장음표시 사용
561쪽
338 'U. IV. De Perfectione Dei,
hanc pullulationem & virtualem continentiam plura dicemus infra cy. 28. f. V. Hae disinotio rejicitur evertendo contraria
9. Ertia ratio sic ad hominem sermatur : Ideo I. Scotus ipse hujusmodi distinctionem interessentiam & attributa in Deo admittit, quia Deus non eo est Deus, quo est sapiens, justus&c. nam Deitate est Deus, & sapientia non est formaliter Deus , sed sapiens &c. sed haec ratio nulla est, immo contra veritatem pugnat: ergo non est in Deo admittenda hujusmodi distinctio. Prob. min. Deus formaliter non est eo Deus, quo ens , substantia, & spiritus : sed tamen, in sententia Scoti, conceptus entis, &substantiae, sive spiritus distinguuntur formaliter ex natura rei , a conceptu divinae essentiae, cum sint ejus praedicata quidditativa & absoluta : igitur ratio Scoti prorsus nulla est. Prob. ant. Deus & creatura formaliter in ratione entis , & substantiae conveniunt : ergo si ratioentis, & substantiae sormaliter ex natura rei est Deitas, Deus in ratione Deitatis formaliter cum ipsa creatura conveniet. 6o. Cons nam Scotus in i . dist.8. quasi.4. I. ad quasionem, ex eo probat attributa formaliter ex
natura rei distingui, quia si infinita sapientia esset formaliter infinita bonitas, tunc sapientia
in communi esset formaliter bonitas in communi ; quia infinitas non destruit formalem rationem naturae cui additur : sed haec ratio eo dom modo concludit de praedicatis quidditativis,
562쪽
Art. H. An in Deo set perfere Cap. IV. 63 9
vis, sic arguendo : si entitas infinita esset formaliter substantia infinita , tunc ratio entis in Communi esset formaliter ratio substantiae in
Communi, quia infinitas addita non variat racionem sermalem reii ergo minus idonea est. Cons. a. ex eo dicuntur attributa sorinali ter
ex natura rei distingui , quia cum sint persectiones simpliciter simplices reponuntur in Deo secundum proprias rationes sormales postivas actuales : sed etiam ens , substantia, spiritus, Sculta intellectualis sunt persectiones simpliciter,& Deum formaliter denominant ens, stabsta tiam, Virtutem , non minus quam substantia sapientem , justitia justum &c. ergo u hoc infert attributa sermalem distinctionem ex natura rei , eandem quoque inseret inter praedicata quidditativa. Tandem, quia ideo probantur ea sermaliter ex natura rei differre , quia
diffinitione essentiali differunt : sed etiam ens, substantia, spiritus ,& vita essentiali diffinitio ne differunt: ergo vel ratio Scoti nulla est; vel
utrobique distinctionem formalem ex natur rei admittendam probat. varie conantur haec inconvenientia solvere Recentiores Scotistae, sed tolutiones,quas adhibent vim horum ratio
Dum nullatenus infringunt, & alias facile impugnari possunt, unde eas praetermitto, instaplura dicturus. f. VI. uomodo attributa dioina inter se , ct ab essentia distinguantuin, ostenditur.
Icendum est itaque attributa divina sola 61 ratione distingui inter se, dc ab essentia, Tom. I. L l
563쪽
34o iras. IV. De Perfectione Dei,
non quidem ratione ratiocinante , sed rationeratiocinata, & quae habet fundamentum in re: quod quidem fundamentum non est aliqua realis distinctio virtualis intrinseca in Deo existens sicut in subjecto , ratione cujus sit, at dicatur aliquo modo secundum rem intrinsece multiplex ; sed simplex forma, quae ratione suae eminentiae , &universalis perfectionis illimitatae habet correspondere diversis attributorum rationibus tanquam praebens fulcimentum veritati earum. Ita D. Thomas in I. dist. a. q. I. art.2. ubi ait: Dicendum es, quod in Deo est sapientia , bonitas , ct hujusmodi :: qua sunt diversa ratione , non tantum ex parte usius ratiocinan-ras , sed ex pro letine i us rei. Et art. . core. ita habet: Sic ergo patet, quod pluralitas nominum venit ex hoc, quod se Deus nostrum intellectum excedit. Quod autem Dous excedat intelis
lectum nostrum est ex rerte i us Dei propter plenitudinem perfectisnu ejus, ct ex parte intellectus nostri, qui deficienters halet ad eam comprehendendam. Rude patet, quod pluralitati famum rationum respondet aliquid in re , qua Deus es , non quidem pluralitas rei, sed plena perfectio , ex qua
contingit , ut omnes ista conceptiones ei aptentur.
