Oportet omnium rerum perfectiones in Deo originaliter praeexistere su-ycrabundanter, & eminentiori modo. Majorem quoad primam partem de causa univoca, quia ad intentum non secit, nec enim Deus est causa univoca rerum in non probat S. Iae sed ad secundam probandam accedit, hoc media : om vis effectus in sua causa agente , virtute prae-

existit ; sed impossibile est effectum in virtute causae agentis impersectiori modo praeexistere, esto possibile sit actum effectus impersectiorem

esse , quam sit actus causae agentis : ergo effectus debet in causa sua effectiva praeexistere modo aeque persecto, vel persectiori, seu altiori &eminentiori sed in causa effectiva aequivoca nequit modo aeque perfecto praeexistere: ergo persectiori seu eminentiori modo. Major patet, secunda etiam minor est evidens : quia si in agente aequivoco & universa ii, modo aeque persecto secundum se praeexisteret, secundum eandem actus , & sormae perquam agit, rationem praeexisteret; ac subinde non jam esset in ea sicut in causa aequivoca, sed

univoca. Prima autem minor prob. agens in

quantum agens, est persectum & in acta; igitur actio consequitur modum actus in agente ;quia

524쪽

quia agens agit secundum quod est acta di sed intantum aliquid est persectum, inquantum est actu: ergo impossibile est effectum per actionem

agentis , perfectiorem actum participare,quam sit actus agentis r ergo in causa asente nequit impersectiori modo contineri ; sed nec aequὸ persecto in causa aequivoca, ut probatum est: ergo in ea persectiori, seu altiori modo conti

netur.

Hanc rationem insinuant, tum D. Dionysus loc. cit. dicens ; Quod non quidem est, ct hoc nono, sed emata est scit. Deus in ut omnium c-D : Tum etiam D. Greg. Nazianz. orat. I 2. ubi ait: Illud primam eum animis nostris reputantes

Deum, omnium qua sunt pulcherrimum , cts blimis um esse , nisi quo tamen eum malit supra omnem essentiam ponere, aut in ipsi quia id est

collocare, ut8ote a quo alia quoque ut sint accep sunt. Nota illa verba: utpote . quo alia quoque ut sint, acceperunt , quae denotant omnium reqrum porsectiones in Deo collocandas, ceu in eo qui omnium earum est causa essectiva praebens illis ut sint. Secunda ratio D. Thomae est: oportet quod

illud esse quod est per se subsistens, quidditariave & ex se, totam essendi persectionem , seu plenitudinem in se contineat isid Deus qui dilative & ex se est psum esse per se subsistens

sui supra ostensum est quast. 3. an.4. ergo i tam persectionem essendi in se continere debenses continere in se totam essendi persectionem, est omnium rerum persectiones in se complecti, quia in tantum aliquid est persectum i quantum est : ergo Deus est universaliter pe fictus , seu in eo sunt rerum omnium perissiones.

525쪽

sox ' Quaest. IV. De Perfectione Dei,ctiones. Prob. maj. cui competit tota virtus es,sendi, ei nulla virtus nobilitatis seu perfectionis deesse potest, quae alicui rei conveniat ; sed rei quae est suum esse, competit esse secundum totam essendi potestatem : ergo illa res quae est suum esse per se subsistens, debet totam essendi plenitudinem seu persectionem & potestatem continere ; major patet , quia omnis nobilitas cujusque rei inest libi secundum suum esse;nulla enim ex sapientia nobilitas homini inesset, nisi per eam estet actu sapiens, &sic de aliis: ergo secundum modum, quo res habet esse, est illius modus in nobilitate ; igitur cui competit tota virtus essendi, ei nulla virtus nobilitatis deesse potest. Minor vero prob. Oportet sormam non participatam ab aliquo subjecto , sed per se in re subustentem , continere totam essendi potestatem , seu persectionem quae illi formae secundum se competere quoquomodo potest; sed esse est ut sorma & actus omnium rerum, ut supra explicuimus : ergo si ponatur aliqvid in se per se subsistens, seu quod sit suum esse subsistens, Oportet quod totam essendi potestatem in se complectatur. Major prob. in tantum alicui formae deest aliquid de potestate essendi,inquantum a subjecto, in quo recipitur, limitatur,& non perficie recipitur ; v. g. alicui albo de virtute albedinis deest, ex desectu subjecti recipientis albedinem, secundum omnem modum quo receptibilis est; sed si ponatur forma per se subsistens & irrecepta , non habet hujulmodi limitationem : igitur oportet sermam non participatam ab aliquo subjecto , sed per se in re subustentem, continere totam essendi potestatem , seu perfectionem, quae illi formae secundum

