Doctor angelicus diuus Thomas Aquinas, diuinae voluntatis, et suiipsius in summa theologiae fidissimus interpres, atque doctrinae patrum observantissimus custos, in lucem publicam editus, a R. admodum P.F. Nicolo Arnu, Ordinis Praedicatorum, ... Tomu

발행: 1679년

분량: 707페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

bonum sub hac ratione addat aliquid reale, seu . realem aliquam naturam Sc persectionem , ratione cujus ab ipso ente secundum rem differat; sicut album formiliter addit corpori, quod album denominatur , realem formam Sc persectionem per quam secundum rem a corpore ,

vel subjecto quod est album , distinguitur.

Notandum est ex S. D. quast. 2I. de veris.

art. I. c. quod tripliciter aliquid super alterum addere potest: primo secundum rem , & per modum alicujus extranei realiter, itaut res qua additur si extra ementiam illius rei quae additur ; quo pacto album corpori superaddit, quia albedinis essentia praeter corporis estentiam est. Secundo per modum alicu jus differentiae contrahentis , seu determinantis potentialitatem vel indifferentiam ejus cui additur ; quo pacto homo animali addere dicitur ; non quidem ita quod in homine sit alia res, quae sit penitus extra essentiam animalis, ali s non totum quod est homo esset animal, sed ipsum esset hominis pars, ac subinde de homine non praedicaretur; 1ed addere dicitur quatenus animal per ipsum raxionale in homine contrahitur; quia id quod

determinate & actualiter continetur in ratione

hominis, implicite & quasi potentialiter spo-rentia formali indeterminata in continetur in ratione animalis ; est enim de ratione hominis quod habeat animam rationalem ; de ratione autem animalis est quod habeat animam non determinando ad rationalem, vel non rationa lem ; illa tamen determinatio ratione cujus homo super animal addere dicitur , in aliqua re fundatur , nimirum anima rationali prout dicit

gradum intellecti vi , quod non dicit animal

secundum

602쪽

AN. I. An bonum disserat ab ente, p. I. s 9

secundum se. Unde addere dicitur secundum rationem , & non secundum rem. Tertio dicitur aliquid super alterum addere secundum rationem tantum ; quando scit . aliquid est de ratione unius, quod non est de ratione alterius ;quod tamen nihil est in rerum natura, sed in ratione tantum ; sive per illud contrahatur id , cui addi dicitur , sive non. Coecum enim addit aliquid supra hominem, scit. coecitatem , quae non est aliquod ens in natura, sed rationis tanrtum, secundum quod ens rationis comprehendit negationem & privationem ; & per hoc homo contrahitur, non enim omnis homo est

coecus ; sed cum dicimus talpam coecam non fit per hoc additum aliqua contractio, quia omnis

talpa coeca est.

Supponenda est praeterea boni communiter de ablolute sumpti definitio, quam ex communi Philosophorum consensu tradit Aristoteles lib. i. Ethic. dicens bonum esse , id quod omnia appetunt. Est enim bonum objectum proprium appetitus, ac subinde motivum ejus ; sicut sonus est proprium auditus objectum. Vnde sicut sonus est , qui ab omni percipitur auditu, ita oportet bonum esse id, in quod tendit omnis appetitus. Ea propter cum rei cujussibet sit aliquis appetitus, vel intellectivus , vel sensitivus, vel naturalis, consequens est , quod quaelibet res suo modo bonum appetat. Ideo dicit Philosophus omnia bonum appetere , id est , in bonum tendere, sive rationalia & intellectualia, sive sensitiva, sive tandem inanimata & ratione seu cognitione castintia, & quae pure in finem ut directa tendunt D. Nom.

