Doctor angelicus diuus Thomas Aquinas, diuinae voluntatis, et suiipsius in summa theologiae fidissimus interpres, atque doctrinae patrum observantissimus custos, in lucem publicam editus, a R. admodum P.F. Nicolo Arnu, Ordinis Praedicatorum, ... Tomu

발행: 1679년

분량: 707페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

Vtrum bonum secundum rationem sit

priuη quam ens. Ο T A quod ratio quae significatur nomine entis dicitur ipsum esse ; ratio autem significata nomine boni est, quod sit appetibile , seu persectivum appetentis ; unde bonum formaliter dicit rasexionem finis , & ultimi. Cum ergo ens & bonum sint idem secundum supposita ; secundum autem suas rationes formales significatas differant, impraesentiarum exurgit difficultas, quid si prius in intellectus apprehensione, num ratio significata per nomen entis , quae est esse ;num ratio boni , quae est appetibile esse, sumendo utramque rationem sine inclusone unius in alia. Et est sermo, non quidem de rationibus entis & boni abstractive designatis , sed con cretive & prout participantur. Quod satis in dicat; tum articuli titulus , tum authoritas adducta in sed contra ex libro de causis, nimirum: Prima rerum creatarum est esse : in qua est sermo , non de esse separato , sed de esse participato : itaut sensus sit, quod inter caeteras Omnes persectiones in rebus a Deo participatas prima sit esse, in quocunque divinam similitμ-dinem participante: v. g. in intelligentia , vel anima prius consideratur esse, quam ipsius intelligentiae vel animae ratio, vel quaelibet alia persectio. Lib. de cain. Dct. . Huic quaestioni causam dedit Platonicorum

. singularis

612쪽

singularis opinio. Ipsi namque existimantes unum & bonum esse quid communius quamens, quippe quod de plusibus praedicaretur, videlicet de materia prima, quam dicebant unam

dc bonam, & tamen non ens, eam a privatione non distinguentes, consequenter asseetuerunt

prius esse simpliciter , quia quanto aliquid est

Communius est prius, ac per consequens posteriorum causa. Ibidem.

Sciendam est quod de bono & ente secun- 3. dum sitas rationes privatas dupliciter loqui possumus. Primo absolutε & simpliciter prout dicunt diversas persectiones ac participationes in

eadem natura te consequentes. Secundo comparative ad diversa composita quibus insunt, dc abinvicem distinguuntur, diversasque ordia nationes & combinationes sundant ; sicut in Deo bonum & ens per essentiam dicuntur, in Creaturis vero per participationem. Et in istis quaedam sunt simpliciter, quaedam secundum quid sunt entia & bona. Hic est sermo de ente secundum suas rationes simpliciter de absolute sumptas, & prout dicant diversas quodammodo persectiones in eadem natura & iupposito re pertas, nimirum esse, & esse appetibile. Conclusio, ens est secundum rationem priusquam bonum. Probat in sed contra, ex lib. de causis proposit. 4. ubi dicitur, quod prima rerum creatarum est esse ; sed esse est ratio entis: ergo ens secundum rationem est prius quam

bonum.

Deinde probat ἐπ eom. illud est simpliciter s. prius secundum rationem, quod simpliciter pri- md in conceptione intellectus cadit ; sed ens est ejusmodi r ergo ens est simpliciter prius

613쪽

quam bonum. Maj. patet, quia ratio significata per nomen est id , quod intellectus de reconcipit, & illud significat per nomen : ergo illud est simpliciter prius secundum rationem, quod simpliciter primo in conceptione intellectus cadit. Minor vero prob. Nihil prius cadit in conceptione intellectus, quam id quod est

per se primo intelligibile,seu cognoscibile. Sedens est per se primo intelligibile, & intantum aliquid est intelligibile & cognoscibile inquantum est ens: ergo ens primo cadit in conceptione intellectus. c. Arg. I. Ordo nominum est secundum ordinem

rerum significatarum per nomina ; sed inter alia nomina Dei primo ponit bonum quam ens D.

