Doctor angelicus diuus Thomas Aquinas, diuinae voluntatis, et suiipsius in summa theologiae fidissimus interpres, atque doctrinae patrum observantissimus custos, in lucem publicam editus, a R. admodum P.F. Nicolo Arnu, Ordinis Praedicatorum, ... Tomu

발행: 1679년

분량: 707페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

8 ni. IV De Perfectione Dei,

nem rationem eorum secundum quod de actua-, litate essendi participant; sicut senarius continet binarium , & ternarium, &c. licet non sit binarij vel ternarij species formaliter,ut diximus tom. 2. clypei philo sq.6. art. . 13 . Qu propter haec continentia ad omnes omnium creaturarum perfectiones se extendit, non sollim in communi, & ut habent rationementis , sed in particulari ut speciales persectiones sunt , inquantum sunt quaedam ipsius este divini participationes , atque imitationes , im perfectae tamen. Quam imperfectionem con- trahunt per accestum ad potentiam, & nihilum creaturae. Unde haec non est Deo , sed creaturae propria, ac subinde a Deo extranea, ac sermaliter Creaturae conveniens, sed eminenter duntaxat Deo. Quia cum sit de ratione cujuslibet sermae creatae limitatio, & accessus ille ad potentialitatem ac nihilum, non potest separari ab illa forma, ut est propria creaturae, ac subinde secundum essentiam nequit illa forma reperiri in Deo , utpote in suo conceptu essentiali impersectionem involvens : quod autem non continetur secundum naturam & essentiam sorinae non continetur sormaliser. I. p. q. I . art.6.16. In quo consstu illa eminentia continendi, a. dist.α. explicat S. D. dicens : In Deo praeminenter exi-q - - stit, quidquid perfectionu in creaturis es. Et hac β' eminentia attenditur quantum ad tria e sit. quantum ad universalitatem , quia in Deo sunt omnes perfectiones adunata, qua non congregantur in aliqua una creatura. Item quantum ad plenitudinem , quia es ibi sapientia e omni defctu , ct

. Amiliter de aliis attributis, quod non es in creaturo. Item, quantum ad unitatem, quia qua in creaturis . .

532쪽

Art. II. An in Deo sint perfect. Cap. II. So9

turis diversa sunt, in Deo sunt unum : 2 quia in illo uno habet omnia, ideo secundum ill d tinum causat omnia , cognoscit omnia, s omnia sibi per analogiam similantur. Quapropter D.Dionys. pracitatus dicit: quod Dem in una existentia omnia 'ahabet. En primum, & D. Aug. lib.de speculo cap. I . ait: Dem es sine quansitate magnis, sine qualitate bomu,sine tempore sempiternin ,sine morte vita , sine infirmitate senis , sive mendacio weris, e loco ubique totus , sine situ tibique pra-fens , sine extensione omnia implens , sine contrais

ctione ubique occurrens ,sine motu omnia transcendens , sine satu intra omnia manens , sine indigentia omnia creans, sine labore omnia retens, sine mutatione omnia mutabilia faciens. En secundum. De 3. intelligendus Irenaeus supra citatus.

Soisuntur argumentat. ARgum. I. Deus non continet eminenter Iipiam vitam & sapientiam , seu vivere Scsapere ; sed haec tari persectiones simpliciter simplices: ergo persectiones simpliciter simplices non continentur eminenter formaliter in Deo. Prob. maj. Deus intantum dicitur omnes perfectiones eminenter continere,quia est ipsum

ei se simpliciter & per se subsistens : sed inesse non pol sunt contineri eminenter perfectiones vitae dc sapientiae: ergo Deus non continet eminenter vitam & sapientiam. Prob. min. id quod est persectius, nequit in persectiori tanquam in causa effectiva eminenter contineri,

quia persectum est prius impersecto secundum Ii a

533쪽

1 Perfectione Dei,

esse : sed vita & sapientia sunt quid perfectiusquam esse: ergo nequeunt in illo eminenter sicut in causa effectiva contineri. Prob. min. vivens est persectius quam ens, & sapiens quam vivens et ergo vita, dc sapientia , quam ipsum esse. Vnumquodque enim nobilitatem sortitur ex forma, & actu. Nota breviter, quod per sapientiam intelligit vitam cognoscitivam , seu intellectualem, Sc per sapiens ipsum cognosci rivum, seu intellectivum, ut patet sus. Dions

