Doctor angelicus diuus Thomas Aquinas, diuinae voluntatis, et suiipsius in summa theologiae fidissimus interpres, atque doctrinae patrum observantissimus custos, in lucem publicam editus, a R. admodum P.F. Nicolo Arnu, Ordinis Praedicatorum, ... Tomu

발행: 1679년

분량: 707페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

-1 et 8 De Perfectione De ,

Conceptu & ratione alterius , quia nil aliua praeter ipsam important. Plaeterea ideo entitas in abstracto praedicatur de quolibet, quia in ratione cujussi bet intrinsece includitur. Minon etiam est evidens, quia in his quae ex natura rei distinguuntur reperitur diversa dcfinitior ergo diversa quidditas & ratio : ergo unum non includitur formaliter in conceptu & ratione alteriuS. 2. - Tandem , Sancti Patres eam distinctionem,& multiplicitatem inter elsentiam, & attribuista , vel attributa ad invicem rejiciunt, quae obstat summae Dei simplicitati : sed constituere plura attributa ex natura rei distincta obstat summae simplicitati Dei , ut sese ostendetur 9. seq. ergo rejiciunt quamlibet distinctionem

realem, etiam ex natura rei.

3. III. cist tributa divina abinvicem, vel ab essentia vivisa

non distingui realiter ex nath a rei , ratione desumpta ex summa De implicitate Ostenditur.

3. D Ariones quibus Theologi distinctionem

I ex natura rei a divinis attributis eessentia rejiciunt, sent variae ac multimodae, quarum pxima sit : Deus est summe unus unitate simplicitatis , seu omnino simplex, ut sumitur ex Concilio Lateranensi sub Innocentio III. cap. I. sed summa unitas simplicitatis , vel summa simplicitas secum aliquam distinctionem

eX natura rei non compatitur: ergo inter essentiam & attributa, seu attributa adinvicem aliqua distinctio realis ex natura rei admitti non debet

552쪽

debet. Maj. probari potest, ex ipso Scoto simplicitas est quaedam persectio : sed quaelibet perfectio in Deo ejusmodi est , quod ea major esse non possit, cum sit simpliciter infinita,& actus purus: ergo Deus est summe unus unitate simplicitatis , seu omnino simplex, itaut major simplicitatis perscctio esse nequeat. Minor etiam prob. unitas simplicitatis est 44. vera identitas, ut patet ex ipso Scoto : ergo i R iquod est summe unum unitate simplicitaris,leu i qu is omnino simplex , est summe & omnino idem, to. sed quod est summe & omnino idcm nullam

secum realem distinctionem , etiam ex natura rei compatitur : ergo summa unitas simplicitatis , seu summa simplicitas secum aliquam realem distinctionem ex natura rei non compatitur. Minor prob. omnis distinctio realis ex natura rei est quaedam realis non identitas, ut pa tet ex Scoto supracitato f. I. sed quaelibet realis non identitas opponitur summae reali identita ti: ergo quod est summe & omnino idem nullam compatitur secum non identitatem realem , subindeque nullam distinctionem ex natu

ra rei.

ConfI .perfecta identitas in persecta unitate 4 s datur;unde Sortis ad Platone non est perfe- Seotus cta identitas,quia non fundatur in persecta uni- tW rate ; sed magis est idem realiter, quod est idem δ' b 'S' identitate reali sermali , quam quod est idem litate.

identitate reali tantum , ut constat ex eodem

Scoto in I. dist.2.quis. 4.is quinto: ergo quod est idem identitate sermali est magis perfecte unum, quam quod est idem sola identitate rea

553쪽

1 3 o P ectione Dei,

quia unum dicitur ex eo quod est indivisum seu indistinctum in se , & distinctum a quolibet alio: ergo quod est summe unum, & omnino simplex, debet habere summe esse indistinctum in se, de in re; sed quod admittit distinctionem

