장음표시 사용
621쪽
mathematica. Et hoc intelligit S. D. inquiens quod mathematica non subsistunt, scilicet in aliquo proprio individuo, cui competat propria ratio naturae quae subest abstractioni mathematicae , sed in individuo phr sico.
Vtram ens habeat rationem causas alis. , V M bonum habitudinem causae importet, etenim in appetitum agit per modum persectivi ipsius, ut diximus;
difficultas oritur, utrum bonum rationem causae finalis, an potius formalis , vel efficientis habeat. Et est sermo de causa finali secundum suam rationem formalem sumpta, per quam constituitur in ratione causae finalis, itaut ratio formalis constitutiva boni, quod est esse appetibile seu persectum , & persectivum formaliter ac per se rationem causae finalis importet , itant ratio boni sit sermaliter ratio finis, & non solum fundamentaliter & identice. Conclusio, bonum inquantum bonum formaliter rationem causae finalis importat; rationem autem causae efficientis & formalis praesupponit , sed in sua ratione formaliter non importat. Probat S. D. in sed contra ex philosopho lib. 2. Physic. tex.3 i. dicente , quod illud cujus causa est, est sicut finis Sc bonum aliorum. Deinde probat ratione primam partem, id quod omnia appetunt,habet rationem causae finalis ;sed bonum est id quod omnia appetunt: igitur habet rationem causae finalis. Secundam
622쪽
Art. IV. An em hab.rationem causa fis. 199
Secundam partem probat sic : primum in causando est ultimum in causato ; sed bonum prout habet rationem finis est primum in causando : ergo bonum, prout habet rationem causat finalis, est ultimum in causato seu effectu ;ac subinde rationem causae essicientis ac sermalis praesupponit. Maj.manifestatur.Nam quando ex aere generatur ignis , primum ire causando est calor, quo disponitur aer ad recipiendam formam ignis, quando autem aer est dispositus, prius natura recipit sermam ignis ; deinde recipit calorem, qui consequitur ipsum. Vnde patet quod calor, qui fuit prior in agendo, est ultimbreceptus in effectu, & sic patet major,quod primum in causando est ultimum in causato. Min. ostenditur , quia manifestum est, quod finis in qualibet actione movet agentem ; Agens enim omne agit propter finem ; Secundδ actio agentis movet materiam ad recipiendam sermam. Tertio tandem advenit ipsa serma , ex quibus paret quod in causando prior est causalitas causae finalis, quae movet agentem; secundo est causalitas causae essicientis, quae introducit Hrmam ; tertio est causalitas sermae, dando esse materiae in qua recipitur. In causato autem oppositum accidit, nam ipsum causatum prius recipit sermam , per quam in esse constituitur secundo recipit virtutem agendi, unumquodque enim tunc persectum est cum potens est agere sibi simile ; teri id habet rationem boni, quae tunc convenit rei, cum persecta est. Unde manifestum est, quod in causato prius est ratio causae Armalis, deinde essicientis, & tertio finalis. Et sic patet major. Arguitur primo. Pulchrum non habet ratio- 4.
623쪽
6oo Euaest. V. De Bono,nem cauta finalis, sed formalis : sed bonum
idem est quod pulchrum: ergo bonum non habet rationem causae finalis, sed sormalis. Mimprob. Quia Dionysius 4. cap. de div. nom. dicit, quod bonum laudatur ut pulchrum.