526쪽

Art. II. An in Deo sint perfect. p. II. Io

dum se competere quoquomodo potest. Et hoc intendit D. Dionysius cap. s. de divin nomin. inquiens et Quod Deus non modo existens est , sed simpliciser ct incircumscripte totum in seipso uniformiter esse praeaccipit.

diuomodo rerum omnium prefectiones in Deo sint, ostenditur. SCiendum est ex D. Thoma quod aliqua per- γ' sectio potest esse per sui similitudinem in sua q. 7. lacausa essectiva tripliciter, primo secundum esse 'ς naturale , & secundum eandem rationem: Quo pacto effectus sunt in sua causa univoca.Secundo secundum esse naturale , sed non secundum eandcm rationem,quo pacto sunt in causa aequivoca. Tertio, effectus est in sua causa, non quidem secundum esse naturale, sed secundum esse spirituale,fixum tamen & quiescens ; sicut forma domus in aedificatore non est natura quaedam, ut est virtus calefactiva vel calor in igne,

sed est quaedam intentio intelligibilis in anima

quiescens. Certum est quod omnes res, earumque persectiones sunt in Deo secundum esse spirituale,sicut artificiata in mente artificis , cum iliabeat rerum omnium ideas, ut infra ostende- Cur quoi. I 1. certum est etiam quod sunt in eo 'per sui similitudinem omnes rerum persectiones secundum esse naturale, tanquam effectus in sua causa essectiva aequivoca, ut ostendimus ;moddest dissicultas quomodo in eo existant, an emi' nenter sor liter, aut virtualiter duntaxat. Pro

527쪽

8. Pro resolutione advertendum est , aliquam perfectionem in aliquo posse tripliciter esse ιPrimb formaliter absolute, id est, secundum essentiam formae , & modum essendi; qua ratione vegetativum convenit plantae , sensiti- .vum animali , & rationale homini ι Etenim rationale in homine dicit, non solum intellectualis sermae rationem, sed etiam determin tum , & limitatum intelligendi modum, vide-lieet discurrendo, & dependenter , phantasmatibus, qui modus est homini proprius, ac naturaliter ei conveniens quatenus rationalis est. Secundo virtualiter , quando nimirum Arma non est actu & sermaliter in illo secundum suam rationem & modum essendi , sed poten- . tia activa,& virtute seminali; quo pacto animal est in semine ranquam virture activa a generante decisa. Tertio eminenter quando reperitur Erma aliqua seclusis imperfeAionibus, quae illam cireumvestiunt. s. Rursus potest aliquid in alio contineri emi, nenter duplici modo; scit. eminenter Brmaliter ,& eminenter virtualiter. Dicitur contineri eminenter se aliter, quando continetur se- eundum sermalissimam sui rationem , non tamen secundum limitatum essendi modum quem

habet prout est in suo subjecto inferiori & limitato ; quo pacto in rationali continentur vegetativum & sensiti vum secundesti sermalem sui rationem, non tamen secundum modum essendi , quem habet vegetativum in planta, de sensitivum in animali, quemadmodum explicuimus supra quest. I. an.4.Dicitur autem contineri eminenter virtualiter, quando secundum propriam rationem M differentiam qua constitui-

528쪽

An. U. An in Deo sint persea. p. II. s o s

tur in tali specie, vel genere, neque secundum modum essendi continetur, sed secund4m esse, M actualitatem essendi quam habet, sicut calor in sole ; neque enim est in eo ratio caloris, pro ut reperitur in sublunaribus , sed virtus Praestans eminenter actum calidi, & eme calidum in effectu. Vide tom. 2. Elpei phylosop. q st. a.

Conclusio;persectiones omnes simpliciter sim- I o. plices, & quae secundum suam rationem serma lem non dicunt impersectionem, inenter kr maliter in Deo reperiuntur ε, persectiones autem secundum quid,& in determinato genere, maliter in eo non reperiuntur, sed eminenter duntaxat,seu eminenter virtualiter. Prob. ex D ILQuando in effectu reperitur aliquid , per quod ex t.sent. alumitatur suae causae ; & aliquid per quod ab q. ea differt, si illud in quo causae assimilatur, de L. R. . Occausa ipsa dicatur, proprie & se alitet dicitui 37 ω de illa; immo per prius,& eminentius,quam de 3.oac ad effectu ; illud vero per quod disseri nonnisi me- g. taphorice, aut falso de causa dici potest,sed non vere & proprie ipsi attribui ; sed in effectibus

creatis, seu creaturis multae reperiuntur pe sectiones per quas assimilantur Deo, quae in silo conceptu impersectionem non involvunt ; &aliae per quas ab ipse differunt, quae sunt in determinato genere contentae: ergo persectiones simpliciter simplices reperiuntur B aliter emianenter in Deo ; quae vero sent determinati generis , Vere & proprie non dicuntur de illo, sed

duntaxat metaphisce.

