장음표시 사용
541쪽
ceptio est falsa. Vnde patet quod ratio dicitures le in re , inquantum significatum nominis , cui accidit esse rationem , est in re . Et hoc contingit proprie, quando conceptio intellectus est similitudo rei, ibidem c. Ex quo sequitur, quod sicut ratio hominis non dicitur eine in homine, quasi res quaedam
in ipso , sed est sicut in subjecto in intellectu,& est in homine, sicut in eo , quod veritati ipsius fulcimentum praestat: ita etiam ratio bonitatis divinae, & alterius cujussibet attributi est in intellectit concipiente , sicut in subjecto, in Deo autem sicut in eo , quod correspondet per quandam similitudinem isti rationi faciens ejus veritatem. Sicut enim dicitur aliquid fundari, vel radicari in aliquo , ex quo firmitatem habet, sicut domus in fundamento , & arbor in terra, ita pariter hujusmodi rationes intellectar in rebus intellectis fundari, & radicari dicuntur , quia ab eis hauriunt suae veritatis firmitatem , ibἰd.ad I.
Sed sciendum est quod rationes intellectae habent duplicem firmitatem, scit . firmitatem sui esse, δe hanc habent ab intellectu sicut alia accidentia a suis subjectis ; & etiam habent firmitatem suae veritatis, & hanc habent ex re cui consormantur. Ex eo enim quod res est, vel non est, locutio & intellectus veritatem , Vel falsitatem habet. Rationes ergo attributorum fundantur , vel radicantur in intellectu quan tum ad firmitatem sui esse, quia intellectus est earum subjectum; in essentia autem divina quantum ad firmitatem suae veritatis. Ibid. ad s. Ex his patet convenientia inter D.Thomam,& ipsum Scotum, in eo quod uterque admittit
542쪽
Art. II. An in Deo sint pessea. p. IV. I9
cum diversitate attributorum summam simplicitatem, quae non compatitur ullam distinistionem actualem, seu differentiam rerum , itaut Deus habens plura attributa nullatenus habeatrem , & rem. Deinde conveniunt in hoc, quod in Deo realiter est aliquid correspondens conceptioni intellectus , & praebens sulcimentum veritati illius , quando diversas concipit rati nes attributorum, ac persectionum. Tota ergo difficultas est, utrum ante operationem intellectus entitas quae est bonitas, dc entitas quae est sapientia taliter se includant, & identificentur, ut bonitas ex natura sua, prout in Deo reperta, sit realiter formaliter sapientia,vel e contra sit non ipsa, etiam prout in Deo invenitur,& est divina. g. II. Statuitur disisa attributa inter se , ct ab essentia non distingui realiter ex natura rei, ct authoritate probatur.
A Ntequam ad impugnandam subtilis Do-
uructoris sententiam deveniamus, praenotandum est ex D. Thoma quod dupliciter aliqua possimi esse unum in Deo. Vno modo ex parte ejus in quo sunt tantlim , & non ex propria ratione, sicut scientia, & potentia : non enim scientia ex hoc quod scientia , est idem quod potentia secundum rem, sed ex hoc quod est divina , & quae sic sunt unum re in Deo, in creaturis inveniuntur secundum rem differre. Alio modo ex ipsa ratione eorum, quae dicuntur esse unum realiter, sic bonum, & ens sunt unum
in Deo realiter ; quia de ratione boni est, quod
543쪽
non differat secundum rem ab ente,& ideo ubi Cunque invenitur bonum , & ens , sunt idem secundum rem. Itaque dicimus , quod esto diversa attributa, ut scientia , & potentia ex propria ratione, qua inveniuntur in creaturi S,non sint unum secundum rem , tamen ut attributa
divina , & prout sunt in Deo sunt taliter unum secundum rem , quod secundum rem, immdex natura rei in qua sunt habeant non differre realiter , sed sola ratione ratiocinata, quia sunt in ea tanquam in simplicissima ementia, & natura,
Prob. Primo haec veritas ex Concilio Remensi, quod damnans Gilberti Poretani errores , quorum primus iste fuit; Quod divisa natura qua disinitas dicitur, Deus non sit, sed fomma qua Deus est, quemadmodum humanitas homo non est,sed forma qua est homo e ita definit: Credimus se confitemur plicem naturam divisἰω- tis esse Deum, nec alquo sensu catholico posse negari, quis divinitaι sit Deus , ct Deus si disianitas. Sicubi vero dicitur Domini sapientia sapientem, magnitudine magnum, divinisate Deum