Resp. ad min. Quod bonum esse idem,quod pulchrum, potest dupliciter intelligi. Vno modo ut sit idem subjecto, & hoc modo est vera minor; nam bonum & pulchrum fundantur in eadem re, scilicet super sormam, & propter hanc identitatem dixit Dionysius quod bonum
laudatur ut pulchrum. Alio modo ut sit idem secundum rationem , & hoc est salsum. Nam bonum secundum suam rationem resplait apperitum , & habet rationem finis, pulchrum autem respicit vim cognoscitivam , & habet rationem formae , de ideo alia est ratio boni, Malia ratio pulchri. Quod ratio boni respiciat sppetitum, manifestarur, quia bonum est quodUmnia appetunt, ut dictum est, & quia ipse appetitus est quasi quidam motus in rem, sequitur ulterius, quod bonum habeat rationem finis, ad
quem tanquam ad terminum ordinatur motus
appetitus. Quod vero tinchrum spectet ad vim cognoscitivam, & habeat rationem formae manifestatur , quia pulchra sunt quae visa placent , & ideb ad vim cognoscitivam spectant. Et ex hoc sequitur, quod habeat rationem causae formalis, quia si pulchra sunt, quae visa pla-Cent , necesse est, ut consistant in debita proportione , eb quia sensus delectatur in rebus de bite proportionatis, sicut in sibi similibus ; quia igitur pulchrum spectat ad potentiam cognostcitivam, dc cognitio quaelibet fit per assimilationem, & similitudo spectat ad Brmam, hinc
624쪽
Art. IV. An ens hab. MIionem causae . forfit quod pulchrum habet rationem causae se malis. Ad formam igitur argumenti dicitur ad minorem,quod bonum, & pulchrum sunt idem subjecto, sed non secundum rationem, & idebnon sequitur , quod si unum habeat rationem
causae formalis, quod alterum eandem rationem habeat
Arg. r. Quod est diffusivum habet rationem c. causae efficientis, & non finalis: sed bonum est dissusivum,ut Dionysius dicit: ergo bonum habet rationem causae efficientis, & non finalis. M . prob. Quia diffundere est agere. Resp. ad Maj. & ejus prob. Quod esse diffu- 7. svum essective spectat ad causam efficientem ;esse vero diffusivum ut finis, spectat ad causam
finalem. Bonum est diffusivum ut finis non ut efficiens. Arg. 3. Inquantum Deus bonus est, sumus, 3. inquit August. lib. i. de doctr. Christ. sed sumus a Deo ut a causa efficiente: ergo bonum habet rationem causae efficientis. Resp.ad min.Quod Deus est non solum causa s. efficiens creaturarum , sed etiam finalis, Verba Augustini reserenda sunt ad Deum, ut est causa finalis. 'Arg. 4. contra illam propositonem a. D. Thoma in corp. assumptam, nimirum : Id quod est primum in causando , ultimum est is causato; Ultimus omnium finis, qui est bonitas divina, est primum in causando , sed tamen non est ultimum , sed primum in essendo : ergo haec propositio veritatem non continet. Maj.patet, nam quidquid Deus agit, propter suam bonitatem agit. Cons. nam etiam forma ignis, quem D.Tho- II.
625쪽
' mas in exemplum adduxit, non solum est primum in essendo , sed etiam in causando : ergo propositio illa assumpta non continet veritatem. Prob. antec. nam prius forma ignis Causat formaliter ignem , sive causantem, sive causatum. quam calor effective calefaciar. Et simile est in omnibus, semper enim serma praevenit & inesse, & in causalitate formali. I a. Resp. supponendo ex D. Thom. quodlib. . ara. I9. quod quamvis sint quatuor causae, tres ramen earum scit. formalis , efficiens de finalis in idem concurrunt. Vnde relinquitur quod ordo naturae sit duplex ; unus quidem secundum rationem causae materialis; secundum quod imperfectum est prius persecto, & potentia actu, via generationis , dc fiendi. Alius autem ordo naturae est secundum rationem aliarum trium
Causarum, secundum quam persectum est prius impersecto , & actus potentia. Cum ergo dicitur quod primum in causando, ultimum est in causato, sensum reddit, quod primum Via perfectionis & intentionis , est ultimum in causato, via scit. generationis, fiendi, & execu-vionis, secundum quod accipit esse in mobili sive subjecto quod causatur ; v.g. in generatio ne unius particulatis hominis in naturali subjecto primδ invenitur esse ζdeinde invenitur vivum , seu animal, postmodum autem homo, ut ex Arist. 2. de generat. animal. docet Divus Thomas lib. de causis lect. r. in ipso homine via fiendi & generationis prius invenitur natura speciei secundum esse substantiale perfecta, quam secundum virtutem, δc operationem, secundum quam est in actu persecto simpliciter , ut dictum est 3 st. practa. Sed in causando primo
626쪽
primo occurrit via persectionis & intentionis
ipse homo habens eis e perfectum Sc in actu secundum quod potest sibi simile generare. His suppositis ad argum. respondetur , quod 'divina bonitas , quae est primum in causando respcctu Dei, & in cujus virtute caetera agunt, primum , inquam, via perfectionis & intentionis, est ultimum in quolibet causato via generationis & fiendi ; nam esse , quod est proprius effectus Dei, via generationis est ultimum , secundum determinationem ejus in mobili , cum sit actus ultimus omnis formae &ersectionis ut alibi fusius explicabitur. Ex quius ad cons patet. dist. antec. forma ignis est prima in causando , secundum se , seu ut dat esse specificum, nego : ut est diffusa super mobile mediante virtute sua & operatione, nimirum calore & calefactione, ad introducendum sui similitudinem in illo concedo ; sic autem habet rationem finis , & primi in causando via perfectionis , & intentionis.