Qui ergo dixerunt quod pluralitas ista es tantum modo ex parte intellictus nosri, vel exflarte effectuum, quodammodo verum dixerant, ct quodamis modo non. Si enim hoc referatur ad causam multia licationis ,sic verum axerunt, quod es ex parte intellectus no ri , ct effectuum quodammodo , ex eo quod intellectus noster non poteLE concipere diis vinam perfectionem una conceptione sed floribus, cujus una ratio est ex hoc quod e H assues Ius adre1 creatas. Si ahtem referatur ad modum, quo irra
564쪽
Art. II. An in Deosnt perfect. v. IV. 34 r
rationes attribuuntur Deo , falsum dicunt. Non enim ex hoc quod bona facit , vel ad morim bono in se habet , bonus est . sed quia bonus est , ideo bona facit , ct alia participando ejus bonitatem admodum ejus se habent. Vnde si nullam reatreram fecisset , nec facturus esset , ipse in se
talis esset ut posset vere eonsiderari schndum omnes Hyas conceptiones quas nunc habet intellectAsnoster 'sum considerando. Et sic patet qua tum, quod scit. pluralitas inorum nominum non tantum es ex parae intellectus nostri formantis diversas conceptiones de Deo qua dicuntur diverse rationes , sed ex parte ipsius Dei , inquanti m scit. es aliquid Deo correspondens omnibus istis perfectio nibus scit. plena ct omnimoda perfectio , secundum quam contingit , quod quodlibet nominum signi
cantism i ras conceptiones de Deo vere ct propri, dicitur, non autem ita quod ali na diversitas , vel multiplicitas ponatur in re , qua Deus es, Iione
Prima pars conclusionis, nimirum quod non 6 distinguuntur sola ratione ratiocinante & pe- q, 7, denes diversa connotata in creaturis , probatur PQ Ryx rationibus attributorum si nihil in re correspon- sederet , intellectus intelligendo Deum esse sa- eit. instapientem, bonum , justum &c. esset salsus : sed q 3ι. hoc est ab sucdum : ergo aliquid correspondet in re istis diversis conceptionibus, ac Libinde sola distinctione ratiocinante non distinguuntur. Major prob. ex eo quod res est , vel non est sicut concipitur, intellectus dicitur verus, vel salsus : ergo si rationibus attributorum, quas intellectus Deo attribuit , nihil correi pondet in re , intellectus formando diversas
attributorum rationes, dc eas Deo attribucus
565쪽
142 suas. IV. De Perfectione Dei ,
falsus esset. Praeterea, cum dicitur Deus est R. piens, aut misericors & justus , non attribuit Deo intellectus rationes sapientiae, aut misericordiae & justitiae, sicut attribuit rationes generis , vel speciei rebus intellectis, sed prout habent esse in intellectu , quia sic non attribueret ipsas Deo secundum quod in se est, sed secundum quod a nobis concipitur , quod est absurdum: ergo aliquid in re corzespondere debet multitudini horum attributorum prae bens fulcimentum veritati rationum , quas in tellectus de Deo format. 64, Nec valet dicere, quod istis diversis rati ibid. Dibus, seu nominibus attributorum respondent diversa connotata in rebus , nimirum diversi effectus ipsius Dei, quos in rebus causat. Non, inquam, valet : Primδ, quia cum effectus a causa secundum similitudinem procedas, prius oportet intelligere causam aliqualem , quam effectus tales : non ergo dicitur sapiens Deus,& justus, aut bonus , secundum distinctas rationes , quia distinctos essectus causat, nimirum sapientiam, justitiam, & bonitatem ; sed sapientiam causat ; quia in se sapiens est , dc
justitiae , aut bonitatis effectus in aliis causat, quia in se justus & bonus est. Unde August. lib. 2. de doct. Chri I. cap. 3 α. dicit , quod qui3 Deus bonus est , sumus : & inquantum sumus, boni sumus. 6s. Secundo, quia sequeretur quod hujusmodi ibid. pbrsectiones prius convenirent creaturiS, quam Deo : sicut sanitas prius dicitur de eo quod habet in se sanitatem, quam de eo quod sanitatem causat, quod dicitur sanum ea ratione, quia
sanitatem causat ue sed hoc est absurdum , quia nihil
566쪽
Art. II. An in Deo sint persea. p. IVs M
nihil est persectionis & actualitatis in rebus , quod non sit participatum a Dco : ergo diversis rationibus attributorum non solum respondere debent diversa connotat sed aliquid in Deo existens, quo dicatur sapiens, justus &c.