ex natura rei,non est in re summe indistinctum; quia haec distinctio, cum sit quaedam species distinctionis realis , licet minima, realiter opponitur indistincto: ergo tollit summam unitatem, ac simplicitatem omnimodam: quam in Deo Iraefatum Concilium Lateranense exigit, nam y omnino simplex, est idem ac prorsusseu in nullo ἁψὶinctum. Cons. 2. Oppositorum sunt oppositae rationes ; sed ex ipso Scoto identitas in unitate fundatur , & quo persectior est unitas, eo persectior est identitas : ergo distinistio , quae Opponitur identitati saltim formali, in aliqua multitudine fundari debet, cum multitudo & unitas opponantur : sed quaelibet multitudo absolutae in re opponitur summae smplicitati naturae Messentiae: ergo natura & estentia Dei non erit omnino simplex. Prob. min. quia sicut unum dicitur quod non dividitur , seu est indivisum in se, ita quaedam multa ex eo dicuntur, quod dividuntur ; sed quod divisionem patitur, non est omnino simplex: ergo quaelibet absoluta multitudo in re opponitur summae simplicitati alicujus naturae & ementiae. Nec valet commune Scotistarum effugium , dicentium, quod ad compositionem, quae simplicitati opponitur, non tussiciat quaelibet pluralitas , sed requiratur imprimis quod illorum plurium unum sit potentia ad aliud ; deinde quod unum non sit idem alteri, saltim persectes

554쪽

Art. II. An in Deo sint perfect. Cap. IV. S 3I

ehe , quod in Deo non contingit; eapropter distinctio ex natura rei in eo nullam compositionem importat, sed summam simplicitatem. Non, inquam, valet; quia admissa distin- 8.ctione reali ex natura rei, reperitur imprimis quod essentia non sit idem persecte attributis, seu unum attributum alteri attributo ; quod prob. I. quia quaelibet realis distinctio est realis non identitas: realis non identitas opponitur summae reali identitati: ergo admissa reali distinctione ex natura rei inter essentiam & attributa , ipsa non erunt persecte idem. Secundd,

quia illud non est simpliciter & perfecte tale essentialiter , quo aliquid majus , & persectius

in eodem ordine & linea reperitur ; sed identitate quae reperitur inter essentiam & attributa, vel attributa adinvicem comparata supposita distinctione ex natura rei inter illa) simpliciter reperitur major & persectior identitas in ratione identitatis , nimirum identitas realis formalis , ut ipse Scotus fatetur loc. cIt. ergo essentia& attributa, admissa tali distinctione ex natura rei, non erunt persecte idem. Deinde etiam ipsa essentia divina erit in potentia ad persectiones attributorum, vel saltim essentia divina & attributa ut particulares rationes quid ditatum in Deo existentes erunt potentia ad Deum ceu quoddam totum, & quidpiam summe perfectum ex essentia & attributis coalescens. Quod prob. primo, omne persectibile est quodammodo in potentia ad suam pro- .priam persectionem : sed essentia divina ut distincta ex natura rei ab ipsis attributis se habet in ratione persectibilis respectu attributorum : 'ergo se habet in re ut quaedam potentiaad illa.

Prob.

555쪽

32 Perfectione Dei,

Prob. min. omne attributum ut distinctum ex natura rei ab essentia divina est ex propria ratione persectio simpliciter simplex, quam melius est esse quam non in esse s sed omnis perfectio in ordine ad aliquod persectibile dicitur tergo cum attributa dicantur perfectiones in ordine ad essentiam, ipsa essentia se habebit in ratione persectibilis ad attributa. 3 o. Prob. a. potentia dicitur per carentiam actus debiti, seu persectionis natae inesse; sed essentia secundum quod ipsa in re non est sermalitor attributum divinum, quod ei inesse natum est , ut actus & persectio quaedam; & tam essentia quam attributa ut rationes & quidditates speciales existentes in Deo sermaliter ex natura rei non sunt ipsum quod est Deus: ergo sunt potentia ad Deum. g. IV. Hujusmodi distin No formalἰs ex natura reἰ laterattributa ct 6sntiam Dei , seu attributa adinvicem , rejicitur ratἰone desumpta ex is itate Dei, ct purissima eFndi actualitate. SEcunda ratio ex infinita naturae divinae persectione , & purissima essendi actualitate , in hunc modum deducitur: Essentia divina est simpliciter infinita & in omni genere ε, sed non esset infinita simpliciter & in omni genere, nisi in suo conceptu quidditativo atque primariolarmaliter & ex sui natura omnia attributa sibi in re identificaret: ergo essentia divina in suo Conceptu quidditativo, & primario sermaliterdi ex tui natura omnia attributa sibi identificat:

sed quod sormaliter & ex natura rei sibi aliquid

556쪽

Art. II. An in Deo sint persea. p. IV I 3 3

in re identificat, non distinguitur se aliter& ex natura rei ab illo : ergo essentia divina non distinguitur realiter Hrmaliter seu ex natura rei ab ipsis attributis. Maj. patet ; minor vero prob. de ratione infiniti simpliciter & in omni genere est quod in suo esse, & concepta quidditativo formaliter omnem, & quamcunque persectionem simpliciter simplicem includat ; itaut in re, seu ex natura rei nulla sit extra

ipsum : sed si attributa , quae sunt persectiones simplicitet simplices sermaliter in Deo repe

tae , , divina essentia in re se aliter ex natura rei distinguerentur, tunc in re non essent in conceptu quidditativo divinae essentiae comprehensa, & Ermaliter inclusa : ergo essentia divina non esset infinita simpliciter & in omni genere , nisi in suo conceptu quidditativo atque primario sermaliter & ex natura rei omnia attributa sibi in re identificaret. Maj. patet,

quia infinitum in omni genere & simpliciter dicitur , quod fine & termino persectionis c ret, seu extra quod nulla persectio est: sed si infinitum simpliciter in suo esse & conceptu quid

ditativo λrmaliter omnem & quamcunque persectionem simpliciter simplicem non includeret sermaliter , & ex natura sua , jam non careret termino & fine persectionis , essetque aliquid extra ipsum ; quia taliter haberet unam aut plures, quod non haberet aliam , vel alias : igitur de ratione infiniti simpliciter & in omni genere est, quod in suo esse & conceptu quidditativo iarmaliter omnem , & quamcumque persectionem simpliciter simplicem includat , itaut re, seu ex natura rei nulla si extra ipsum. Cons.

557쪽

s 34 uast. IV De Perfectione Dei,

2. Cons. inter ea quae sunt per essentiam, &simpliciter infinita & actus purus non potest in re, seu formaliter ex natura rei inaequalitas ino .ha. persectione reperiri: sed si attributa divina ab

Itb 3.ait. essentia formaliter ex natura rei distingueren- .q de tur, necessario in re inaequalitas aliqua in perfectione intcrveniret: ergo necessentia ut contradistincta ab attributis, vel unum attributum q. r.art.' alio , essent simpliciter & per essentiam infi- 1.2. nita. M . patet; quia si inaequalitas reperitur , est ratione alicujus perfectionis reali r extra ipsum existentis ; ac subinde jam erit potentia in re ad ipsam.Minor vero prob. I .ex ipso Scoto voluntas secundum suam rationem est perfectior intellectu ; sed voluntas secundum suam rationem formaliter in Deo reperitur, & secundum hanc ex natura rci est ab intellectu divino distincta: ergo in Deo voluntas secundum suam rationem , & prout ab intellectu divino distincta realiter ex natura rei est inaequalisl persectionis. Prob. 1. quia omnis distinctio formalis importat sermaliter unum non esse aliud in sua ratione : sed secundum quod unum in sua ratione non est aliud , caret sormaliter ratione alterius , & haec necessario est quaedam persectio, cum sit quaedam actualitas : ergo est inaequalis persectionis, & actualitatis. 63. Conantur adversari, primo, hoc argumentum in nos retorquere, aientes I dum nos concipimus unum attributum divinum, ut distinctum ab alio, vel ab essentia, aut concipimus illud ut infinitum simpliciter & in omni genere , seu ut includens in suo conceptu quid ditativo essentiam divinam & omnia attributa formalitater, vel non λ Si primum dicamus ; ergo

neque

558쪽

Art. II. An in Deosint persa. Cap. IV in

neque ratione ratiocinata adinvicem distinguentur ; quia quae sic distinguuntur,unum non est de conceptu & ratione diffinitiva alterius. Si secundum dicatur ; ergo pari ratione poterit per praecisionem ex natura rei sic concipi.

Sed perperam : esto enim dicamus , quod di- I 4.

versa attributa secundum quod ex creaturis Deo 3. eonti attribuuntur, ratione distinguantur, ut insta gςR

diffuse explicabitur ; tamen si in re sumatur prout est in se , vere est formaliter ipsa essentia

divina & quidquid in Deo est seu ipse Deus.