Vtrum ratio boni consistat in modo, specie, se ordine.
ONCLvs Io, Ratio boni consistit in modo , specie , & ordine. Probat S. D. in sed contra ex D. Augustino lib. de natura boni dicente ; Haec tria modus, species , & ordo tanquam generalia
bona , sunt in rebus , Deo factis , & ita haec Tom. I. P p
627쪽
tria tibi magna sunt , magna besia sunt, Mubi parva, parva bona sunt, ubi nulla, nullum bonum est, quod non esset nisi ratio boni in eis consisteret : ergo ratio boni consistit in modo, specie , dc ordine. a. Deinde probat S. D. in corp. In his, in quibus consistit ratio perfecti, in iisdem consistit ratio boni: Sed in his tribus, scilicet modo , specie , & ordine consistit ratio persecti: ergo in iisdem consistit ratio boni. Maj. prob. lQuia unumquodque dicitur bonum, & est appetibile , inquantum est perfectum. Min. prob. Quia cum perfectum illud dicatur cui nihil deest,
secundum modum suae perfectionis, ad hoc ut aliquid persectum sit, tria necessario requiruntur. Primo requiritur forma, per quam in esse constituatur, & quia per formam unumquodque reponitur in determinata specie, ideo Erma
dicitur species. Et quia species sunt sicuti numeri , ut Aristot. dicit 8. Met. rationem assignans, quia sicut unitas addita, vel subtracta, variat speciem numeri in ita in definitionibus , differentia addita, vel subtracta variat speciem, propterea Hrma dicitur etiam numerus, dc ideo dicebat Augustinus quod numerus speciem praebet. Forma autem aliquid praesupponit antequam intelligatur recepim in materia, & aliquid ad eam consequitur, quando jam est recepta. Id quod praesupponit, est commensuratio sul ad principia materialia , dc ad principium efficiens. Non enim quaelibet Arma recipitur in qualibet materia , nec indifferenter aquolibet agente producitur ε, & haec commensuratio dicitur modus, sive mensura, & Augustinus dieebat ; Mensura modum praefigit. Ad
628쪽
Art. V. An ratio boni consis in modo/e. gos
formam jam receptam in materia,sequitur inclinatio ad finem , vel ad operationem. Vnuminquodque enim inquantum est actu, agit , &tendit in id, quod sibi convenit, ratione sitae sermae, & haec inclinatio dicitur ordo, vel pondus , de quo ait idem Augustinus , quod pondus omnem rem , ad quietem, & stabilitatem xrahit, & hoc est tertium , quod requiritur ad hoc , ut aliquid persectum eis dicatur , & sp patet quod modus, species, & ordo sunt ra rione persecti, & per consequens de ratione
Arg. i. Ea quae spectant ad rationem entis, Mnon sunt attribuenda rationi boni; sed modus species, & ordo spectant ad rationem entis :ergo non sunt attribuenda rationi boni; Maj. prob. Quia ens , dc bonum distinguuotur secundum rationem, & ideo quod attribuitur rationi unius, non debet attribui rationi alterius. Min.patet. Quia Augustinus attribuit haec tria, scilicet modum, speciem, & ordinem, rei quae eadem est quod ens, & non bono, ut patet ex ejus verbis. Inquit enim . super Genesi
ad lit. quod mensura quae idem est quod modus ὶ omni rei modum praefigit. Humerus squi , est idem quoa species) omni rei speciem prae
bet , & pondus quod idem est quod ordo in
omnem rem ad quietem, & stabilitatem trahit. Ex quibus patet quod haec tria, non bono, sed rei, attribuuntur. Non enim dicit August. quod mensura omni bono modum praefigat, sed omni rei. & sic de aliis r ergo &c.