Circa

603쪽

Circa hanc definitionem notat S. D. οἰδ. tin. i. quod prima simpliciter,quale est bonum, per priora notificari aut definiri nequeunt, sed per posteriora describuntur,ac nota fiunt,quem admodum causae per essectias. Cum igitur bonum proprie sit motivum appetitus, bonum per motum appetitus,qui est effectas ejus,sicut vis motiva per motum, describitur. I. Prima conclusio : bonum & ens sunt idem secundum rem. Probat S. D. ex D. Augustino lib. itae dotiE. Christ. cap. 32. dicente : Inquantum fumis boni simis; sed lumus inquantum esse habemus ; igitur esse est bonum ; sed impossibile est quod sit aliquod ens quod non habeat esse: ergo necesse est quod omne ens sit bonum. 6. Deinde probat ratione ; ratio boni absoluto sumpti in hoc consistit quod sit appetibile; sed aliquid est appetibile inquantum est perfectum. ergo intantum aliquid .est bonum inquantum in persectum; sed imantum aliquid est persectam inquantum est actu , dc intantum est adhiinquantum est ens, quia esse, a quo dicitur ens simpliciter, est actualitas omnis rei: ergo bonum dc ens sunt idem secundom rem. Major patet ex communi dissinitione boni, quam tradit Aristoteles lib. i. Et his. eap. I. dicens, bonum esse id quod omnia appetunt; sed id in

quoἀ sertur, ac tendit omnis appetitus est appetibile simpliciter, sicut id in quod sertur omnis visus, est visibile simpliciter igitur ratio honi in eo consistit, quod sit appetibile. Minor etiam est evidens, quita omnis res propriam appetit perfecti opM : ergo intantum aliquid n eum est appeti seu movere appetitum,inquantum in se habet aliquam perseetionem, quae sit conveniens & pcrfectiva rei.

604쪽

Art. LAn bonum disserat ab ente, p.L38r

Pro majori intelligentia nota ex S. Doct. T. quasi M.de veris.art. I. e. quod Verum & bonum super intellectum entis rationem seu respectum persectivi addunt. In quolibet autem ente est

duo considerare i scit. ipsam rationem speciei;& esse ipsum, quo aliquid aliud in specie illa subsistit. Et sic aliquod ens potest esse persectum dupliciter: uno modo secundum rationem

speciei tantum, & sic ab ente perficitur intellectus, qui perficitur per rationem entis ; nec tamen ens est in eo secundum esse naturale ; &ideo hunc modum perficiendi addit verum su-Per ens. Verum enim est in mente,ut dicit Philocis 6. metaph. Sc unumquodque ens intantum dicitur verum,inquantum consormatum est,uel

con amabile intellectui. Et ideo omnes recte diffinientes verum ponunt in ejus definitione intellectum. Alio modo ens est persectivum alterius, non 8. solum secundum rationem speciei ; sed etiam secundum esse quod habet in rerum natura ; δc per hunc modum est perfectivum bonum. Bonum enim in rebus est, ut Philosoph. dicit 6.

Metaph. Inquantum autem unum ens est secundum esse suum persectivum alterius & conservativum, habet rationem finis respectu illius.

quod ab eo perficitur. Et inde est quod omnes recte diffinientes bonum ponunt in ratione ejus aliquid, quod pertineat ad habitudinem finis. Vnde Philoc dicit in I. Ethis. Uaod bonum optime diffiniunt dicentes , quod bonum est quod omnia appetunt. Sic ergo primo &principaliter dicitur bonum, ens perfectivum alterius per modum finis; sed secundario dicitur aliquod bonum, prout est ductivum in fi

nem Diuitigod by Corale

605쪽

nem , t quo pacto utile dicitur bonum: in vel

natum est consequi finem ; sicut & Sanum dicitur , non solum habens Sanitatem, sed perficiens , & conservans , & significans , ibid. Secunda conclusio : bonum & ens secundum rationem differunt. Prob. S. D.quia bonum dicit rationem appetibilis, seu habitudinem causae finalis in conceptu suo , quam non dicitens : ergo secundum rationem bonum addit ad ipsum rationem appetibilis: ergo secundum rationem ab illo distinguitur.

Solvuntur argumenta contraria. ARg. i. ea quae sunt aliud,& aliud, secundum rem differunt ; sed ens & bonum sunt aliud & aliud : ergo secundum rem differunt.Minor prob.ex Boetio in lib.de hebdomad. dicente: Intueor in rebus aliud esse quod sunt bona,

ct aliud esse quod sunt. Resp. ad min. Quod ens est duplex, scilicetens simpliciter , & ens secundum quid. Ens simpliciter dicitur illud , quo res est primo in actu per suam formam substantialem. Ens vero secundum quid dicitur illud , quod advenit rei

per ultimam accidentalem perscctionem.Homo namque dicitur ens simpliciter pet esse substantiale , quod habet ab anima. Habet vero esse secundum quid per formas accidentales superventcntes Armae substantiali sicut per justitiam dicitur justus , per scientiam sciens. Similiter bonum est duplex, scilicet simpliciter , & Ω-cundum