I6. Resp. ex S.D.neg. m . ad prob. dist. min. inesse per se subsistenti in re, & quod est ut actus& causa omnium rerum non possunt contineri eminenter perfectiones vitae & sapientiae,nego:

in esse non per se subsistenti in re, sed quod

habet participari, & quodammodo inesse, co cedo. Ad prob. dist. min. vita & sapientia sunt quid persectius quam esse, si sumantur vita &sapientia prout in re includunt ipsum esse , ut actum earum, & ei specialem persectionis gradum addunt, concedo : si sumantur secundum suas rationes sermales quas addunt enti, cum

exclusione ipsius esse simpliciter & in actu , nego ; sic enim esse est persectius secundum rationem suam sormaliter & praecisive ad vitae , 8c sapientiae rationes , a quibus abstractione sor- mali abstrahit ; nam se habet ut actuans omnes persectiones , quae intantum sunt simpliciter persectiones , inquantum habent de ipso esse actu. Hinc est quod si admittatur in re tale esse per se subsistere , & non in intellectu tantum, reipsa includet persectiones vitae, & sapientiae& quastibet alias , sicut actus & causa essendi simpliciter omnibus. Tale autem esse , quod per

534쪽

Art. II. An in Deo sint perfect Cap. NI. J II

per rationem duntaxat in creatis accipitur usper se & solitarie, in Deo reipsa per se subsistens

est, inde est quod in eo continentur omnes rerum persectiones, sicut in primo actu, & omnium causa effectiva. Argum. h. in eo qui est maxime simplex, rerum omnium perfectiones esse nequeunt ; sed Deus est maxime simplex : ergo in eo rerum omnium persectiones non sunt. Prob.maj. multa dc diversa in uno simplici esse non pollunt; sed persectiones rerum sunt multae & diversae: ergo non possunt esse in eo qui est maxime simplex. Cons opposita simul in eodem esse non possunt sed multae rerum perfectiones sunt adinvicem oppositae, ut sunt diversae quiadem generis species , quae per oppositas differentias constituuntur : ergo in Deo rerum omnium persectiones esse non possunt. Resp. ex S.D. dist. m . in eo qui est maxime simplex non possunt multa & diversa esse per modum plurium concedo : per modum unius, nego : quo pacto omnium rerum persectiones sunt in Deo,esto simplicissimus sit. Sicut enim sol ut ait Dionysius eas.f. de divin. nom. sensibilium substantias S qualitates multas, differentesque ipse imus existens , & uniformiterlucendo , in seipso uniformiter praeaccipit, ita

multo magis in causa omnium necesse est existere omnia secundum naturalem unionem. Ad cons eodem modo dicitur , quod ea quae inter se sunt contrariete , in Deo praeexistunt, non ut contraria. sed ut unum.

Arg. 3. omne illud quod dicitur de aliquo ex sola ratione similitudinis alterius , non est proprie in illo , sed metaphorice duntaxat de ipso

535쪽

s i 2 Huaest. IV. De Persectione Dei,

inaedicatur, sicut cum dicitur pratum ridere Aled persectiones quae ex creaturis Deo attribuuntur , solum secundum aliquam rationem similitudinis, quam creatae perscctiones ad divinam boni ratem habent, Deo attribuuntur: igitur non sunt in eo vcre dc proprie seu formaliter, scd similitudinarie tantum. Confirm. hujusinodi persectiones simpliciter simplices analogice duntaxat Deo & creaturis conveniunt, ut docet S. D. insta ρ. i sed

quae analogace duntaxat conveniunt secundum eandcm rationem formalem non conveniunt:

ergo perkctiones simpliciter simplices, quae sor-

malitcr in creaturis reperiuntur,in Deo formali ter non sunt constituendae,& eo modo quo creaturis competunt , alias secundum eandem rationem simpliciter, & univoce convenirent. Resp. ad arg. ex D. Th. qJ. de potem. ἀπύ.

ad 8. dist. maj. si illa similitudo per se landetur

in osse sormae, ut forma & actus est utriusque, inaequaliter tamen , & secundum habitudinem unius ad alterum, nego : si non fundetur in esse formae secundum se, sed secundum aliquem effectum ejus,concedo. Sicut videre prati non sundatur in similitudine sermae prati cum homine, sed in quodam effectu ejus. Et dist. min. perfectiones, quae ex creaturis Deo attribuuntur, solum ei attribuuntur secundu aliquam rationem smilitudinis, fundatae in conceptu proprio sormae in se non claudentis imperfectionem,concedo : fundatae in sola proprietate, vel habitudine ad essectum, nego minorem, & consequentiam. Vcrba D.Thomae sunt: Dicendum quod in essectu invenistir altiquid , per quod assimilatur sua causa,