Dionysius cap. 3. de ditan. nom. ergo bonum secundum rationem est prius quam ens. Confillud est prius secundum rationem , quod ad plura se extendit ; sed bonum ad plura se extendit quam ens : ergo bonum est prius secundum rationem quam ens. Minor prob. quia, ut dicit D. Dionys. cap. s. de divin. nom. bonum se extendit ad existentia & non existentia, ensvero ad existentia tantum : ergo bonum ad plura se extendit, quam ens.

Resp. ex S. D. dupliciter, primo quod Deus dupliciter considerari potest, uno modo secundum se. Alio modo lecundum quod est causa

rerum ; si primo modo consideretur , prius ei Convenit nomen entis, quam boni; si vero secundo modo, convenit ei prius nomen boni, quam quodcunque aliud nomen , eo quia bonum importat rationem causae finalis , quae est Causa causarum, & Dionysius tractabat de divinis nominibus. Secundum quod important cir

614쪽

Art. II. An bonum fit prius quam ensisc. r

ca Deum habitudinem causae , propterea inter alia divina nomina , quae ei attribuit , prius assignat nomen boni. Resp. Σ. quod licet bonum secundum verita- 8. rem non sit priusquam ens, tamen secundum

Platonicos est prius, quia secundum ipsos participatio boni ad plura se extendit, quam ens: Dicebant enim ipsi quod materia prima erat non ens , quia erat idem cum privatione, &tamen quod ipsa erat bona, quia appetebat bonum scilicet formam , & qaia unumquodque appetit sibi simile, & materia prima appetit sormam, quae est quoddam bonum ; ideδ tenebant

primam materiam esse bonam, non autem effectas, & propterea dicebat Dyonisius, quod bonum extenditur ad non existentia.

Et per haec patet primo ad confirmationem y responsio concedendo quod bonum se extendit ad existentia, & non existentia secundum Platonicos. Resp. 1. Quod per non existentia ponsumus duo intelligere, vel ea , quae nullo modo existunt, scili t nec actu , nec potentia , vel ea, quae non existunt actu. Ad non existen tia primo modo, non extenditur neque ens, neque bonum. Ad non existentia verb secundo modo se extendit bonum, non autem ens.

Et ratio est, quia bonum habet rationem finis, in quo non solum quiescunt quae sunt in actu , sed ad ipsum etiam moventur ea , quae in actu non sunt, sed in potentia tantum. Ens autem non importat habitudinem causae, nisi forma iis, vel inheterentis, vel exemplaris, cujus causalitas non se extendit nisi ad ea quae sunt actu, &hac ratione potest dici, quod bonum sit aliquomodo prius quam ens.

615쪽

cundum rationem : sed bonum est universalius, quam ens : ergo bonum est prius secundum rationem. Min. prob. Quia ens non se extendit ad non ens, ad quod tamen bonum se extendit,

cum non ens sit appetibile juxta illud : Bonumerar etsi nat- non osset. II . Resp. neg. maj. Ad prob. dicimus. Quod non esse non est appetibila per se, sed per accidens inquantum appetitur privatio alicujus mali , quae quia non potest es , nisi per carentiam esse ipsus appetentis, appetitur non esse, & quia non esse per aecidens appetitur , per accidens etiam potest dici bonum. 1. Arg. 3. Appetibile particulare est posterius appetibili universalit sed ens est appetibile particulare , & bonum appetibile universiale: ergo bonum est prius quam ens. Min. prob. Quia non solum appetimus esse, sed vivere, sapere,& hujusmodi : ergo ens est appetibile particulare , & bonum appetibile universale. 33. Respond. neg. min. Aia probationem dicitur. Quod vivere & sapere, & hujusmodi non appetuntur , nisi ut sunt actu ; unde in omnibus appetitur quoddam esse, & sic nihil est appctibile nisi ens , & nihil est bonum, nisi ens.

616쪽

Art. III. an omne ens sit bonum. 393

Vtrum omne ens fit bonam.