606쪽

Art. I. An bonum diser. ab ente, p. II. 383cundum quid ; bonum simpliciter est ultima

rei persectio, quam res habet per suam ultimam accidentalem Ermam ; bonum verδ secundum quid est prima rei perfectio , quae est

ipsum esse; quando enim aliqua res habet tantum esse, est bona secundum quid. Ex quibus patet quod ens simpliciter, est idem re cum bono secundum quid , & ens secundum quid, est idem realiter cum bono simpliciter. Bonum namque secundum quid est ipsum esse substantiale , quo dicitur etiam ens simpliciter, &bonum simpliciter est gltima persectio rei, quae

dicitur etiam ens secundum quid. Si igitur accipiatur ens communiter, & indistincte prout comprehendit ens simpliciter, & ens secundum quid , & similiter bonum prout est commune ad bonum simpliciter, & secundum quid. Dicitur ad argumentum quod ens, & bonum sunt aliud, & aliud tantum secundum rationem, S de hac alietate interpretanda est Boetia sententia. Si autem sermo sit de ente simpliciter , per comparationem ad bonum simpliciter , & de ente secundum quid per comparationem ad bonum secundum quid , tunc dicitur quod sunt aliud, & aliud,non sollim secundum rationem , sed etiam realiter ; nam ens simpliciter significat primum actum substantialem , qui realiter ab ultimo actu accidentali, qui dicitur bonus

simpliciter , distinguitur, & secundum hunc modum sententia Boetij potest intelligi de alietate reali, & erit sensus, quod intuemur in rebus aliud esse quod sunt, quia res simpliciter sunt per primum actum, & aliud esse quod bonae sunt, quia simpliciter bonae dicuntur res per ultimum actum, ut dictum est.

607쪽

12. Arg. 2. omne quod dicitur per informatio,

nem alicujus sid est omne illud quod se habet ut forma determinans alicujus ad certam rationem, ut patet quaest. 2I. de verit. art. I.

Omne , inquam, quod dicitur per insermationem alicujus, aliquid realiter super illud additi sed bonum dicitur per informationem entiS, ut dicitur in lib. de causis prop.M.3c 22. determinat enim ens ad specialem rationem : ergo bonum differt secundum rem ab ente.Major patet, quia nihil realiter informatur a seipso, 'seu determinat seipsum. . Dices,quod bonum determinat ens secundlim rationem. Contra, aut illi rationi respondet aliquid in re, aut nihil λ Si nihil, sequitur quod

illa ratio sit cassa & vana ; si autem aliquid rein spondet in re , habetur propositum , nimirum quod bonum supra ens realiter aliquid

addat.

I . Resp. S. D. ibid. quod isti rationi aliquid res. pondet in re, scilicet realis dependentia ejus quod est ad finem ipsum, sicut est etiam in aliis

relationibus rationis, quae Deo attribuuntur.

II. Resp. 2. ad arg. ex S.DAP ad 2.quod bonum dicitur per insermationem, non quidem si fiat sermo de bono absolute , sed de bono quod est bonum bonitate ultima,& simpliciter secundum ultimum actum, qua ratione differt ab ente absolute dicto. 16. Arg. 3.Illa duo quae sic se habent, quod unum eorum suscipit, & alterum non suscipit magis,& minus, distiriguuntur realiter abinvicem; sed bonum suscipit magis, & minus; esse autem non suscipit magis, & minus : ergo bonum dinseri secundum rem ab ente. Resp.

608쪽

Art. I. An bonum diser.ab ente, p. II. 38s

Resp. quod bonum dicitur secundum magis,& minus secundum actum supervenientem, puta secundum scientiam , vel virtutem ; etenim unus dicitur magis sciens vel virtuosus, quam alius. Sed non dicitur secundum magis & minus absolute & secundum se.Videnda quae dicta suntfuit.ad I. Arg. . quanto magis receditur ab uno primo simplici, tanto major in rebus differentia invenitur sed ens de bonnm in Deo sunt unum re, dc distinguuntur rationetergo in creaturis distinguuntur plusquam ratione ; & ita distinguuntur re , cum supra distinctionem rationis