esse , ct alia hujusmodi, eredimus nonnisi ea sapientia , qua Deus est ,sapientem esse ; nonnis ea magnitudine, qua est ipse Deus , magnum esse ;κ nisi ea aternitate, qua est 'se Deus alemum esse nonnisi ea unitate unum , qua est 'se. Quae definitio sumpta est ex SS. Patribus, praesertim verb ex D. Augustino, ut videre est in D.Ber- nardo serm. 8o. in Cantica, ubi ita scribit: Iam de magnitudine , bonitate , ct justitia sapiensiaque , idem per omnia quod de divinitate sentimus ; im in Deo sunt, ct cum Deo. Nec enta alian- de bonus, quam unde magnus i nec aliunde justui
544쪽
aut sapiens, quam unde magnus , ct bonus ; nec aliunde deniθue hac omnia, quam unde Deus, orhoc quoque nonnisi seipso. Sed dicit haretἰcus ; id 3 Deum disinisatem esse negas 3 Non , sed eandem divinisatem qua est , Deum nihilominus assero , ne Deo excellentius aliquid esse assentiar. Nam ct magnitudine dico magnum , sed qua inees , ne majus aliquid Deo ponam ; ct bonitate fateor bonum , sed non alia quam ipse est , ne melius 'se aliquid mihi fidear invenisse ; st de caeteris in hunc modum securus ct libens pergo inoffenso, Mi aiunt, pede in ejus sententiam , quἱ dicebat; Deus nonnisi ea magnitudine magnus est , sua es quod 'se. Alioquin illa erit major magnἰtudo quam Deus. Augustinus hic est , validissimus malleus haereticorum. Si quid itaque de Deo proprie dici possit, rectius congruent iusiue dicetur , Deu's magnitudo, bonitas , justitia ,sapientia i quam Deus est magnus,bonus , justus, aut sapiens. Videndus S. D. Augustinus libo. de Trinit. c. 4.& 6. lib. I s.c.s. & 6. & alibi passim. Communis Scotistarum solutio est , intemtum Concili j fuisse, duntaxata divina simpliacitate distinctionem realem entitativam excludere , qualis inter rationes creatas realiter distinctas reperitur, non verb distinctionem sormalem ex natura rei, qualem admittit Scotus& ejus Schola. Quod ex eo colligit Mastrius in
I. di f. a. an. 3. num. 68. quod D. Bernardus loco cit. disputans contra Gilbertum adducit exem-ἶla quae realem inferunt distinctionem , ut al-edinis a nive, & nigredinis a corvo. Similiter ad Bernardi & aliorum Patrum testivionia respondent de hujusmodi distinctione reali entitativa intelligi debere,non vero de distinctione Teali
545쪽
reali ex natura rei ; quam admitti a SS.Patribus existimant , dum simplicem multiplicitatem constituunt ; aut uni attributo attribuunt, quod alteri denegant; Etenim D. Hilarius lib. 8. de Trinit. inquit, Non voluntatem Dei, sed pote statem licere creaturam ; Et D. August. lib. 6.de Trinit. cap.6. ait Deum multipliciter dici, magnum , bonum , sapientem , beatum, Verum , & quidquid aliud non indigne dici videtur. Profecto quamvis nullatenus dubitem subtilis Doctoris opinionem toto coelo ab errore Gilberti distare,quod ad relationes & eisntiam spectat, ut infra quast. 28. ostendetur ; tamen in constituenda hujusmodi distinctione reali ex natura rei inter essentiam & attributa , vel ipsa attributa adinvicem, non satis longe a modo dicendi Gilberti abscedere videtur Scotus, nec
satis praefati Concili j definitionem servare uod
tamen citra tanti Doctoris, & ejus Scholae injuriam dictum velim. in Non , inquam, Videtur satis praefati Concilii definitioni ejus doctrina consonare ; Nam Concilium contra Gilbertum
distiniens, in Symbolo fidei quod condidit, observandam omnimodam naturae divinae simplicitatem, statuit, in aliquo sensu catholico non
posse negari, quin Deus sit divinitas, sapientia, bonitas &c. sed admissa Scoti distinctione reali
ex natura rei, oportet quod verum sit dicere ante omnem operationem intellectus , quod Deus ex natura rei non sit sua sapientia , nec sapientia divina ejus bonitas: ergo haec distinctio non satis videtur definitionem praefati Concilii salvMe. Minor prob. quia unum distingui ab alio est unum non esse aliud: ergo si , parte rei,
dc ante omnem Operationem intellectus attri.