Tettid, quia si nihil diud intelligitur , cum c g' dicitur, Deus est bonus , vel sapiens, ni si quod ibia.
Deus est bonitatis, vel lapientiae causa, sequetur quod eadem ratione omnia nomina effectuum divinorum de eo praedicari possint, & sic dicetur, Deus est coelum , vel terra ; sicut dicitur , Deus est bonus vel sapiens ; cum etiam causet coelum &. terram. Tandem quia ab aeterno Deus est sapiens , bonus , &c. non existeritibus diversis ejus effectibus : ergo per ordinem ad distinctos effectus , & Connotata nequeunt
distingui sapientia , & bonitas in Deo. Quod si dicatur, ab aeterno fuisse sapientem , & bonum, quia habuit virtutem infundendi bonitatem & sapientiam,tuncoportebit dicere quod bonum , vel sapiens significat illam virtutem ;sed illa virtus est quaedam supereminens similitudo sui effectus, sicut dc quaelibet virtus agentis aequivoci: ergo jgm conceptui bonitatis, &sapientiae correspondet aliquid quod est in Deo: ergo intellectus cum fundamento in re distinguit rationes sapientiae dc bonitatis , aliorumque attributorum.
Dices , omnes hujusmodi persectiones , & 67.
rationes equidem in Deo reperiri, attamen coincidere in rem , & sormalitatem, atque rationem deitatis ; quia sapientia, bonitas , & aliae perfectiones nullam rationem determinatam important formaliter & in recto ; licet alia &alia connotent , dc exprimant in obliquo , ra-
567쪽
tione quorum distingui dicuntur ratione ratio
68. Contra, hujusmodi connotata sunt termini, ec effectus aliquarum perfectionum in Deo existentium ; δc conceptarum circa deitatem: ergo in Deitate jam est virtualis multiplicitas rationum istarum, seu potius est una simplex sermacorrespondens distinctis, ac diversis istis rationibus. Conseq. prob. quia nihil est in effectu , cuius similitudo in canta non praeexistat: ergo si lunt diversa connotata, & di versi effectus, oportet omnium illorum similitudines de rationes in Deo ponere , & secundum unum esse deitatis in eo includi , ratione cujus dicitur virtualiter multiplex , utpote correspondens pluribus rationibus attributorum , dc persectionum. 69. Cone quotiescunque plura , alias inter se distincta in una simplici forma adunantur, seu peridentitatem coincidunt, per se habent corres, pondere diversis conceptionibus, δe rationibus; sed sapientia, justitia, &c. sunt de se formae re Iiter distinctae in creaturis : ergo quatenus sunt in Deo per identitatem de se aequivalent pluribus rationibus in creatura repertis : ergo cum fundamento in re potest intellcchus intercas distinguere. M . prob. in homine, quia enim anima vegetativa, dc sensitiva de se sunt formae distinctae , cum ad uvantur in anima rationali tanquam in superiori forma, vere habent correspondere distinctis rationibus, itaut aliast definitio hominis inquantum vivens , alia inquantum animal, Sc alia inquantum homo ;idem dic de diversis sermis, & qualitatibus,quae in sola adunantur. Contin
568쪽
Contra 2. quia sequeretur quod omnia ista nomina, justitia, miscricordia, bonitas &c. essent vere Synonima, quia eandem rem, & rationem haberent ε, sed hoc est absurdum, ut dicemus infra quam 3. I 3. cago debet aliquid in re esse quod diversitati nominum, & attributorum correspondeat. Nec valet recurrere ad diversa Connotata: quia quantium ad rem significatam
id quod significatur per nomina prius est in Deo,