s sti quid per quod a sua causa dissera: quod quia

536쪽

Art. II. An in Deo sint persea. p. III. I r 3

dem convenit ei vel ex materia, vel ex aliquo

jo odi ; sicut pater in latere indurato per ignem. Nam in hoc quod lutum calegat ab igne, igni similatur e in Me vero quod calefactum ingrossetur stinduretur , differt ab igne ; sed habet hoc ex maiateria conditione. Si ergo id in quo iater ignismia latur , de igne dicatur , proprie dicetur de eo, ct eminentius ct per prius. Ignis enim es calidioμ quam later, ct iterum eminentius e nam later escalidus quasi calefactio , ignis ainem naturaliter. Si Dero id in quo later ab igne dissert, dicamuis de igne, falsum erit, ct nomen hujusmodi condisionem in suo intellectu habens de igne non poterit dici; nisi metaphorice. Falsum es enim ignem qui est jubtilissimum corporum, grossum dici. Durm -- rem dici potes propter violentiam actionis , ct non facilem potentiam passonis. Similiter consideranda sunt in creaturis quadam , secundum qua Deo ialaatur, qua quantum ad rem signiscatam . nuia iam imperfectiomem important,sicut esse , vivere, ct intestigere, ct hujusmodi. Quadam vero sunt fecundum qua creatura disrt a Deo , consequentia 'sim prout es ex nihilo , sicut potentialitas, Privatio , motus , ct alia hujusmodi : ct is une falsa de Deo. Et quacunque nomina in suo inteia Disu hajusmodi conditiones clastant , de De3 dici

non possunt nisi metaphorice , sicut leo , lapis , ct hujusmodi, propter hoc quod in sui desinitione habent materiam. Dicuntur autem hujusmodi metaphorice de Deo propter ilitudinem essectivi. Ex his patet ad cons dico enim quod equidem hujusmodi persectiones simpliciter simplices Deo analogice conveniunt, non propter solam effectus formae, vel proprietatis similitudinem , ut contingit in his quae metaphorice

537쪽

233 i 4 Maest. IV. De Perfectione Dei,

dicuntur ; sed secundum esse & rationem sor. mae , licet inaequaliter, & per attributionem unius ad alterum , ut accidit in analogis attrita butionis & proportionalitatis. Videnda sunt quae diximus tomo χ. cupet Philosophis quast. 2.

2. .

CAP. VT IV. diuomodo hujusmodi perfectiones, seu attributa in Deo , inter se ct ab essentia

divina distinguantur.

f. I. Varia sentcntia referuntur, T quadam prenotantur.

Quid m antiqui, quos suppresse nomine

ruerunt attributa divina inter se nonnisi penes diversa connotara in creaturis differre. Quam sententiam postea sequuti videntur Gregorius .su I. dist. 8. q. 2. art. I. ct a. & alii nominales, solam distinctionem rationis ratiocipantis inter hujusmodi attributa admittentes, cui ex parte Dei nihil proxime correspondeat, ex parte tamen'effectus diversa connotatio. Alii dixerunt hujusmodi attributa etiam ante omnem intellectus operationem distinctione aliqua reali sermali, seu ex natura rei distingui. Hujus sententiae meminit Durandus in I. dist. 2.q st. 2. Authores tamen illius non refert, sed cum ipse floruerit circa tempora in quibus scripsit Scotus : nam iste floruit circa annum I 297. ut resert Spondanus , ille autem circa annum I 3I8. ut narrat Trithemius, verisimile est quod de

Diuiti

538쪽

Art. II. An in Deo sint perfere Cap. IR JIs

ge Scoto ipso , 8c Sectatoribus ejus intelligar,

cui communiter haec sententia tribuitur. Eam docet in i . di .2. U. . Ipsum sequuntur communiter ejus discipuli. Hujusmodi distinctio quae in Scholis , & publicis congressibus tot disputationum lites movere solet, sic ab ipso-met Scoto ibidem explicatur. Sed nunquid hac distinctio dicetur realis ' Respondeo , non est proprie realis actualis, sicut communiter, realis actu lis illa , qua est disrentia raram ct in actu... ct sicut non es realis actualis , ita non est realis potentialis... Totes autem vocari disserentia rationis, sicut dicit Doctor quidam, non quod ratio accipi

tur pro disserentia formata ab intellectu ; sed ut ratio accipitur pro quidditate rei , secundum quod quidditas es objectum intellectus. Vel alio modo potes vocari disterentia virtualis: quia illud quod habet talem distinctionem , in se non habet rem , ct rem , sed est una res habens virtualiter, e eminenter quasi duas realitates : Quia utrique realitati ut est in illa re competit illud proprium

quod inest tali realitati , ac si 'sa esset res diuincta , ita enim hac realitas distingui nimirum personalitas) ct illa res non diuinguit scit.essentia 4 sicut si ista esset una res, ct illa alia. Et paulo

infra eam vocat non identitatem, dicens: Ista autem distinctio,sive non formalis identitis. Vnde colligitur, non tam distinctionis propriae,qstam non identitatis vocem, & rationem apud Sco

turn habere.