546쪽
Au. II. An in Deo sint persea. Cay. IV. 623
buta ex natura rei ab ess ntia distinguuntur, erum erit dicere, quod Deitas non sit bonitas; nec bonitas Deus, aut Dei sapientia &c. Et reipsa quidem ita concedit Scotus in I. dist. 8.q-st. . g. ad quastionem , ubi ait : Sapientia est
in re ex natura rei, ct bonitas es in re ex natura rei et Sapientia autem in re formaliter non es bonitas in re. Nec ibi locum habet dicere , quod non potest catholice negari, quia Deus sit divinitas,vel sapientia,aut bonitas entitative: quia Concilium utitur signo universali negativo, nimirum nec aliquo sense catholico pos e negari quin Dein sit divinitas cte. Praeterea , quia inter attributa de essentiam divinam nonnisi distinctionem formalem ex
natura rei, dc non realem entitativam constituit Gilbertus : ergo hanc , Deo removet Concilium contra Gilbertum definiens. Prob. antec. quia ipse Gilbertus dixit attributa esse interius in Deo, relationes verδ extrinsecus affi-Xas , ut patet ex Magistro Sent. lib. i. d init 3 3. ubi referens opinionem Gilberti, dc sequacium illius , ait : Hoc autem aliqui negant nimirum proprietates personales esse ipsammet essentiam divinam , vel id quod est Deus in dicentes quidem prVrietates in personis esse , sed non esse persono istos e quia ita dycunt esse in personis,vel in essentia divina ut non sint interim , sicut ea qua fecμndum siubstantiam dicuntur de Deo , ut bonitas ct justitia : sed extrinsecus abfixa sint. Sed quod est interius in aliquo , 8c non est accidens ipsi inhaerens, aut pars ejus, realiter δc entitative est substantia illius in quo est interius , scuthumanitas quae est in homine , non ut accidens , aut pars ejus, sed ut serma qua homo est Tom. I. Κ x
547쪽
s 24 Euast. IV. De Perfectione Dei,
homo, realiter entitative est substantia hominis tergo cum Gilbertus non posuerit attributa V.Dbonitatem, sapientiam &c. esse accidentia Dei
physica, aut partes ejus, sed quasdam formas
quibus est sapiens, bonus &c. non constituit distinctionem realem entitativam, sed solum
Confirm. quia haec fuit Gilberti doctrina in praedicto Concilio damnata : Quod natura dἱυina , qua divinitas dicitur, Deus non sis , sed forma
qua Deus est, quemadmodum humanitas homo novies ,sedforma qua es homo : sed humanitas non est distincta entitas ab homine sicut accidens a subjecto, vel ut una pars ab alia, aut a suo toto , quia in re dicit totam hominis essentiam ;licet alio modo sermaliter quam homo , quia homo dicit essentiam hominis ut in habente,
humanitas vero ut per se: ergo etiam non conrstituit distinctionem realem entitativam, tan quam inter duas entitates , inter essentiam
attributa , sed solum formalem ex natura rei, quia attributa se habent ut quaedam formae quibus Deus est sapiens, bonus &c. Deus autem se habet ut id in quo sunt tales formae , interius tamen, seu intra substantiam Dei existentes, alias essent ejus accidentia physica, quod nullatenus admisit Gilbertus. Hinc est quod M. Albertus dicta V. 3 3. art.1.rationes Gilberii adducens, praesertim eam quae in contradictoriis fundatur, ait, quod ipse duas propositiones supponebat, nimirum quod non idem sit omnino unicns & distinguens , sed differunt in aliquo : & quod id quod distinguitur secui dum intellectum solum , non sit causa distinctionis rei, quod est fundamentum Scoti ad
548쪽
constituendam distinctionem ex natura rei in divinis.