M . exemplo ibs adducto declaratur, stil.du i . latere per ignem calefacto, & indurato. Nam in hoc quod lutum ab igne calefiat, seu calidus

reddatur,

529쪽

soue Erast. IV De perfectione Dei,

reddatur, igni assimilatur sin tantum enim ais quid dicitur agere in aliud , inquantum similitudinem suae sormae , vel actus per quem agit, illi imprimit;) in hoc vero quod lutum calefactum ingrossetur, & induretur, differt ab igne,& hoc habet ex materiae propriae cognatione ;quia id in quo later assimilatur igni, de igne

dicitur, nimirum calidum esse, proprie & vere , seu sermaliter de igne dicitur, immo prius& eminentius : nam later est calidus quasi calefactus , & participative ; ignis autem natura- ,

liter.Id autem in quo later factus calidus ab igne differt, si dicatur de igne , non proprie & Vere de eo dicitur, sed metaphorice aut falsδ ; falsum est enim ignem , qui est subtilissimum corpo-zum, grossum dici, sicut later castefactus dicitur ; durus autem ipse dici potest metaphorice,

propter similitudinem aliquam cum duro ; nimirum propter violentiam actionis, S non facilem potentiam passionis. Nam sicut durum non habet potentiam ad facile recipiendum, ita nec ignis, propter rationes dictas. Et ratio est, quia ut inquit S. D. omnis actus procedit ab

L.ad 3. gente iecundum aliquam rationem quae in i plo est, agere enim est communicare effectui hoc

ipsum quod agens est actu : sicut calidum calefacit,inquantum calorem communicat per quem

est in actu calidi: ergo si reperiatur aliqua per fectio in effectu, per quam suae causae similetur, in eo quod agens est, & haec de causa dicatur, proprie & formaliter debet de illa dici; Sc e contra non debet illi attribui, saltim proprie, sed metaphorice duntaxat,si per eam effectus agenti non assimiletur, sed ab eo differat. Minor etiam est evidens, nam simpliciter

existenti

530쪽

Art. II. An in Deo siut perfect. Cap. II. JOT

existentia similantur ei in esse, dc esse vere diei tur de Deo , viventia in vivere, cognoscentia in intelligere,& aliis perscctionibus consequentibus , ut sapientia, bonitas , veritas &c. Dinferunt verb , seu potius sunt diversa secundum speciales modos participandi esse, vitam, & intellectum, quia accedunt ad materiam, & potentialitatem seu nihilum, dc recedunt a Deo

inquantum limitant illud esse: ergo hujusmodi perfectiones simpliciter simplices secundum rationem suam, formaliter sunt in Deo, seu vere dc proprie nam hoc idem est j etenim verum

ac proprium aurum dicimus, quod habet naturalem formam auri, de proprietates illius 3, unde si aliqua ratio vere Sc proprie conveniat , sor- maliter convenire ilicitur. Quod autem verὰ& proprie non convenit, sed mctaphorice,non convenit formaliter, quia non habet rationem,& naturam sermae , sed quandam ejus similitudinem. Vnde persectiones quae sunt secundum quid & in determiuato genere , non dicuntur

Deo formaliter convenire, quia non convenit Deo natura propria illarum formarum aut ratio earum, prout est propria hujus generis, speciei, vel individui; v. g. non convenit anima, vel sensus, aut vita corporea , quia secundum

quod est propria specici, vel generis habet limitationem , & modum qui repugnat primoenti Sc esse illimitato. Quod autem contineantur eminenter virtualiter, Sc sicut in causa aequi-Voca, continente omnem actitalitatem essendi, patet ex dictis.Nam divina essentia comparatur ut ad actus omnia illa praedicata creaturarum

propria, & limitata , sicut actus perfectus ad imperfectum, ac subinde virtute continet om- m. L I i

SEARCH

MENU NAVIGATION