ONcLVs Io: omne ens inquantumens, id est , per se & secundum quod ipsum est bonum, seu per se convenit omni enti essie bonum, & non per a cidens , itaut nihil in re sit ens quod non sit num , nec aliquid sic non ens quod sit bonum & appetibile ; scut cum dicimus hominem inquantum hominem , esse rationalem , sensus est quod per se retionalis est, & nihil

praeter ipsum ratione praeditum est. q. 2I. de Verit. a.2. C. Probat in sed contra, omne ens quod non est Deus, est Dei creatura: sed omnis crea tura Dei est bona , ni dicitur I. ad T oth. e. . Deus vero est maxime bonus : ergo omne ensest bonum. Deinde probat in eor . Omne ens inquantumens , est quodammodo perfectum : sed quidquid est persectum habet rationem appetibilis& boni : ergo omne ens inquantum hujusmodi est bonum, Prob. m . intantum est aliquid persectum inquantum est actu,omnis enim actus est perfectio quaedam: sed omne ens inquantumens, est in actu, quia dicit esse, quod est actualitas omnis rei : ergo omne ens inquantum . ens est quoddammodo persectum. Et nota quod est sermo de eme ut habet esse in re, & secundum sippositum, seu participialiter, non verbnominaliter sumpto, & ut dicit praedicatorum essentialium connexionem, seu rationem rei. O o q

617쪽

Nam bonum 3c ens simpliciter habent esse in

rebus,verum autem in intellectu. Sumitur his conclusio ex D. August. lib. i. de doct. Christ. cap. I. ubi ait: huyuantam Dein es,fumus , ct iniquantum fumus , boni θη-ου. Arg. I. quod contrahit aliud, non est idem illi convertibiliter; sed bonum contrahit ens et igitur non omne ens est bonum, seu ens & bonum non convertuntur secundum supposita. Maj. patet, nam rationale, quod contrahit animal, non est idem cum animali convertibiliter.

Minor prob. quod addit alteri contrahit ipsum, sicut sunstantia, quantitas, qualitas, & alia hujusmodi contrahunt ens, quia addunt illi specialem modum essendi; sed bonum addit enti rationem appetibilis : ergo contrahit ipsum. Resp. neg. min. ad prob. dist. maj. quod addit alteri applicando ipsum ad specialem natur m & quidditatem, concedo: quod addit alteri non applicando ipsum ad speci lem naturam de

quidditarem, nego. Sicut v. g. ens dicitur contrahi per decem praedicamenta, quorum unumquodque addit aliquid super ens , non quidem 'aliquam differentiam , quae sit extra essentiamentis, sed determinatum modum essendi qui fundatur in ipsa essentia rei.Et dist. min. bonum addit enti rationem appetibilis applicando ipsum ad specialem naturam & quidditatem, nego:relinquendo ipsum in sua amplitudine & ambitu,

Concedo, q. H. de veris. art. .c.

Arg. 2. nullum malum est bonum ; sed ali- quod ens dicitur malum: ergo non Omne ensest bonum. Maj. patet ex illo Isaue f. Me 're. dicisti malum honum, st bonum malum. Cons. Nullum dixisum convertitur cum membro dividentes

618쪽

AN. III. An omne ens μ bonum. I9s

vidente , sicut animal cum rationali ; sed ens dividitur in bonum & malum, cum multa entia mala dicantur : ergo ens dc bonum non convertuntur , seu non sunt idem. Resp. ad arg. S. D. hic , quod nullum ens 6. dicitur malum, inquantum est ens, sed inquantum caret quodam esse ; sicut homo dicitur malus , inquantum caret esse virtutis, & oculus

dicitur malus, inquantum caret acumine visus. Resp. ad cons quast. 2I . de verit. art. 2. ad 6.

quod aliquid potest dici bonum ex suo esse, &ex se a proprietate nimirum bonitate essentiali)vel habitudine superaddita nimirum bonitate accidentali sicut dicitur aliquis homo bonus , inqnantum est justus & castus, & ordinatus ad beatitudinem. Ratione primae bonitatis ens convertitur cum bono, leu per se est idem illi, sed ratione secundae cid est, ex habitudine superadditaὶ bonum dividit ens,nimirum ut differentia opposita malo. Arg. 2. materia prima est ens ; sed non est γ

bona : ergo non omne ens est bonum. Prob. min. materia prima non habet rationem appetibilis, sed appetentis : ergo non est bona, quia bonum dicit rationem appetibilis , diffinitur enim , id quod omnia appetunt. Resp. S. D. quod materia prima eo modo, 3. quo est ens , est etiam bona, & appetibilis; est enim ens in potentia , & bona , & appetibilis pariter in potentia. Habet vero rationem appetentis respectu formae inquantum caret

ipsa.