Pro majori evidentia notandum est , quod 3s ipsemet Gilbertus lib. de sex principiis cap.3. sic
rationem formae explicat: Forma es compositioni contivens , ptici 2 im riabili essentia coms ens. Vbi notat M. Albertus quod diffinitur ibi logice forma, prout dat esse formale totius,& est notio ipsius : quae dicitur contingens, non quia aliquando non sit substantia , sed quia modus accipiendi eam semper est contingens & semper est accidens, nimirum logice et quia secundum rationem suam accipitur ut aliquid preteter rationem subjecti, ut quo tamen subjectum est, & denominatur sermaliter tale. Vnde ut forma est, semper importat respectum
causae ejus, quod secundum eam Ermatur, ut docet D. Th. de verit. e. Quapropter cum oporteat causam sermalem quodammodo
distingui ab eo quod secundum eam sermatur, quia nihil est forma sui ipsius, & divinitas, bonitas , sapientia divina &c. sint quaedam Brmae in re secandum quas Deus est Deus , bonus, sapiens &c. idcirco Gilbertus nolebat absolute concedere, quod Deitas est Deus, sed id quo Deus est ; sicut humanitas est id quo homo est homo , seu causa sermalis ejus, quod est hominem esse : Non tamen ita quod aisereret Deum& Deitatem esse duas entitates realiter entita live distinctas, sed realiter ex natura rei ; quatenus Deitas intrinsece est in Deo sicut constituens sormaliter, seu id quo Deus est, ac subinde non omnino idem ex natura formae, seu rei cum ipso. Moveor ad hoc asserendum ex dcfinitione Concilii: quia ipsum non tantum de Κx δ
549쪽
finivit, Simplicem naturam divinitatis esse Deum
quod plane suffecisset, si Gilbertus distinctionem realem entitativam admisisset: quia inter
sic distincta semper absolute verificatur quod unum non sit aliud ; sed addidit : Nec aliquo sensu Catholico posse negari quin divinitas iis Deus, ct Deus sit divinitas : Quia Gilbertus
equidem concedebat, ut ὁiximus, non esse Deitatem , sapientiam 8cc. extra Deum, ut entitatem ab eo diversam, sed intra substantiam ejus r tamen secundum quod ipsam seu ex natura rei esse non Deum, sed sormam qua Deus esset : quam tergiversationem ut rejiceret adjecit : Nee in aliquo sensu oec. Quod ad Patrum testimonia attinet , quae Scotistae de distinctione reali entitativa dunt xat, & non reali ex natura rei intelligenda volunt , immo hanc ab eis admitti aiunt, solutio hare non potest : Primo quia ipsi SS. Doctores explicantes quomodo haec multiplicitas Deo attribuatur , ad diversum modum concipiendi intellectus nostri , & significandi eandem simplicem rem, & naturam diversis nominibus recurrunt. Quod patet ex D. August. 7. de Trinit. cap. I. ubi ait, magnitudinem, bonitatem , justitiam , pluribus vocabulis in eadem sapientia intelligi : Aut si hac omnia , inquit, pluribus --
btilis in eadem sapientia, cir virtute intelliguntur, ut ea sit magnitudo quae virtus , ea bonitas qua sapientia , ct ea rursus sapientia qua virtus , sicut jam trastadiisnus, meminerimus cum aliqBid horum nomino accipientam esse ac si omnia commemorem. Praeterea D. Bernardus lib. s. de consid. cap. I 3. Voces diversa, inquit, semita multa ,ssed unum peremsignificatur. Tertio D.Cyrillus Alex. lib. I r. Thesauri
550쪽
Art. II. An in Deosint perfect. Cap. IV. s 27 Thesauri ait substantiam Dei seipsa perfecta
esse, sed tamen nos cogi ea accidentium modo intelligere : Reliquum est, inquit, ut voce modoque dicendi accidentia ess, dicamus, non enim potes humana natura majus aliquid , quam Usa concipere possit , de Deo dicere. Nostro enim proprio modo intelligimus ct loquimur ex iis qua in nobis fum , quasi per exempla , majora intelligentes :scut qui in minima charta caelestem circulum de cribunt. Tandem D. Damascenus lib. I. fid. orthod. cap. II. postquam praemisit , aliud esse reconseiurare s aliud ratione atque intelligentia . statim concludit quod omnia in Deo re sunt unum nisi ubi obviat relationis oppositio , ratione autem s antelligentia hoc insinuum , quia
Secundo , quia nihil in abstracto significa- I. tum dicitur de alio , nisi includatur in formali conceptu alterius e sed quando duo ita se habent ut unum sermaliter in conceptu alterium 4ncludatur, nequeunt ex natura rei distingui: ergo cum in SS. Patribus passim reperiantur praedicationes, in quibus attributa in abstracto significata adinvicem praedicantur , atque de eilentia, oportet quod apud eos non possit hujusmodi realis sermalis distinctio inter essentiam & attributa, vel attributa adinvicem in Deo constitui. Maj. patet , quia sorma in abstracto nihil praeter cssentiam formalem rei dicit ', v. g. humanitas dicit solam essentiam sormalem hominis, & nil aliud praeter ipsam : sed unum praedicari de alio est unum esse aliud tergo cum sorma in abstracto considerata praedicatur de alia similiter in abstracto considera- ta , oportet quod una includatur formaliter in