Attamen cum hujusmodi distinctio ex natura rei ponatur in Deo, non equidem prout habet cognosci ex diversis creaturarum perfectioni-hus,sed per se & antecedenter ad omnem intellectus operationem, prosecth respicit attributa Si essentiam in se : ergo in se unum attributum non erit infinitum simpliciter & in omni genere etiam prout est in Deo , & ipse Deus. Secundo cum Scoto quodlib. I. art. I. & I. II dist. 8. st. . respondent, tribus modis intelligi posse , quod divina essentia in se contineat omnes perfectiones simpliciter; primo modo formaliter,itaui praecise accepta secundum tuam quidditatem & rationem formalem essentialiter includat, seu imbibat omnes persectiones simpliciter , secundum earum peculiares rationes

formales , & in hoc sensu est impossibile. Etenim cum perfectio simpliciter sit in Deo persectissimo modo secundum propriam rationem formalem positivam , & actualem , si esset una omnium formalitas a parte rei, simul essent &non essent secundum sermale esse earum omnes

perfectioncs in Deo ; vel essent in eo tantum virtualiter & eminenter ad modum persectio

num Diuiti do by Go le

559쪽

s 3 6 IV. De Perfectione Dei,

num secundum quid. Secundo modo potest intelligi quod essentia contineat illas perfectionesidetice,& unitive ratione suae infinitatis;& haec continentia non sufficit. Tertio tandem modo potest intelligi, quod essentia divina contineat, in suo conceptu quidditativo omnes perfectiones attributales radicaliter seu fundamentaliter& originative, quatenus praedicto modo praecise inspecta est foecundiuima radix ex qua Omnis persectio simpliciter secundum propriam

serinalitatem simplici quadam emanatione pullulat , ut connaturales ejus proprietates ; & in qua etiam omnis talis persectio radicatur per realem identitatem. Et in hoc sensu essentia dicitur pelagus quoddam infinitum persectionum, ens illimitatum continens in se omnes perfectiones, actus purus, & id quod majus excogitari non potest.36 Sed profecto haec solutio vim argumenti nullatenus instingit, aut labefactat, primo; quia

in re non datur essentia divina praecise accepta, sed Deus actu existens; haec enim praecisio nonnisi per operationem intellectus esse potest, sicut non datur in re humanitas praecise , sed

hic homo : sed Deus actu existens formaliter includit quiddilative omnes persectiones simpliciter , secluso modo impersecto & limitato

quem habent in rebus creatis : ergo cum Deus

εἴ essentia divina , seu deitas in re nullatenus distinguantur, sed distinguuntur solum ex modo significandi, ut fatetur ipsemet Scotus,oportet quod essentia divina in re sermaliter & natura rei includat in suo concepta quidditativo omnes hujusmodi persectiones secundum suas proprias rationes sormales positiva & actuales.

Secundo:

560쪽

Art. H. An in Deosint perfect Cap. IV. 37

Secundo: illa ratio sermalis positiva & actua- 7. Iis cujuslibet attributi vel est quaedam realis perfectio, etiam secundum quod est sermalitas, vel non 3 Si est quaedam realis perfectio,& acta non includitur in re in essentia: ergo essentia in re no est infinita simpliciter,& actus purus: quia ςaret in re illa persectione positiva & actuali, quam nata est habere , unde est potentia ad illam. Si non est quaedam realis perfectio: ergo neque attributum de cujus ratione est, quod sit mrmaliter quaedam perfectio simpliciter simplex. Tandem, quia in re est unum esse simpliciter in Deo : ergo una sermalitas in re omnium quae sunt in Deo. Conseq. prob. quia illa formalitas in re non est nihil : ergo ens ι sed illud ens est simpliciter unum, cujus est unum esse : ergo illa sermalitas in re erit una omnium attributorum, cum sit unum esse, & solum erit ratione & per intellectum diversa. Tertiδ, quia si divina essentia continet in suo I Q conceptu quidditativo solum virtualiter & radicaliter omnes persectiones: ergo non magis dicentur esse in Deo perfectiones attributales, quam caeterae quaevis creaturarum perfecti nes , quae etiam virtualiter de eminenter sunt

in illa, & ut quaedam bonitates & similitudines divini esse radicantur in illa. Quod si dicas , pcrfectiones attributales formaliter in ea contineri: modo sic, non continentur alio modo quam per identitatem, & inquantum in uno esse infinito identificantur ; igitur cum Deus sit per essentiam suum esse , continebit illas persectiones unitive : ergo erunt de conceptu formali essentiae; ac subinde ab ea sormaliter ex natura rei non distinguentur. Sed contra

hanc

SEARCH

MENU NAVIGATION