Resp. 2. ad mentem Platonicorum conce- 9 dendo materiam primam esse non ens propter privationem cum qua existimabant materiam primam

619쪽

primam esse idem. Concedebant tamen ipsatri esse bonam quia habet ordinem ad bonum , id est ad formam. Ad formam igitur argumenti secundum Platonicos respondetur ad maj. qua dicebatur , quod omne nonum est appetibile

distinguendo, quod aliquid esse bonum dupliciter contingit, scilicet in actu , & hoc habet rationem appetibilis. Aut quia ordinatur ad bonum , & hoc non habet rationem appetibilis , sed potius appetentis, quia scilicet appetit bonum, ad quod ordinatur, id est ipsam ser-mam. Materia prima non est bona in actu, sed tantis dicitur bona , quia est ad bonum ordinata , & ided non habet rationem appetibilis, sed appetentis.

I Arg. 3. Philosoph. dicit in 3. metaphysquod

in Mathematicis non est bonum : sed mathematica sunt entia: ergo non omne cns est bonum Minor patet, quia de Mathematicis est scientia, quae non est nisi de ente. I Resp. ex S. D. hic, & q. M. de verit. art. 2.& in 3. d.7. quaest. I. art. . & alibi saepe, quod in Mathematicis secundum rationem speciei,& sub qua a Mathematico considerantur, praecisive ab esse illorum in re non est bonum, sed Concretive ad esse naturale eorum , sub qua ratione, non a Mathematico, sed , Naturali considerantur. Neque enim bonum sequitur ens

sub quocunque respectu & ratione , 1ed ut habet quodammodo rationem appetibilis, & per, seu persectivi ipsius appetitus. Quod non

Convenit nisi his, quae habent aliquod esse actu in re, vel apprehenduntur ut aliquod esse actii, ec ut quaedam persectio appetentis. Vnde dissimaj. in mathematicis non est bonum , sub ea

ratione

620쪽

Art. III. An omne ens sit bonum. 697

ratione qua considerantur a Mathematico praecisive ab esse naturali eorum,concedo ; sub alia ratione, nimirum prour sunt quaedam entia in natura existentia, & sensibilia, nego : sic enim habent quoddam esse actu ; & rationem appetibilis, atque finis sortiuntur. Sed contra, quia ex hac solutione sequeretur quod nulla res in universali sumpta est bona, cum nulla res in universali actu subsistat in re, quod est absurdum. Resp. dist. nulla res in universali existit aut subfstit in re, pro illo stata quo universalitati subest, concedo ; in individuis habentibus propriam formam , & naturam species, quae universalitati subest , nego. Ad cujus evidentiam sciendum est ex D. Thom. ioc. eis. & C etano hic, quod licet omnia universalia in hoc conveniant, quod in sua universalitate non subsistunt; inter universalia tamen physica, metaphysica , & mathematica hoc discrimen reperire est, quoad subsistere in suis propriis abstractionibus, quod metaphy-fica secundum naturam substantem abstractioni proprie in individuis habent subsistere, quo

niam in rerum natura quaedam individua reperiuntur abstrahentia ab omni materia, tam

sensibili quam intelligibili; nimirum Deus, &intelligentiae, animaque humana separata. Sia militer & individua physica reperiuntur, quae habent materiam in sui ratione, tam se bullam , quam inrelligibilem : mathematica vera secundum propriam abstractionem sumpta nor sertiuntur individua, in quibus sic existant, &kibsistant ; quoniam in re nullum datur in dividuum abstrahens a materia sensibili ta

tum , & non intelligibili , a qua abstrahant

mathema

SEARCH

MENU NAVIGATION