quam in creaturis, & a Deo in creaturas derivatur ; sed posterius non est causa prioris: ergo connotata diversa non sunt causa cur omnes hujusmodi rationes attributorum sint in Deo, sed potius e contra.Confhujusmodi praedicationes , Deus est sapiens, Deus est misericors,Deus est justus, sunt formales ; sed hoc nequit esse nisi importent distinctas rariones cum identi- rate rei: ergo necessarid constituendae sunt distinctae rationes attributorum cum fundamento in re. Minor patet, quia quando idem re & ratione est praedicatum cum subjecto fit praedicatio identica, v.g. homo est homo ; ergo si sint praedicationes sormales, oportet esse distinctas rationes praedicati & subjecti. Itaque tota deceptio horum authorum in neganda distinctione rationis ratiocinatae inter est sentiam & attributa Dei, vel attributa 8ivina inter se, ex hoc oritur, quod non distinguunt inter causam effectivam seu subjectivam distinctionis hujusmodi, &objectivam fundantem, veritatem conceptus. Verum est , quod causa effectiva quodammodo sunt diversa connotata , inquantum ex diversis persectionibus repertis in creatura , diversa attributorum nomina Deo attribuimus , & sic quantum ad pri
569쪽
cipium cognitionis, seu quantum ad id a quo nomina attributorum imponuntur, habent locum diversa connotata ; sed quantum ad res significatas per hujusmodi nomina attributorum,
per se primd sunt in Deo, & per prius quam in
creatura; ac subinde non dependent a diversis connotatis secundum veritatem essendi in ipso Deo. Causa autem objectiva distinctionis praebens fulcimentum veritati diversorum conceptuum, & multitudinis attributorum est divini esse plena persectio illimitate continens ominnes formales rerum perfectiones. Igitur in intellectu & diversis connotatis ponimus causam effectivam hujusmodi distinctionis, & non inessentia divina ; quia hoc compositionem saltim rationis in Deo constitueret, & omnimodam ejus simplicitatem impediret 3 sed sundamentum tantum istius distinctionis in Deo colloc mus cum D. Thoma locis cit. Ex his manet rejecta distinctio illa virtualis intrinseca ; quia banc omnimodam fmplicitatem tolleret, ut supra ostensum est ; Et etiam patebit amplius a sumentis β. 4. adducendis. g. VII. Solvivitur praecipua Scoti , ct Seoti
ΑRg. r. De uno & eodem nequeunt veri ficari duae praepositiones conti aditoriae,quia
impossibile est idem simul esse & non esse; sed
de intellectu divino, δc divina voluntate V. g. quae sunt diversa attributa propositiones contradictoriae in divinis verificantur actu & sor- maliter ante omnem intellectus operationem .
570쪽
dc a parte rei: ergo a parte rei intellectus & voluntas realiter Armaliter sunt non idem, seu ex natura rei distinguuntur. M . Prob. nam ante omnem intellectus operationem haec propositio est vera , Intellemia est principium generationis verbi; & etiam ista; Voluntas nm est principium generationis verbi ι sicut etiam verum sst, Verbum procedere per intellectum, & non per Voluntatem : ergo de intellectu & voluntate verificantur-propositiones contradictoriae. Cons. ex modo loquendi SS. Patrum, qui 73 attributa divina cum essentia conferentes, aliquid enuntiant de essentia , quod de attributis non efferunt: ergo verificantur de eis propositiones contradictoriae. Antec. prob. ex D. A
gust. lib. I s. de Trinit. cap. 6. ubi ait: Si dicam, AE ternus , sapiens, fustus, bonus, Spiritus, horum omnium quodposui videtvrsignis resubstantiam; catera vero hujus βιstantia qualitates. Idem aD serit D. Damast. lib. I. fid. orthod. c. q. dicens , di justum , si bonum , si tale quid dixeris, non naturam dicis Dei, sed clara naturam. Praeterea idem D. August. epist. Ioa. ita habet; Legitur quidem Spiritus Sapἰentia multἰplex, sed recte dicitur etiam simplex; multiplex, quoniam multa sunt qua habet; simplex autem quoniam non alladquam quod habet est ; Ex quo sic; ideo dicitur
multiplex, quia multa habet, nimirum multas persectiones, & attributa sed ipsa multa , parte rei habet: ergo a parte rei est illa multipli-.citas, & subinde persectionum distinctio ; sed
non realis entitativa : ergo formalis ex natu
Respong. ad arg. communi solutione , dist. 76 maj. si sit idem adaequate, seu idem secundum