Resp.nes. min. Ad prob. dicimus. Quod ill3 3 ἰ
tria attribuuntur enti, non ut a bono secun
629쪽
quod bonum, & perfectum , enti enim non conveniunt illa tria, nisi prout est bonum, Sc. perfectum, & hac ratione illa tria attribuuntur rei ab Augustino. Arg. a. Si ratio boni consistit in modo, specie,& ordine proceditur in infinitum in modis, speciebus & ordinibus, quod est inconveniens Conseq. manifestatur. Quia modus, species,& ordo sunt quaedam bona: ergo modus habebit modum, speciem, & ordinem, & idem dicitur de ordine, quae cum iterum sint bona quaedam, procedetur in infinitum.. Resp. neg. conseq. Ad prob. dicitur. Quod aliquid potest dici bonum dupliciter.Vno modo ut quod, & bonum hoc habet modum , speciem , & ordinem. Aliquid vero est bonum ut quo, & hoc proprie non debet dici bonum , sed quo aliquid est bonum, & tale bonum non habet alium modum , speciem, & ordinem : species igitur,modus, & ordo dicuntur bona, non ut quae, sed ut quibus. Et ideo non est necesse, ut habeant alium modum, speciem,& ordinem, nec proceditur in infinitum.
Arg. 3. Quandocunque aliqua duo sic se habent , quod unum illorum potest esse absque altero , illud non est de ratione alterius ; 1ed bonum potest esse absque modo , specie , &ordine: ergo haec tria non sunt de ratione boni. Min. prob. In malo non sunt modus,species,& ordo, cum malum sit privatio horum trium; sed in malo est aliquod bonum,cum malum non tollat totaliter bonum: ergo bonum potest esse absque modo, specie , & ordine. Respond. negand. minor. Ad prob. dicimus. Quod unam & eandem rem contingit habere
630쪽
bere plura esse , sicut & plures formas, per quas dantur illa plura esse, sicut homo habet esse hominis per sormam substantialem. quae cst anima, esse videntis , per virtutem visivam , csse albi per albedinem, & sic de aliis , & unumquodque horum consequuntur modus species, & ordo. Vnde homo secundum quod habet esse hominis, habet proprium modum, speciem, & ordinem; secundum quod habet esse scientis vel videntis , habet aliusti modum speciem , & ordinem.
Malum autem adveniens privat aliquo horum esse, sicut malum , quod est caecitas , privat esse videntis, & ideo privat etiam modo , specie , & ordine, quae consequuntur illud esse, sive formam, quae per malum tollitur , non autem tollitur omne bonum , nec omnis modus, species , & ordo. Ex quibus patet quod malum eo modo, quo malum est privatio boni, est etiam privatio modi, speciei, & ordinis illius boni ; dc sicut malum
non tollit omne bonum , nec etiam tollit omnem modum , speciem δc ordinem , de quod ubi remanet bonum remanent etiam ista
Argument. 4. Ratio boni non potest consistere in his , quae possunt dici mala ; sed modus , species , & ordo possunt dici mala: ergo in his non consistit ratio boni. Min. prob. Quia dicimus malum modum, malam speciem,& malum ordinem.
Respond. ad minor. Quod illa tria per se semper bona sunt, ut dicit Augustinus in lib.
de nat. boni, omnis enim modus , inquantum modus, bonus cst, & sic potest dici de