non sit nisi distinctio res,q.M.de Verit.a. I.arg.F. ConfSicut bonum 3c ens convertuntur,ita homo & risibile , sed risibile,quamvis convertatur cum homine, addit tamen super hominem aliquid realiter, scit. ipsam hominis proprietatem, quae est de genere accidentium: ergo δc bonum realiter addit super ens. Ibid. Resp. ad arg. ex S.D.ibid.ad s. dist.min. bonum & ens in Deo sunt unum re, praecise quia in Deo sunt, nego et ex propria etiam ratione, concedo min. 8c neg.conseq. Nam licet ea quae sunt unum in Deo, quia in Deo sunt, dc disti guuntur Iantum ratione, in creaturis distinguantur realiter, non tamen si alias sint unum secundum propriam rationem,ut ens & bonum. Resp.ad Confex S.D.ibid.ad 1o.quod risibile quamVis convertatur cum homine,tamen addit aliquam naturam extraneam super ipsum, quae est praeter essentiam hominis, unde realiter distinguitur ; sic autem nihil potest addi superens, ut dictum est.

609쪽

Ostenditur quomodo ratio boni sit retiti ,

quomodove absoluta.

dixerimus bonum esse quod ab omni- bus appetitur, necessum est fateri quod ipsum exprimat quandam convenientiae relatio nem, seu habitudinem appetibilitatis ad ipsum appetitum sui docet D. Thom. hic, & ' i'. ride verit. art. I.) sicut verum addit ipsi relationem consormitatis & adaequationis ad intellectum. Modb oritur dissicultas, utrum bonum sermaliter significet hujusmodi relationem , &per eam formaliter constituatur, sitque aliquid relativum ; an vero per fundamentum talis ap- fletibilitatis constituatur, quam multi appetibi-itatem radicalem nuncupant.11. Dicendum existimo, quod bonum secundum tuum esse , & in genere rei est persectio absoluta fundans ordinem convenientiae ad appeti tum ; sed secundum suam rationem, secundum quam enti dicitur addere, & quasi in linea intentionali importat ordinem rationis ad appe ritum. Ita sumitur ex D. Thomaq. I. de veris. GN. I. corp. Prob. prima pars, quia bonum per , fictionem importat, cum bonum & perse umidem sint: sed Deus neque bonus neque peris ctus est aliqua relatione, sed per essentiam , sicut & creaturae dicuntur bonae, inquantum nitatem ejus participant: ergo bonum secundum suum esse non consistit in aliqua relatione. Secunda pars etiam prob.Omnis relatio objecti

610쪽

ad potentiam, cujus actus ab objecto mensuratur, est relatio rationis, sed hujusmodi est relatio quam bonum ad appetitum dicit: ergo secundum suam rationem, secundum qiaam ad ipsum ens addit, importat ordinem rationis ad

appetitum, e .2 I .de verit. an. I.

Objicies , appetibile formaliter dicit relatio- 2nem ad appetitum : ergo bonum sermaliter in relatione consistit. Confirm. Malum, & bonum sent eontraria; malum dicit privationem relationis convenientiae, seu appetibilitatis ad appetitum : ergo bonum formaliter dicit relatio nem ad appetitum. Confirm. 2. eadem res dicitur bona, & mala respectu diversorum, sicut calor est bonus, huic v. g. igni , de malus alteri. scilicet aquae; sed hoc est proprium relative oppositorum,ut respectu diversorum possint de eadem re verificari: ergo &C.

Resp.ad I.D. C et; appetibile dupliciter aca a 4.cipi posse, primo fundamentaliter proxime,quo pacto rationem boni constituit ; dc est quid intrinsecum illi; secundo Brinaliter, & sic rationem boni explicat, sed ipsum bonum non constituit. Et hoc pacto relationem dicit.Quod nos in conclusione aliter explicuimus, dicentes bonum secundum esse, reipsa esse quid absolutum, ejus tamen rationem per ordinem rationis ad appetitum explicari. Resp. ad Confimalum importare privationem appetibilis fundamentaliter , sed non formaliter sumpti. Resp. ad 2. ea, quae contrarie opponuntur, etiam de eodem dici respectu diversorum.Quo pacto aliquid respecta unius magnum, & comparatione alterius parvum judicatur. Tom. I. Ο Ο

SEARCH

MENU NAVIGATION