Alii denique docent attributa inter se & ab δI essentia distingui virtualiter , parte rei, & Br- maliter per intellectum, non quidem distinctione rationis ratiocinantis, & absque land mento in re, sed ratione ratiocinata. Haec sen-- tentia

539쪽

sI6 Ruasi. IV. de Perfectione Dei,

tentia inter Theologos est receptissima, &cum D.Th. innumeris in locis eam constituunt omnes ejus discipuli & alii non pauci quos citat, dc sequitur Illustriis Godoy h c q. 2.tr. I.dio . . f. 1.26. Pro cujus intelligentia diligenter notandum. v. dist. est quia , ut inquit S. D. ex hoc pendet totm in hii leuectus eorum , qha dicuntur in r. lib. feni.

ait.ι. e.' quod ratio prout hic sumitur nihil aliud est, quam id quod apprehendit intellectus de significatione alicujus nominis , es hoc in his quae habent distinitionem est ipsa rei dissinitio , secundum quod dicit Philolophus metaplas ratio quam significat nomen, cst dissinitio , sed quaedamque dicuntur habere ratione sic dictam, quae non distiniuntur , sicut quantitas, qualitas& hujusmodi, quae non distiniuntur , quia sunt genera generalissima. Et tamen ratio qualitatis est id quod significatur nomine qualitatis : &hoc est illud ex quo habet qualitas, quod sit qualitas. Et sic patet quod ratio sapientiae v. g. quae de Deo dicitur , est id quod concipitur designificatione hujus nominis , quamvis ipsa sapientia divina dissiniri non possit. Nec tamen

hoc nomen ratio significat iplam conceptionem, quia hoc significatur nomine sapientiae, sed significat intentionem hujus conceptionis , sicut& hoc nomen dissinitio, & alia nomina secundae'mpositionis. a I. Ex hoc patet qualiter ratio dicatur esse in re, inquit S. D.non enim hoc dicitur, quasi ipsa intentio,quam significat hoc nomen, tio,sit in re, aut etiam ipsa conceptio , cui convenit talis intentio, sit in re extra animam,cum sit in anima,

sicut in subjecto , sed dicitur esse in re , inquantum in re extra animam est aliquid, quod respondet

540쪽

Art. II. An in Deo sint persen. Cap. IV. y II

respondet conceptioni, sicut signatum signo. Sciendum est autem quod ipsa conceptio intellectus tripliciter se habet ad rem , quae est extra animam. Aliquando enim hoc quod intellectus concipit, est similitudo rei existentis extra animam; sicut hoc quod concipitur de

hoc nomine homo, & talis conceptio intellectus habet fundamentum in re immediate, inquantum res ipsa ex sua conformitate ad intellectum, facit quod intellectus sit verus , &quod nomen significans illum intellcchum proprie de re ipsa dicatur. Aliquando autem hoc quod significat nomen , non est similitudo rei existentis extra animam, sed est aliquid quod

consequitur ex modo intelligendi rem, quae est extra animam ; & h usmodi sunt intentiones, quas intellectus noster adinvenit, sicut significatum hujus nominis genus, non est similitudo alicujus rei extra animam existentis,sed ex hoc quod intellectus intelligit animal , ut in pluribus speciebus , attribuit ei intentionem generis, & hujusmodi intentionis, licet proximum fundamentum non sit in re , sed in inrellecta , tamen remotum fundamentum est res

ipsa. Vnde intellectiis non est falsus , qui has

intentiones adinvenit. Et simile est de omni bus aliis, quae consequuntur ex modo intelli gendi, sicut est abstractio mathematicorum, &hujusmodi, ibid. Aliquando vero id quod significatur per nomen non habet sundamentum in re, neque proximum , neque remotum, sicut conceptio chi- merae; quia neque est similitudo alicujus rei e tra animam, neque ex modo intelligendi rem aliquam naturae consequitur. Et ideo ista con-

SEARCH

MENU NAVIGATION